Marianus Scottusfl. 1070
Chronicon
Chro 7.1
Choose a text
More by Marianus Scottus
—
10228 Chroni26
7.1
EX FLORENTII WIGORNIENSIS HISTORIA.
7.1
[ MLXXXXI] 35..... Erant duo, ut in Anglia ferebatur, qui dicebantur Romani pontifices, a se invicem discordantes et ecclesiam Dei inter se divisam post se trahentes: Urbanus scilicet, qui prius fuerat vocatus Odo, episcopus Hostiensis; et Clemens, qui Wibertus appellatus fuerat, archiepiscopus Ravennensis. Quae res, ut de aliis mundi partibus sileamus, per plures annos ecclesiam Angliae in tantum occupavit, ut ex quo Gregorius, qui et Hildebrandus, defunctus fuit, nulli loco papae usque ad hoc tempus subdi vel obedire voluerit. Urbanum pro vicario beati Petri Italia Galliaque jam receperat.....
7.2
[ MXCVI] 40..... Urbanus papa venit in Galliam, et apud Clarum montem quadragesimali tempore synodo celebrata, ad Turcas, Sarracenos, Turcopolos aliosque paganos debellandos, Hierusalem proficisci hortatus est christianos. Cujus hortatu mox in ipsa synodo comes Sancti Egidii Raimundus, et cum eo multi alii cruce Christi signati, peregrinationem se pro Deo subituros et quod suaserat peracturos spoponderunt. Quibus auditis, de Italia, Germania, Gallia, Anglia, caeteri christiani ad eandem profectionem certatim se paravere. Quorum duces et primates extitere Podiensis episcopus Aimerus, Hostiensis episcopus cum aliis episcopis quam pluribus, Petrus monachus, Hugo Magnus, Philippi regis Francorum germanus, dux Lothariensis Godefridus, Carnotensis, comes Sthephanus, Nordmannorum comes Robertus, Flandrensis comes Robertus, duo germani Godefridi ducis comes Eustachius Bononiensis et Baldwinus, praedictus comes Reimundus, Boemundus, Roberti Guiscardi filius....
7.3
[ MXCVIII] 42.... Antiochia civitas a christianis 3. Nonas Junii, feria quarta, capta est. In qua paucis diebus transactis lancea, qua mundi Salvator in crucis patibulo pendens vulneratus fuit, Andrea apostolo sanctorum mitissimo revelante, in ecclesia sancti Petri apostoli inventa est. Cujus inventione christiani animati. 4 Kal. Julii, feria secunda, secum illam deferentes, de civitate exierunt, et cum paganis praelio commisso, Curbaranum, principem militiae soldani Persiae, et Turcos, Arabes, Sarracenos, Publicanos, Azimatos, Persas, Agulanos et alias multas gentes in ore gladii fugantes, multis milibus ex eis occisis, Dei virtute plenam victoriam habuerunt. Splendor insolitus per totam fere noctem 5 Kal. Octobris emicuit..... Rogerus dux Apuliae, adunato grandi exercitu, Capuanam civitatem a sua ditione resilientem obsedit. Urbanus papa, comitante secum Dorobernensi archiepiscopo Anselmo, ut illi mandarat, ad concilium quod apud Barum Kal. Octobris celebrari constituit, profiscicitur. In quo concilio plurima de fide catholica ab apostolico diserta sunt facunda oratione. Ubi etiam mota quaestione ex parte Graecorum, evangelica auctoritate probare volentium, Spiritum sanctum processionem non habere nisi tantum a Patre, praefatus Anselmus sic de negotio tractavit, disseruit, absolvit, ut in ipso conventu nemo existeret, qui non inde sibi satisfactum consentiret.
7.4.1
[ MXCIX] 43. Urbanus papa tertia hebdomada paschae magnum concilium tenuit Romae. In quo recisis recidendis et statutis statuendis, in adversarios sanctae ecclesiae excommunicationis sententiam in omnes laicos investituras ecclesiarum dantes, et omnes easdem investituras de manibus illorum accipientes, necnon omnes in officium sic dati honoris hujusmodi consecrantes, cum toto consilio papa intorsit. Eos quoque anathematis vinculo colligavit, qui pro ecclesiasticis honoribus laicorum homines fiunt, dicens, nimis execrabile videri, ut manus, quae in tantam eminentiam excreverant, ut quod nulli angelorum concessum est, Deum cuncta creantem suo signaculo creent et eundem ipsum pro redemptione et salute totius mundi summi Dei patris obtutibus offerant, in hanc ignominiam detrudantur, ut ancillae fiant earum manuum, quae die ac nocte obscoenis contactibus inquinantur, sive rapinis ac injustae sanguinum effusioni addictae commaculantur. Fiat, fiat, ab omnibus est clamatum; et in his concilium consummatum est. Post haec archiepiscopus Lugdunum perrexit...
