Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nicolaus I
Epistolae et decreta
Decr LXI.1
Choose a text More by Nicolaus I
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21397 Epetde23
LXI.1
LXI. CAPITULA RESPONSIONUM NICOLAI PAPAE. Ad legationem Salomonis episcopi missi anno 864 a rege Ludovico Germanico. [Apud Mansi, ibid. ]
LXI.1
Fateor veraciter apostolatum nostrum commotum fuisse adversus eum, non quia illicitae copulae consensit, sed quia sicut non consensit, sic non prohibuit. Et non sufficiat ad salutem non facere malum, si non faciamus bonum. Job sancto non sufficeret solum quia simplex erat per innocentiam, nisi esset et rectus per aequitatem. Duo filii Juda, iniquus scilicet et semen in terram fundens, duo genera hominum significant, unum videlicet per malitiam nocens, et alterum per benevolentiam praestare nolens. Sed utrumque Dominus iratus occidit. Rursus qui nos vult simplices esse sicut columbae, admonuit ut simus prudentes sicut serpentes. Nam et Spiritus sanctus in columba et igne monstratus est, quia omnes quos repleverit simplices et ardentes facit, simplices puritate, ardentes aemulatione. Videte ergo quomodo placere Deo simplicitas sine zelo non possit. Talem igitur se debuit per zelum rectitudinis contra injustitiam exhibere, ut omnibus palam daretur intelligi juxto regi rectoque principi non placere tam immane piaculum, maxime in suo sanguine et in sua carne. Sed cum simplices ita illum tepere vidisset et forinsecus nulla pro veritate commoveri aemulatione, arbitrati sunt quod nisi placeret illi, nullo modo tanto silentio uti potuisset. Unde seducti secuti sunt nefas sicut nefas. Quod praecavens Eleazar, de quo apud Machabaeos legitur, cum jussa prohibita perficere cogeretur, nec saltem aestimari voluit talibus suasionibus annuisse: cui cum placere ob ejus reverentiam carnifices voluissent, et ipse posset et mortem evadere et in legitimis Domini non peccare, maluit mortem eligere quam vitam ad infirmorum enervationem diligere. Nam quid prodesset Deum in occulto non abnegare, et tamen palam non glorificare? Denique cum Christus sit veritas, quisquis pro veritate palam non certat, Christum coram hominibus procul dubio abnegat.
LXI.1
Si voluntas ejus nec erat, nec est, nec erit in illa injusta copula, Deo gratias agimus, quia valde diligimus illum. Et idcirco plurimum doleremus si, quod absit, aliter esset. Sed quia Deo gratias rex est et in sublimi potestate consistit, palam omnibus innotescat suam non esse in tali copula voluntatem; ut videntes homines ejus bona opera, glorificent Patrem nostrum qui est in coelis. Nemo quippe, sicut Veritas dicit, accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Ergo deserat simulationem, et arripiat liberam audaciam, quam pro Dei nomine, non solum cum est rex, verum etiam si esset pauperrimus, apprehendere nequaquam formidare debuerat. Quia vero quando habuerunt synodalem conventum, ibi nec ipse fuit, nec episcopi de regno ipsius, hoc magnopere laudandum non est, eo quod si esset, forsitan contradixissent, forsitan ascenderent ex adverso et opponerent murum pro domo Domini. Verum melius judicamus eos ibi non fuisse quam si essent et vel tacendo consensissent. Quoniam autem propter nostram petitionem et amorem fratris sui familiaritatem habuit cum illo, et regnum ejus stabilivit et adhuc stabilire vult, si nostrae obedierit jussioni bene facit. Sed, proh dolor! quid ei prodest regnum terrarum qui perdit aetherium? Vel cujus familiaritatis societas haberi potest cum eo qui dissociatur a Deo, et carnem suam odio habens, tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis.
