Paschalis II-1118
Epistolae et privilegia
Priv 231.1
Choose a text
More by Paschalis II
—
10794 Epetpr22
231.1
CCXXVII. Ad monachos S. Aegidii.--Bertrannum comitem nuntiat se absolvisse, cum is illata monasterio S. Aegidii damna reparaverit. (Anno 1107, 25 Julii.)[D. BOUQUET, Recueil, XV, 38.]
231.1
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis S. Aegidii salutem et apostolicam ben edictionem.
231.2
Propter oppressiones monasterii seu villae vestrae Bertrannum comitem diu anathematis districtione coercuimus. Denique cum venisset ad nos, praesente abbate vestro Ugone et fratribus sive burgensibus qui cum eo venerant, Raimundi comitis chartam in ejus audientia perlegi fecimus: in qua nimirum charta pater ejus Raimundus comes omnes honores S. Aegidii, tam in villa vestra quae dicitur Flaviana, quam in extrinsecis, quidquid juste sive injuste videbatur obtinere, scilicet omnes rectas sive pravas consuetudines, quas ipse vel antecessores ejus ibidem habuerunt, reliquisse, et plenariam jurisdictionem Odiloni bonae memoriae abbati, et fratribus qui cum eo aderant, fecisse asseritur per manum praedecessoris nostri Urbani papae apud concilium Nemausense. Eodem igitur tenore, et ipse in manu nostra omnes honores B. Aegidii et burgi vestri consuetudines abdicavit, et quaecunque damna sive alia malefacta sibi contigerant in guerra quam vobiscum et cum vestris burgensibus habuit, et abbati vestro, et burgensibus, et omnibus eorum adjutoribus per quos eadem damna illata sunt, omnino dimisit: sic eum a vinculo excommunicationis absolvimus.
231.3
Actum apud cellam S. Marcelli VIII Kalend. Augusti, indictione XV, praesentibus episcopis Eustachio Valentino, Berengario Biterrensi, Leodegario Vivariensi; cardinalibus Romanae Ecclesiae Landulpho presbytero, Joanne et Berardo diaconibus; et proceribus ipsius Bertranni, Guillelmo Ugonis de Montilio, Guillelmo de Sabrano, Bermundo Peleto, Poncio de Medenas, Rostagno de portu, et burgensibus Pagano, et Causito, et Bertranno comite milite de Poscheriis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).