7.4.2
Idus Julii, feria quinta Hierusalem a Christianis capta est, et post haec 11 Kal. Augusti, eadem feria, Lothariensis dux Godefridus ab omni exercitu in regem est electus.-- Urbanus papa 4 Kal. Augusti, feria quinta, obiit.-- Christiani cum Amiraviso, principe militiae et secundo in potestate totius regni regis Babyloniae, ante civitatem Ascalonam 2 Idus Augusti, eadem feria, bellum habentes maximum, Christo largiente, potiti sunt victoria.-- Paschalis, vir venerandus, qui ab Hildebrando papa presbyter fuerat ordinatus, a Romano populo Idib. Augusti electus, die sequenti, id est 19 Kal. Septemb., feria prima, in papam est consecratus...
7.5.1
[ MC] 44. Clemens papa, qui et Wibertus, obiit...
7.5.2
Interea Hierusalem domum redierunt comites Robertus Flandrensis et Eustachius Bononiensis primitus; dein Normannorum comes Robertus cum uxore, quam sibi in Sicilia desponsaverat, repatriavit...
7.6
[ MCI] 43. Filius Eustachii senioris comitis Bononiensis, Godefridus rex Hierosolymorum, qui praepotens exstiterat dux Lothariensium, diem clausit ultimum, et in ecclesia Golgothana sepultus requiescit. Cujus post obitum christiani unanimi consilio ejus germanum sibi in regem elegerunt Balduinum.
7.7.1
[ MCVI] 48... Quo anno facta est nimis execrabilis contentio inter imperatorem de Alemannia et filium ejus...
7.7.2
Romanorum 96. Henricus quartus obiit, cui filius suus Henricus succedens, regnavit annis 19...
7.8
[ MCX] 4. Rex Anglorum Henricus filiam suam Henrico regi Teutonicorum dedit in conjugem...
7.9.1
[ MCXI] 5. Henricus rex Teutonicorum Romam venit, Paschalem papam cepit et in custodia posuit, sed postmodum ad pontem viae Salariae, ubi pachalem festivitatem in campo celebraverunt, pacem cum eo fecit. Hoc autem modo reconciliatio inter regem et dominum papam facta est, et hoc est juramentum regis: Ego Henricus rex liberos dimittam 4 vel 5 feria proxima dominum papam et episcopos et cardinales, et omnes captivos et obsides, qui pro eo vel cum eo capti sunt, securos produci faciam intra portas Transtiberinae civitatis, nec ulterius capiam aut capi permittam eos qui in fidelitate domini papae Paschalis permanent, et populo Romano et Transtiberinae et insulae civitatis pacem et securitatem servabo, tam per me quam meos, et in personis et in rebus, qui mihi pacem servaverint. Dominum papam Paschalem fideliter adjuvabo, ut papatum quiete et secure teneat, patrimonia et possessiones Romanae ecclesiae, quae abstuli, restituam, cuncta quae habere debet more antecessorum meorum recuperare et tenere adjuvabo bona fide, et domino papae Paschali obedientiam, salvo honore regni et imperii, sicut catholici imperatores catholicis pontificibus Romanis. Haec omnia observabo bona fide, sine fraude et malo ingenio. Et isti sunt juratores ex parte ipsius regis: Fredericus Coloniensis archiepiscopus, Gebehardus Tridentius episcopus, Burhardus Monasteriensis episcopus, Bruno Spirensis episcopus, Albertus cancellarius, comes Heremannus, Fredericus comes palatinus, Berengarius comes, Bonifacius martio, Albertus comes de Blandriaco, Fredericus comes, Godefridus comes, Warnerius martio.
