Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
3.1
Ne, quaeso, beatissimi sacerdotes, quisquam me arbitretur sub praetextu speciei Goliath Dauid nomine gloriari: uos me participem certaminis uestri esse uoluistis, ut auxiliator non auctor accederem.
3.2
latebam siquidem in Bethleem, ignotus aduena pauper— quid miser ego sic loquor, iterum forsitan iactantiae notandus? quoniam quidem et ipse Dauid et talis et inde processit— latebam ergo in Bethleem, traditus a patre Augustino, ut timorem Domini discerem sedens ad pedes Hieronymi. inde Hierusalem nobis accersientibus uocatus adueni; dehinc in conuentum uestrum una uobiscum Iohanne episcopo praecipiente conscendi.
3.3
ilioo a pusillitate mea postulastis uniuersi, ut si quid super hac haeresi, quam Pelagius et Caelestius seminarunt, in Africa gestum esse cognoscerem, fideliter ac simpliciter indicarem.
3.4
exposui coronae uestrae breuiter ut potui, Caelestium iam ad honorem presbyterii subrepentem apud Carthaginem plurimis episcopis iudicantibus proditum auditum conuictum confessum detestatumque ab Ecclesia ex Africa profugisse;
3.5
contra librum uero Pelagii beatum Augustinum discipulis ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus plenissime respondere, extare etiam in manibus meis epistulam supra memorati episcopi, quam nuper ad Siciliam ordinasset, in qua multas quaestiones haereticorum retudit: quam etiam ibidem ut legerem praecepistis et legi.
3.6
ad haec Iohannes episcopus ut Pelagius coram intromitteretur expetiit. cui et propter paternitatis ipsius reuerentiam et propter actionis utilitatem, dum praesentem ab episcopo rectius crederetis confutandum, intromittendi coniuentia praestita est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).