Nestorius; Marius Mercator
Sermones
Serm 8.1
Choose a text
More by Nestorius; Marius Mercator
—
7526 Sermon6
8.1
HOMILIA PROCLI, episcopi Cyzici, habita sedente Nestorio in magna ecclesia Constantinopolis, in incarnationem Domini nostri Jesu Christi, quod Deipara sit beata virgo Maria, et ex ea natus, neque Deus tantum, neque purus homo, sed Emmanuel, inconfuse et incommutabiliter Deus et homo.
8.1
Interprete, ut videtur, Mario Mercatore.
8.1
Virginalis hodie solemnitas linguam nostram, fratres, in praeconium vocat, et praesens festivitas his, qui convenerunt, quasi provisor utilitatis efficitur, et valde competenter. Castitatis enim habet materiam, et feminei gloriam sexus, propter eam quae in tempore mater est, et semper virgo.
8.2
Ecce enim et terra et mare munera Virgini offerunt: illud quidem fluctibus dorsum suum tranquille substernens; haec autem gradientium sine impedimento dirigens vestigia. Gaudeat natura, mulieres honorentur, choros ducat humanitas, glorificentur virgines: Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Convocavit nos beata Maria, immaculatum virginitatis vas, rationalis secundi Adam paradisus, opificium unitionis naturarum, solemnitas salubris commutationis, rubus quem divini partus ignis non combussit, vere levis nubes, quae eum, qui supra cherubim est, cum corpore portavit. O coelestis imbris purissimum vellus, ex quo pastor ove indutus est!
8.3
Maria mater et ancilla, Virgo et coelum, solus Dei ad homines pons, terribilis dispensationis tela, in qua ineffabilis incarnationis texta est tunica, cujus operis supertextor Spiritus sanctus est; textrix, ex altissimis obumbrans virtus; vestis autem, antiquum Adam indumentum; flocci, ex Virgine immaculata caro; radius, immensurabilis induentis gratia; artifex, quod per obedientiam insiluit Verbum. Quis vidit, quis audivit, quia vulvam Deus incircumscriptus habitavit, et quem coelum non caperet, venter Virginis cepit.
8.4
Natus est ex muliere Deus, sed non nudus; et natus est homo, sed non purus; et qui natus est veteris peccati portam, portam salutis ostendit: ubi enim serpens per inobedientiam venenum effudit, ibi Verbum per obedientiam ingrediens templum vivifice plasmavit. Unde primus peccati discipulus Cain emersit, inde generis nostri liberator Christus sine semine pullulavit.
8.5
Non erubuit amator hominum muliebres partus, vitae enim erat negotiatio quae agebatur. Non coinquinatus est habitans viscera, quae ipse sine contumelia condiderat. Si non virgo mansit mater, purus est homo qui natus est, et non exstitit mirabilis partus; si autem et post partum virgo permansit, ille ineffabiliter ex ea natus est, qui sine prohibitione januis clausis ingressus est, cujus conjunctionem naturarum agnoscens Thomas, exclamavit dicens: Dominus meus et Deus meus.
8.6
Non erubescas, o homo, partum, ipse enim nobis factus est occasio salutis. Si non ex muliere nasceretur, nequaquam moreretur; si non moreretur, nequaquam per mortem destrueret eum qui habet mortis imperium, id est, diabolum. Non est injuria architecto manere in his quae ipse aedificavit; non coinquinat figulum lutum renovantem, quod plasmaverat: sic non coinquinat incontaminabilem ex Virginis ventre procedere; quam enim dum plasmaret, non coinquinatus est, per eam transiens non pollutus est.
8.7
O utere, in quo communis libertatis cautio composita est! O venter; in quo contra mortem fabricata sunt arma! O area, in qua naturae agricola Christus, sicut spica, sine semine pullulavit! O templum, in quo Deus factus est sacerdos, non naturam commutans, sed eum, qui secundum ordinem est Melchisedech, propter miserationem indutus est!