7.9.2
Dominus papa Paschalis 156 concedet domino regi Henrico et regno ejus, et privilegio suo sub anathemate confirmabit et corroborabit, episcopo vel abbate libere electo sine symonia assensu regis, quod dominus rex eum annulo et virga investiat. Episcopus autem vel abbas a rege investitus, libere accipiat consecrationem ab episcopo ad quem pertinuerit. Si quis vero a clero et populo eligatur, nisi a rege investiatur, a nemine consecretur, et archiepiscopi et episcopi libertatem habeant consecrandi a rege investitos. Super his etiam dominus papa Paschalis non inquietabit dominum regem Henricum, nec ejus regnum et imperium. Dominus papa Paschalis non inquietabit dominum regem Henricum, nec ejus imperium vel regnum, de investitura episcopatuum vel abbatiarum, neque de injuria sibi illata et suis, neque aliquod malum reddet sibi vel alicui personae pro hac causa, et penitus in personam regis Henrici nunquam anathema ponet, nec remanebit, in domino papa, quin coronet eum, sicut in ordine continetur, et regnum et imperium officii sui auxilio eum tenere adjuvabit pro posse suo, et haec adimplebit dominus papa sine fraude et malo ingenio. Haec sunt nomina illorum episcoporum et cardinalium, qui praecepto domini papae Paschalis privilegium et amicitiam sacramento confirmaverunt domino imperatori Henrico: Petrus Portuensis episcopus, Centius Sabiniensis episcopus, Robertus cardinalis Sancti Eusebii, Bonifacius cardinalis Sancti Marci, Anastasius cardinalis Sancti Clementis, Gregorius cardinalis Sanctorum apostolorum Petri et Pauli, item Gregorius cardinalis Sancti Grisogoni, Joannes cardinalis Sanctae Potentianae, Rhisus cardinalis Sancti Laurentii, Rainerus cardinalis Sanctorum Marcellini et Petri, Vitalis cardinalis sanctae Balbinae, Dunzo cardinalis Sancti Martini, Theobaldus cardinalis Joannis et Pauli, Joannes diaconus Sanctae Mariae in schola Graeca.
7.9.3
Paschalis episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo filio Henrico Teutonicorum regi et per Dei operis gratiam Romanorum imperatori augusto salutem et apostolicam benedictionem. Regnum vestrum sanctae Romanae ecclesiae singulariter cohaerere dispositio divina constituit. Praedecessores vestri probitatem cum prudentiae amplioris gratia ac Romanae urbis coronam et imperium consecuti sunt. Ad cujus videlicet coronae et imperii dignitatem tuam quoque personam, fili carrissime Henrice, per nostri sacerdotii ministerium majestas divina provexit. Illam igitur dignitatis praerogativam, quam praedecessores nostri vestris praedecessoribus, catholicis imperatoribus, concesserunt et privilegiorum paginis confirmaverunt, nos quoque dilectioni tuae concedimus, et praesentis privilegii pagina confirmamus, ut regni tui episcopis vel abbatibus, libere praeter violentiam et symoniam electis, investituram virgae et annuli conferas. Post investitionem vero canonice consecrationem accipiat ab episcopo, ad quem pertinuerit. Si quis autem a clero et populo praeter tuum assensum electus fuerit, nisi a te investiatur, a nemine consecretur. Sane episcopi vel archiepiscopi libertatem habeant, a te investitos episcopos vel abbates canonice consecrandi. Praedecessores enim vestri ecclesias regni sui tantis regalium suorum beneficiis ampliarunt, ut regnum ipsum episcoporum maxime vel abbatum praediis oporteat communiri, et post plures dissensiones, quae electionibus saepe contingunt, regali oporteat majestate compesci. Quam ob rem prudentiae et potestativae curae debes solicitus imminere, ut Romanae ecclesiae celsitudo et caeterarum salas praestante Domino beneficiis et servitiis conservetur. Si qua agitur ecclesiastica vel secularis persona hanc nostrae concessionis paginam temerario ausu pervertere temptaverit, anathematis vinculo, nisi resipuerit, innodetur, honoris quoque ac dignitatis suae periculum patiatur. Observantes autem misericordia divina custodiat, et personam potestatemque tuam ad honorem suum et gloriam feliciter imperare concedat.
7.9.4
His conventionibus et juramentis inter dominum papam et regem in paschali festivitate facta est concordia. Deinde Romam Idus Aprilis rex venit, quem papa, in ecclesia sancti Petri missam celebrans, in imperatorem consecravit, et ei suisque omnibus absolutionem fecit, et omnem injuriam sibi factam condonavit.
