Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Macrobius
Ssaturnalia
Ssaturnali 6.4.3
Choose a text More by Macrobius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Vulgata
6.4.1
Tum Caecina: In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Furius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit. Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis:
6.4.2
ut ecce addita pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo novum verbum sibi voluisse fabricari? Sed non ita nam quod ait:— Nec Teucris addita Iuno Usquam aberit, id est adfixa et per hoc infesta, hoc iam dixerat Lucilius in libro quarto decimo his versibus: Si mihi non praetor siet additus atque agitet me: Non male sic ille, ut dico, me extenderat unus.
6.4.3
Mane salutantum totis vomit aedibus undam. Pulchre vomit undam, et antique, nam Ennius ait:— Et Tiberis flumen vomit in mare salsum, unde et nunc vomitoria in spectaculis dicimus, unde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt.
6.4.4
Agmen pro actu et ductu quodam ponere non inelegans est, ut:— Leni fluit agmine Thybris. Immo et antiquum est: Ennius enim in quinto ait: Quod per amoenam urbem leni fluit agmine flumen
6.4.5
Quod ait:— Crepitantibus urere flammis, non novum usurpavit verbum, sed prior Lucretius in sexto posuit: Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
6.4.6
— Tum ferreus hastis Horret ager. Horret mire se habet. Sed et Ennius in quarto decimo: Horrescit telis exercitus asper utrimqueet in Erechtheo: Arma arrigunt: horrescunt telaEt in Scipione: Sparsis hastis longis campus splendet et horretSed et ante omnes Homerus: Ἔφριξεν δὲ μάχη φθισίμβροτος ἐγχείησι.
6.4.7
— Splendet tremulo sub lumine pontus. Tremulum lumen de imagine rei ipsius expressum est. Sed prior Ennius in Melanippe: Lumine sic tremulo terra, et cava caerula candentet Lucretius in sexto: Praeterea solis radiis iactatur aquai Humor, et in lucem tremulo rarescit ab aestu.
6.4.8
— Hic candida populus antro Imminet et lentae texunt umbracula vites. Sunt qui aestiment hoc verbum umbracula Virgilio auctore conpositum, cum Varro Rerum divinarum libro decimo dixerit: Nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum, et Cicero in quinto de legibus: Visne igitur( quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur? Similiter in Bruto: Sed ut et Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
6.4.9
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant. Quod ait speciose transmittunt pro transeunt, sic et Lucretius in secundo: Et circumvolitant equites, mediosque repente Transmittunt valido quatientes impete campos. Sed et* Paestanus Vibonensis sic ait: Pedibus equos transmisimus, quod est transivimus.
6.4.1
— Quam tota cohors imitata relictis Ad terram defluxit equis. Sic Furius in primo: Ille gravi subito devinctus vulnere habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit et armis Reddidit aeratis sonitum.
6.4.11
Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit. Ferit aures nostras hoc verbum discludere, ut novum, sed prior Lucretius in quinto: Diffugere inde loci partes coepere, paresque Cum paribus iungi res et discludere mundum.
6.4.12
— Pastorem, Tityre, pingues Pascere oportet oves, deductum dicere carmen. Deductum pro tenui et subtili eleganter positum est. Sic autem et Afranius in Virgine: Verbis pauculis respondit, tristis, voce Deducta, malleque se non quiesse dixit. Item apud Cornificium:— Deducta mihi voce garrienti.
6.4.13
Sed haec ab illo fluxerunt quod Pomponius in Atellania quae Kalendae Martiae inscribitur ait: Vocem deducas oportet, ut mulieris videanturVerba. Iube modo adferatur munus: ego vocem reddamTenuem et tinnulamet infra: Etiam nunc vocem deducam.
6.4.14
— Proiectaque saxa Pachyni Radimus. Proiecta si secundum consuetudinem dicatur, intellegitur abiecta: si secundum veteres, proiecta porro iacta, ut alibi ait:— Proiecto dum pede laevo Aptat se pugnae.
6.4.15
Sed et Sisenna in secundo dixit: Et Marsi propius succedunt: atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes, et in eodem: Vetus atque ingens erat arbor ilex, quae circum proiectis ramis maiorem partem loci summi tegebat, et Lucretius in tertio: Quamlibet inmani proiectu corporis extet
6.4.16
Et tempestivam silvis evertere pinum. Hoc verbum de pino tempestiva a Catone sumpsit, qui ait: Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro: tum vero erit tempestiva, cum semen suum maturum erit.
6.4.17
Inseruit operi suo et Graeca verba, sed non primus hoc ausus: auctorum enim veterum audacium secutus est.
6.4.18
Dependent lychni laquearibus aureis, sicut Ennius in nono:— Lychnorum lumina bis sex, et Lucretius in quinto: Quin etiam nocturna tibi terrestria quae sunt Lumina, pendentes lychni, Lucretius in primo:— Porro clinopodas lychnosque Diximus σεμνῶς ante pedes lecti atque lucernas.
6.4.19
Et quod dixit:— Nec lucidus aethra Siderea polus, Ennius prior dixerat in sexto decimo:— Interea fax Occidit, oceanumque rubra tractim obruit aethra, et* Ilius in Teuthrante: Flammeam per aethram alte fervidam ferri facem
6.4.2
— Daedala Circe, quia Lucretius dixerat:— Daedala tellus.
6.4.21
— Reboant silvaeque et longus Olympus, quia est apud Lucretium: Nec cithara reboant laqueata aurataque tecta
6.4.22
Sed hac licentia largius usi sunt veteres, parcius Maro: quippe illi dixerunt et pausam et machaeram et asotiam et malacen et alia similia.
6.4.23
Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt veteres; quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo: Silvestres uri adsidueuri enim Gallica vox est, qua feri boves significantur,— Camuris hirtae sub cornibus aures. Camuris peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus. Et forte nos quoque camaram hac ratione figuravimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note