Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Eclogae
VergiliusEclogae 10 · vulgataMore by Vergilius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/p-vergilius-maro-virgil" aria-label="More works by Vergilius"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
10.1
Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
10.2
pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
10.3
carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
10.4
sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
10.5
Doris amara suam non intermisceat undam.
10.6
incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
10.7
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
10.8
non canimus surdis; respondent omnia silvae.
10.9
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
10.10
Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
10.11
nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
10.12
ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
10.13
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.
10.14
Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
10.15
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
10.16
Stant et oves circum;— nostri nec poenitet illas,
10.17
nec te poeniteat pecoris, divine poeta;—
10.18
et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
10.19
venit et upilio; tardi venere subulci;
10.20
uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
10.21
Omnes“ Unde amor iste” rogant“ tibi?” Venit Apollo:
10.22
“ Galle, quid insanis?” inquit;“ tua cura Lycoris
10.23
perque nives alium perque horrida castra secuta est.”
10.24
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
10.25
florentis ferulas et grandia lilia quassans.
10.26
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
10.27
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
10.28
“ Ecquis erit modus?” inquit;“ Amor non talia curat;
10.29
nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
10.30
nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.”
10.31
Tristis at ille:“ Tamen cantabitis, Arcades,” inquit
10.32
“ montibus haec vestris: soli cantare periti
10.33
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
10.34
vestra meos olim si fistula dicat amores!
10.35
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
10.36
aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
10.37
Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,
10.38
seu quicumque furor— quid tum, si fuscus Amyntas;
10.39
et nigrae violae sunt et vaccinia nigra—
10.40
mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
10.41
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
10.42
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
10.43
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
10.44
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
10.45
tela inter media atque adversos detinet hostes:
10.46
tu procul a patria( nec sit mihi credere tantum!)
10.47
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
10.48
me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!
10.49
ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
10.50
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
10.51
carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
10.52
certum est in silvis, inter spelaea ferarum
10.53
malle pati, tenerisque meos incidere amores
10.54
arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
10.55
Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,
10.56
aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt
10.57
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
10.58
iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
10.59
ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
10.60
spicula:— tamquam haec sit nostri medicina furoris,
10.61
ut deus ille malis hominum mitescere discat!
10.62
Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis
10.63
ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
10.64
non illum nostri possunt mutare labores,
10.65
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
10.66
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
10.67
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
10.68
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
10.69
omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.”
10.70
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
10.71
dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
10.72
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo—
10.73
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
10.74
quantum vere novo viridis se subicit alnus.
10.75
Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra;
10.76
iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
10.77
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

Intertext edge

Open linked passage

Note