7.10
[ MCXII] 6. Anno pontificatus domini papae Paschalis secundi 13, indictione 5, mense Martio, 15 Kal. Aprilis, celebratum est concilium Romae Lateranis in basilica Constantiniana. In quo cum dominus papa resedisset cum archiepiscopis et episcopis et cardinalibus et varia multitudine clericorum et laicorum, ultima die concilii, facta coram omnibus professione catholicae fidei, ne quis de fide ipsius dubitaret, dixit: Amplector omnem divinam Scripturam, scilicet veteris ac novi testamenti, legem a Moyse scriptam et a sanctis prophetis. Amplector quatuor evangelia, septem canonicas epistolas, epistolas gloriosi doctoris beati Pauli apostoli, sanctos canones apostolorum, quatuor concilia universalia sicut quatuor evangelia, Nicenum, Ephesinum, Constantinopolitanum, Chalcedonense; Antiochenum concilium et decreta sanctorum patrum Romanorum pontificum, et praecipue decreta domini mei papae Gregorii septimi et beatae memoriae papae Urbani. Quae ipsi laudaverunt, laudo. Quae ipsi tenuerunt, teneo. Quae confirmaverunt, confirmo. Quae damnaverunt, damno. Quae repulerunt, repello. Quae interdixerunt, interdico. Quae prohibuerunt, prohibeo. In omnibus et per omnia in his semper perseverabo. Quibus expletis, surrexit pro omnibus Girardus Engolismensis episcopus, legatus in Aquitania, et communi assensu domini papae Paschalis totiusque concilii coram omnibus legit hanc scripturam: Privilegium illud, quod non est privilegium, sed vere debet dici pravilegium, pro liberatione captivorum et Ecclesiae a domino papa Paschali per violentiam regis Henrici extortum, nos omnes in hoc concilio cum domino congregati, canonica censura et ecclesiastica auctoritate judicio sancti Spiritus damnamus, et irritum esse judicamus, atque omnino quassamus, et ne quid auctoritatis et efficacitatis habeat, penitus excommunicamus; et hoc ideo damnatum est, quia in eo privilegio continetur quod electus canonice a clero et populo a nemine consecretur nisi prius a rege investiatur, quod est contra sanctum Spiritum et canonicam institutionem. Perlecta vero hac carta, acclamatum est ab universo concilio: Amen, fiat, fiat. Archiepiscopi cum suis suffraganeis qui interfuerunt hi sunt: Joannes patriarcha Veneticus, Sennes Capuanus, Landulfus Beneventanus, Amalphitanus, Rogitanus, Hidrontinus, Brundusinus, Capsanus, Girontinus, et Graeci, Rosanus et archiepiscopus Sanctae Severinae. Episcopi vero Centius Savinensis, Petrus Portuensis, Leo Ostiensis, Cono Prenestinus, Gerardus Engolismus, Calo Leonensis, legatus pro Bituricensi et Viennensi archiepiscopis, Rogerus Vulturnensis, Gaufridus Senensis, Rollandus Populoniensis, Gregorius Terracinensis, Gulielmus Trojanus, Gibinus Siracusanus, legatus pro omnibus Siculis, alii fere 100 episcopi. Siguinus et Joannes Tusculanus episcopi, cum essent Romae illa die, concilio non interfuerunt. Qui postea, lecta damnatione privilegii, consenserunt et laudaverunt...
7.11
[ MCXIV] 8. Henrico Romanorum imperatori Matildis, filia regis Anglorum Henrici, 8. Idus Januarii, Moguntiae desponsata, et in imperatricem est consecrata...
7.12
[ MCXV] 9. Hoc anno hiems extitit asperrima, ita ut omnes fere per Angliam pontes glacie frangerentur. Imperator Henricus, postquam Coloniam diu obsedisset et multos suorum campestri praelio perdidisset, pacem apud civitatem Nussam juramento fecit...
7.13
[ MCXVII] 11... Apud Lumbardiam magno terrae motu facto, et, ut testati sunt qui novere, 40 dierum spatio durante, plurima domorum aedificia corruere. Et, quod visu dictuque constat mirabile, villa quaedam pergrandis mota est repente de statu proprio, jamque ab omnibus longe remoto consistere cernitur loco. Mediolani dum patriae dignitatis viri de re publica tractantes sub una residerent turri, auribus omnium vox foras insonuit, unum ex illis nomine vocans et festinato exire rogans. Quo tardante, persona quaedam coram apparuit, quae vocatum virum ut egrederetur prece obtinuit. Exeunte illo, turris repente cecidit et omnes qui ibidem aderant casu mirabili oppressit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).