Nestorius; Marius Mercator
Sermones
Serm 7.6
Choose a text
More by Nestorius; Marius Mercator
—
7526 Sermon6
7.1.1
EPISTOLA MARII MERCATORIS De discrimine inter haeresim Nestorii, et dogmata Pauli Samosateni, Ebionis, Photini atque Marcelli.
7.1.1
Samosateni Pauli atque Nestorii est ista non minus impia quam vana doctrina.
7.1.2
Nestorius circa Verbum Dei, non quidem ut Paulus sentit, qui non substantivum, sed prolatitium potentiae Dei efficax Verbum esse definit: non confitetur tamen idem Nestorius de Verbo substantivo, ipsum Filium Dei naturaliter esse; sed dicit, argute quidem, quia nonexpresse, ab aeternitate Filium non esse, sed Verbum tantum, quod in substantia Patris manens, Deus sit consubstantialis, quem Graeci ὁμοούσιον dicunt; Filium vero illum esse et dici debere asserit, qui ex Maria sit natus.
7.2
Atque ita dividit aeternum a temporali; illi quidem Deo et Dei Verbo quae majestatis sunt, huic vero alteri quae humanae infirmitatis sunt, deputans: propter individuam autem atque inseparabilem connexionem dignum fuisse habitum nuncupatione Filii Dei, quippe qui hoc ipsum pro meritis, et ex adoptione habeat, non ex natura.
7.3
Verum cum ei a catholicis objicitur, cur per hunc sensum duos Christos et duos Filios sentiat, pro se ipse ita respondet: Ego, inquit, unum Christum definio, qui a chrismate unctus sit dicendus; unum hunc ipsum esse Filium Dei, quia[ Baluz. qui], ut superius dictum est, indivisibili societate Deo Verbo conjunctus est; nonnumquam[ Baluz. add. sane] propter hanc ipsam inseparabilem conjunctionem, vel connexionem, etiam Verbum illud iisdem cognominibus connuncupari, quae ab ejus natura sunt penitus aliena; ex merito tandem hunc Jesum Christum singularis nativitatis, et incomparabilis vitae, dignum fuisse habitum, tamquam templum, tota plenitudine divinitatis, atque ab hoc Deo et Dei Verbo inhabitari.
7.4
In eo igitur Paulo Samosateno conjungitur, in quo habitatorem et habitaculum pro meritis separat, dividens quod unicuique eorum sit proprium, ex diversitate naturae; quod quidem illis ambobus cum Ebione, et Photino, et Galata Marcello commune est.
7.5
In eo vero, quod substantiale Verbum Dei confitetur, et esse ab aeterno cum Patre Deum asserit, a memoratis recte dissentit, et fidei rectae conjungitur.
7.6
Sed quod iterum idem Verbum Deum naturaliter Dei Patris non esse Filium dicit, sed Verbum tantum, ut superius exposuimus, et in Christo Domino dividit merita uniuscujusque substantiae, impietatis magnum crimen incurrit, et hinc tamquam alienus et extorris ab ecclesiastica fide jure damnatus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).