LXI.2
Quod si a via veritatis ille Lotharius deviaverit et normae justitiae non obedierit, et domnus rex Ludovicus postulat nostrum apostolatum, sicut credimus quia ex cordis postulat simplicitate, et confidimus quia postquam nostrum consilium quaerit, non parvipendet, sed obedienter perficiet, interea disponimus eumdem Lotharium admonere, et iste patruus ei similiter faciat. Quod si toties conventus parere nobis distulerit, neminem Christianorum cum eo volumus familiaritatem aliquam habere, sed sit ulterius omnibus sicut ethnicus et publicanus cum familiaribus suis. Tu autem, sanctissime episcope, bene nosti quia saepe nonnulli compulsi redeunt ad viam salutis. Unde si sicut apud nos nullum potuit habere suae iniquitatis praesidium, ita nullum invenisset apud patruos et fratres suos confugium, jam vel coactus rediret. Sed cum invenit requiem apud hos et tutamentum, reverti contemnit. Quia vero nos cum sancta synodo juxta canones ea conditione Theodgaudum et Guntharium deposuimus ut si juxta praecedentem consuetudinem aliquid de ministerio sacro auderent contingere, nullo modo liceret eis nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes eis omnes adjici de Ecclesia, et maxime si postea quam didicerint adversus memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint, et nunc audimus Guntharium interdictum sibi ministerium usurpasse; quapropter tale consilium damus et per auctoritatem Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum principum et omnium simul sanctorum patrum domno regi Ludovico injungimus ut ab ejusdem Guntharii vel etiam Theodgaudi communione se suosque omnes et praecipue episcopos substrahat, et a familiaritate eorum qui illis communicant vel quoquo modo favent, se et suos quotquot potest contineat, ita tamen si verum est quod interdictum sibi episcopale officium peragant, vel si conventicula contra diffinitionem nostram in ipsos prolatam congregare tentaverint; similiter et a Lotharii communione se omnino suspendat, ita duntaxat si idem Lotharius monita nostra negligens in copula Waldradae permanere delegerit, vel si cuilibet damnatorum praefatorum contra decreta nostra renitenti communicare vel favere praesumpserit. Alioquin nec Dei nec beatorum apostolorum Petri et Pauli, nec sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae communionem habere procul dubio poterit.
LXI.3
Piae memoriae Ludovici imperatoris studium collaudamus, praedecessorisque nostri sanctae memoriae Gregorii vestigia sequi parati sumus.
LXI.4
Ut episcopus Bremonensis, licet a Gunthario haec non potuerit dari licentia, nec ab eo tale quid peti debuerit, tamen pro amore domni regis, quia pia est ejus petitio, cum nostra auctoritate in praedicto loco Bremon potestatem et honorem archiepiscopatus super Donas et Suvevos habeat, et simili modo sui successores per tempora futura perpetualiter teneant atque possideant.
LXI.5
De episcopo Radasbenensis civitatis, si adeo, sicut dicis, infirmatur ut de ovibus sibi commissis nullam curam habere possit, ne sine sollicitudine pastorali degentes oves Christi depereant, profiteatur scripto et propriae manus subscriptione suo metropolitano se nil lucri plebi sibi commissae posse pro sua gravi aegrotatione conferre. Sed et simili modo nunquam se deinceps episcopale officium repetiturum polliceatur, si tamen ejus in hoc tota voluntas est et de sanitate ipsius modis omnibus desperatur. His ita gestis, non talis qualem ipse elegerit, ne contra canones successorem sibi ipse elegisse videatur; sed quem cleri et plebis cum consensu metropolitani voluntas elegerit, is loco ipsius episcopus modis omnibus consecretur, de ipsa Ecclesia superstiti episcopo stipendiis quandiu vixerit sufficientibus per successorem suum episcopum subrogandis.