8.8
Verbum caro factum est, etsi Judaei non credunt partum. Deus hominis formam indutus est, etsi pagani detrahunt miraculo: propter hoc enim et Judaeis scandalum, et gentibus stultitia( I Cor. I, 23) est mysterium, quia ultra rationem est miraculum. Si non Verbum habitasset in utero, nequaquam caro sederet super thronum. Si Deo injuria fuisset in vulvam ingredi, et angelis injuria esset hominibus ministrare.
8.9
Qui est secundum naturam, utpote Deus, ἀπαθὴς, propter misericordiam factus est πολυπαθής. Non ex provectu factus est Deus Christus, absit, sed propter miserationem, quemadmodum credimus, factus est homo. Non hominem deificatum praedicamus, sed Deum incarnatum confitemur. Propriam ancillam conscripsit matrem. Qui secundum essentiam sine matre est, est secundum dispensationem sine patre: nam quomodo ipse, secundum Paulum, sine patre et sine matre est? Si purus homo est, non est sine matre; si nudus Deus est, non est sine patre: nunc autem idem ipse est, sine matre quidem ut plasmator; sine patre autem, ut plasmatus.
8.10
Erubesce vel appellationem archangeli, o homo; qui Mariam evangelizavit, Gabriel dicitur. Quid autem interpretatur Gabriel? Deus et homo. Praecessit appellatio, ut crederetur dispensatio.
8.11
Disce causam praesentiae, et glorifica incarnati virtutem. Multum debebat genus humanum, et deficiebat ad debitum. Per Adam omne peccatum conscripsimus, et servos nos retinebat diabolus: instrumenta nostra proferebat, pro chartis utens multa patiente corpore: stabat malus passionum falsarius concutiens contra nos debitum, et postulans judicium. Erat igitur necessarium alterum e duobus, aut importari ex judicio mortem, quia omnes peccaverunt; aut talem dari in compensationem, qui totius repetitionis justificatio existeret. Et homo quidem salvare non poterat, subjacebat enim debito: angelus redimere non valebat, deficiebat enim in pretio liberationis; eum qui sine peccato erat pro peccatoribus mori oportebat: ipsa enim haec et sola relicta est mali solutio.
8.12
Quid ergo? Ipse qui ex nihilo universam naturam ut esset adduxerat, qui in nullo bonitatis dono deficiebat, adinvenit, et adjudicatis morti vitam certissimam, et morti solutionem decentissimam: fit enim homo, sicut novit ipse( sermo enim interpretari miraculum non potest), et eo moritur, quod homo factus est; et eo liberat, quod prius exstiterat, secundum Paulum dicentem: In quo habemus redemptionem, per sanguinem ejus remissionem peccatorum.
8.13
O stupenda res! aliis negotiatus est immortalitatem, ipse enim erat immortalis; talis enim alter secundum dispensationem, nec erat, nec factus est, nec est, nec erit, solus est qui ex Virgine natus est Deus et homo, non solum, quae contraponi ad appretiationem possit, habens dignitatem ad multitudinem reorum, sed omnibus sententiis supereminentem. In hoc quidem quod Filius erat, id quod incommutabilis est ad Patrem conservans; in hoc autem quod conditor, id quod virtutis est indeficienter habens; in hoc quod amans misereri, ea quae compassionis sunt sine ulla publicans collatione; in id denique quod sacerdos est, id quod ad repraesentationem erat idoneum offerens: quorum nihil simile inveniet quis, aut vicinum aliquando in aliquo.
8.14
Attende enim ejus in homines amorem. Voluntarie adjudicatus morti, eam, quae contra crucifigentes erat, dissolvit mortem, et convertit perimentium se iniquitatem in iniquorum salutem.
8.15
Hominis igitur puri salvare non erat, etenim ipse etiam indigebat salvatore, secundum Paulum dicentem: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Quia vero peccatum diabolo reum tradebat hominem, diabolus traditum in mortem agebat: in magno periculo ea quae circa nos sunt, erant, impossibilisque erat solutio mortis.
