Pachomius; Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae et verba mystica
Myst 6.1
Choose a text
More by Pachomius; Hieronymus Stridonensis340-420
—
7165 Epetvem
6.1
95-96 EPISTOLA P. N. PACHOMII Ad Syrum Patrem monasterii, quod vocatur Chnum, et Joannem Praepositum in eodem monasterio unius domus.
6.1
Volo vos intelligere litteras, quas scripsistis mihi, et quas ego rescripsi vobis, et quomodo oporteat omnia spiritali Alphabeti elementa cognoscere. Scribite Moe super Heta et Theta, et scribite Zeta super Xi: et Moe et Lambda et Iota. Quomodo legentes has litteras compleveritis, scribite vobis, ut intelligatis mysteria litterarum. Ne scribatis Moe super Xi et Eta et Hi: sed ut magis scribatis Zeta super Xi, et Moe super Heta et Theta. Susceptis litteris vestris statim rescripsi, et ad mystica ego quoque sacrata respondi. Animadverti enim terminos esse Epistolae vestrae Heta et Theta: et idcirco etiam ego in eumdem sensum verbaque consensi: ne impar viderer vestrae negligentiae, et aliquid ex nobis damni sustineretis. Scripsi ergo vobis Simma Phi: rescribite Chi. Itaque nunc in diebus istis non scribimus Theta Moe. Et ne dixeritis: possumus scribere N, Heta, Phi, Labda, OYYOYY, Labda, lota, Labda; ecce scripsi vobis et Xi totum atque perfectum in gyros. Et vos scribitis Xi et Phi, ut possitis scribere Simma Moe. Ecce Theta scriptum est antehac. Sufficiat vobis curam habere Kappa et Tau. Si tamen exituri estis, scripsimus vobis Hi, propter laborem vestrum, ut omnem adhibeatis sollicitudinem antequam proficiscamini. Nam et nos eamdem curam habemus quam et vos: neque scripsimus Kappa et Tau. Scripsi vobis nomine, unde et vos, quando videritis scriptum Kappa et Tau, rescribite Zeta. Quando videritis Simma et Phi, rescribite Moe. Quando videritis Labda, Iota, Labda, rescribite Xi. Quando videritis YOYY Kappa, Ro, quia invenimus scriptum; nos autem scripsimus Simma, Phi habete curam. Hoc enim scribitur in diebus istis Ro, solliciti estote: quae litterae vocantur Aegyptiace Orez et Thei. Scriptum invenimus enim, quaeque vocantur Aegyptiace litterae Bei et Thei. Habete ergo curam Hi, et scribite Alpha; quia dedi vobis illud pro Hi. Scribite quoque Simma, quia scriptum est Tau et Delta, ut ad nos pervenire valeatis. Cavete ne obliviscamini scribere Psi super Kappa, quia scriptum est prius, et Ro ante illud scriptum est: et ne forte dicatis Theta scriptum esse, et partem Xi. Ideo totum scribimus Beta; ne diceretis quod Gamma sit scriptum. In omni Epistola quam scripsi vobis, de vestra sessione continetur et de resurrectione, et de umbra antemuralis, quae est extra murum. Odor sapientiae vestrae ad nos usque pervenit, et compulit haec vobis scribere. Et vos ut sapientes intelligite quae scripserim vobis: et exhibete vos quales meus sermo describere elegit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).