LXI.6
De Hartuvigo Pazzouvensis civitatis episcopo, quem asseritis ante annos quatuor paralysi percussum, ita ut nil valeat loqui, et Ecclesia sibi commissa dissipetur et ad nihilum redigatur, dum est omni pastorali cura destituta et nulla episcopali providentia circumsepta, si ita est, debet idem episcopus saltem scripto profiteri se officium illud non posse peragere. Quod si hoc agere non potest, quomodo possumus viventi episcopo propriam Ecclesiam auferre, dum divitias misericordiae Dei nullus comprehendere possit, et dum ipsi quae minus putamus ipsius dispensatione occurrunt? Sit ego cara rerum ecclesiasticarum oeconomo electo de proprio clero juxta sacros canones commissa; et quae ad episcopum agere pertinent, per episcopum quem metropolitanus antistes ad hoc opus agendum elegerit interim gerantur. Aliter autem de hoc quam de superiore diximus, quia illius affatu scire possumus, istius vero voluntatem nosse nequimus.
LXI.7
De episcopo juventi[ al., juveni] facimus quod pie a nobis re voluit postulare.
LXI.8
Similiter de Liudberto archiepiscopos facimus quod poposcit.
LXI.9
Hymnus angelicus, id est Gloria in excelsis Deo, non est a presbyteris nisi in paschali festivitate dicendus, quod et liber Sacramentorum demonstrat, et consuetudo in Romana Ecclesia antiquitus observata patenter ostendit, quam debere omnes in ordinibus ecclesiasticis sequi beatus Innocentius in principio decretorum suorum luculenter exponit.
LXI.10
Pro rege Danorum, qui vovit votum Deo et sancto Petro, gratias agimus eidem Deo, deprecantes pariter ut quod nobis de Cornelio centurione refertur, faciat quoque clementer de hoc in proximo nos audire. Cui orationes et eleemosynae etsi ante baptismum non profuerunt ad diluendam impietatem, profuerunt tamen ad cognoscendam veracissimam pietatem.
LXI.11
Quoniam nuntias quod fidelis rex dispositum habeat venire Tullinam et deinde pacem cum rege Vulgarorum confirmare et Rastitium aut volendo aut nolendo sibi obedientem facere, oramus omnipotentem Deum ut angelus qui fuit cum Jacob patriarcha, sit quoque cum ipso et cum omnibus suis, et bene disponat iter ejus, et cum pace et gaudio revertatur ad propria.
LXI.12
Quia vero dicis quod Christianissimus rex speret quod ipse rex Vulgarorum ad fidem velit converti et jam multi ex ipsis Christiani facti sint, gratias agimus Deo, quem precamur ut abundare faciat incrementa frugum in horreo suo. Jejunium vero pro eis et orationes, sicut per te hortatur, Deo propitio faciemus.
LXI.13
Praeterea fateris quod devotissimus princeps deprecetur nos ut si aliquis sinistrum quippiam de illo nobis per missum seu per epistolam intimaverit, non ei credamus priusquam ipse venire praesens vel suos idoneos legatos ad nos possit transmittere. Cui renuntiamus quia nos pignus repromissionis dilectionis et devotionis suae retinemus. Cujus memores, si quid de ipso saevum forte audiremus, tanquam si ranarum cantus declinare studebimus. Verum ipse semper operetur unde tripudiantes laetemur et ob id Deo gratias debitas persolvamus.
LXI.14
Porro asserverasti quod domnus rex nobis ita deinceps obediens per omnia fieri velit ad nostram mutuam sanctaeque Dei Ecclesiae exaltationem sicut filius patri et junior magistro, si spem firmam in nobis habere potest, sicut habuit postquam nos Deus in sancta hac sede constituit. Cui intimamus uti post Deum talem in nobis spem habeat ut nullus sit cui ille credat quod nos illi et suis non omne gaudium et omnem velimus evenire laetitiam, optantes scilicet, et Deum omnipotentem incessanter flagitantes, ut non solum in praesenti saeculo prospere regnet atque per multa temporum curricula vigeat, verum etiam in futuro cum Christo sine fine beate vivat, Deum sicut est contemplans.

Intertext edge

Open linked passage

Note