8.16
Qui missi sunt medici, accusabant; quid igitur? Cum viderent prophetae ultra humanam artem vulnus esse, ad coelestem medicum clamabant: et hic quidem dicebat: Domine, inclina coelos tuos, et descende. Alius: Sana me, Domine, et sanabor. Alius clamabat: Excita potentiam tuam, et veni, ut liberes nos. Alius dicebat: Heu me! anima mea, quia periit misericors a terra. Alius dicebat: Si vere Deus habitavit cum hominibus. Alter: Cito apprehendat nos misericordia tua, Domine. Item alter: Deus, in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina. Alter: Qui venturus est veniet, et non tardabit. Alius: Erravi sicut ovis quae perierat; require servum tuum.
8.17
Non despexit igitur humanae naturae oppressionem, qui natura exstat rex et Deus; sed venit qui semper aderat, et exsolvit redemptionem proprium sanguinem, et dedit pro genere humano compensationem morti, quod ex Virgine indutus est corpus, et redemit mundum ex maledicto legis; unde clamat Paulus: Christus nos redemit de maledicto legis.
8.18
Qui igitur redemit nos, non purus homo, o Judaee: hominum enim natura peccato serviebat; sed nec Deus nudus, corpus enim habebat, o Manichaee, nisi enim me indutus esset, me non salvasset; sed qui in utero Virginis sententiam tulerat, indutus est reum, et ibi terribilis facta est commutatio: dans enim Spiritum accepit carnem, idem ipse cum Virgine et ex Virgine; et Spiritus quidem obumbravit eam, ipse vero ex ea caro factus est.
8.19
Si alter Christus et alter Deus Verbum, non jam trinitas, sed quaternitas erit. Non disrumpas dispensationis tunicam, quae desuper contexta est, non sis discipulus Arii; impie ille essentiam dividit, tu unitatem ne partiaris, ut non dividaris a Deo.
8.20
Dic age, quis apparuit in tenebris et in umbra mortis sedentibus? Homo? Et quomodo, si in tenebris degebat, secundum Paulum dicentem: Qui eripuit nos ex potestate tenebrarum; et iterum: Eratis enim aliquando tenebrae. Quis ergo illuxit? David te doceat dicens: Deus Dominus, et illuxit nobis; convenerunt naturae, et inconfusa permansit unitas.
8.21
Venit salvare, sed oportebat et pati: quomodo ergo poterant utraque fieri? Homo purus salvare non valebat, Deus nudus pati non poterat, ipse existens Deus natura, factus est homo, et eo quod quidem erat salvavit; eo autem quod factus est, pertulit.
8.22
Propterea quando vidit Ecclesia coronasse eum spinis Synagogam, deplorans praesumptionem dicebat: Filiae Jerusalem, exite et videte coronam, qua coronavit eum mater sua; ipse enim ex spinis coronam portavit, ut spinarum sententiam dissolveret; ipse in sinu Patris et in ventre Virginis, inter ulnas matris et super pennas ventorum: sursum ab angelis adorabatur, et deorsum cum telonibus recumbebat: Seraphim non prospiciebant prae reverentia, et Pilatus interrogabat: servus percutiebat, et creatura tenebatur: in cruce figebatur, et thronus gloriae nudus non erat: in sepulcro jacebat, et coelum extendebat, sicut pellem: inter mortuos reputabatur, et infernum spoliabat: deorsum quasi seductor calumniabatur, et sursum a sanctis glorificabatur. O stupendum mysterium!
8.23
Video miracula, et praedico deitatem: aspicio passiones, et non abnego humanitatem; sed Emmanuel naturae quidem portas aperuit, ut homo; virginale autem claustrum non disrupit, ut Deus; sed sic ex vulva egressus est, quomodo per auditum ingressus est. Sic natus est, quomodo conceptus; impatibiliter introiit, incorruptibiliter egressus est secundum prophetam Ezechiel dicentem: Convertit me Dominus ad viam portae sanctuarii exteriorem, quae attendit ad Orientem, et haec clausa erat. Et dixit Dominus ad me: Fili hominis, porta ista clausa erit, et non aperietur: nullus transibit per eam, sed solus Dominus Deus ingredietur, et erit clausa.
8.24
Ecce approbatio manifesta sanctae genitricis Dei Mariae, dissolvatur deinceps omnis contradictio, et sanctarum Scripturarum illuminemur doctrina, ut coelorum regnum obtineamus in Christo Jesu Domino nostro, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).