Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Paulus S. Petri Carnotensis
Vetus Agano
Agan 15.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10555 Vetaga
15.1
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM I. De guerpo Ursi Villaris ecclesiae. (Ante a. 1028.)
15.1
*« Sub aeterno regimine summoque sacerdotio Christi, meo tempore, constitutus, ego Odolricus, Aurelianorum episcopus, notum fieri volo contemporalibus atque successoribus meis modum et finem causae quae in hac cartula scripta est. Monachi Sancti Petri Carnotensis coenobii possidebant, ex longo tempore, quandam aecclesiam in pago Dunensi, in loco qui dicitur Ursi Villaris. Quidam vero casatus noster, nomine Hilduinus, cum suis propinquis, intendebat eis calumniam de ipsa aecclesia, dicens eam ad casamentum nostrum et ad suum beneficium pertinere. Addebat etiam temporibus antecessorum meorum se satis agitasse calumniam istam, set justiciam minime consequi potuisse. Convenimus ergo domnum Fulbertum, episcopum Carnotensem, et Arnulfum, Sancti Petri abbatem, ut de ista causa darent nobis audientiae locum; quod et fecerunt semel in eadem villa quae dicitur Ursi Villaris, et iterum in villa quae dicitur Castanetus. Discussa itaque ex utraque parte controversia, invenimus partem monachorum ita scriptura et testibus et longa vestitura suffultam, ut nulla Christianorum lege posset supradicta aecclesia ab eorum possessione auferri. Unde contra jus atque fas contendere nolentes, ego videlicet Odolricus episcopus, et frater meus Isembardus, et predictus Hilduinus, cum filiis et ceteris propinquis suis, ex toto gurpivimus inceptam calumniam monachis Sancti Petri, annuentes ut solide et quiete possideant ecclesiam suam Ursi Villaris in perpetuum, sicut justum esse comperimus. Interdixi etiam, episcopali auctoritate michi a Deo tradita, ne quis successorum nostrorum praedictos monachos Sancti Petri, per hujus modi sacrilegam calumniam, ulterius inquietet. Quod scilicet interdictum si quis temerarius violare praesumpserit, sacrilegium praesumptionis suae legaliter emendet, et punitus ab incepto desistat. Quod si pertinaciter odiosae calumpniae inherere maluerit, illo quo Deus iratus incorrigibiles dampnat anathemate feriatur. Fiat, fiat. Nos vero qui calumniam supradictam gurpivimus, nomina nostra nostrorumque fidelium qui praesentes aderant, in praesenti cartula, memoriae causa, fecimus adnotari. S. Odolrici, Aurelianensis episcopi. S. Fulberti, Carnotensis episcopi. S. Alberti abbatis. S. Isenbardi laici. S. Erfredi clerici. S. Salonis clerici. S. Bovonis, decani Sancti Martini Turonensis S. Tescelini clerici. S. Tedoini clerici, filii Alberici. S. Hilduini laici. S. Hilduini, filii ejus. S. Odolrici, filii ejus. S. Pontelini, nepotis ejus. S. Godefredi laici. S. Adroldi vicecomitis. S. Frederici fr. laici S. Hugonis Radoardi. S. Gualoi laici.»
15.2
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM II. De rebus quas Richardus comes Sancto Petro dedit. (Ante a 1028.)
15.2
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Richardus, Normannorum comes humillimus. Dum, catholicae religionis scripturam audiens per verba ammonitionis exponi, hujus transitoriae perpetualisque, scilicet secularis et coelestis, conditionem adquisitionis mecum tacitus reputarem, quae harum praestantior firmiorque consisteret; tunc, per divinae illustrationem gratiae, istie fluctuationis motionem, illic vero stationis vocationem esse percepi. Deinde, simili ratione, in propatulo constitit non humanae set potius divinae esse concessionis me tantae imperiositatis dominio sublimari, nec ob aliud nisi ad sanctae matris aecclesiae defensionem et constituendam juris publici normalitatem. His ita per rationis indagationem cognitis, veritus sum ne illud evangelicum: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidatur et in ignem mittatur, michi infructuoso deputaretur, si non per bonorum emolumentorum fructificationem coelestis adquisitionis consecutor fieri meruissem, nec sanctae ecclesiae congregationem, probitatis exemplo, ad meliora revocarem. Ac memor illius quod dicitur: Habentes donationes secundum gratiam quae data est vobis, possessionis michi divinitus concessae Deo portionem dare decrevi, quia qui in Christo thesaurizat non ignorat cui congregabit ea. Quapropter cunctis Christi fidelibus innotescat qualiter ego supradictus Richardus, pro animae meae parentumque meorum remedio, tradidi Sancto Petro Carnotensis coenobii et monachis ibidem servientibus quandam hospital tatis receptionem, cum terra ceterisque suppellectilibus, in villa Lereti, in comitatu Constantini, dicto Techvillam, cum ecclesia et molendinis, omnibusque appenditiis, ritu videlicet consuetudinario in pristinorum loco decretorum perpetualiter existendo; et in comitatu Lesuin piscatoriam in fluvio Tolca, per sabati vesperum et diem dominicum integrum; in Sequana vero, cum dierum noctiumque continuatione, a summo sabati diluculo usque ad eundem feriae secundae terminum, tractus octo mearum saginarum, duarum scilicet in portu Danes et quatuor in portu Guellebod, duarum in fossa Helluini; et ut in omnibus mercimoniis ubivis locorum meae potestatis agendis nichil telonei persolvant, pro Christi amore, perpetualiter perdonavi. In villa quoque Cadoni, supra memorati coenobii monachis quandam mansionem cum omnibus intrinsecus et extrinsecus appenditiis tradidi, eo rationis tenore, ut ex illis ceterisque rebus praetitulatis, absque omnis contradictionis molestia, liberam habeant potestatem retinendi. S. Richardi comitis. S. Gonnor comitissae. S. Richardi, filii ejus comitis. S. Rodberti, comitis ejusdem filii. S. Willelmi, filii ejusdem. S. Rolderici clerici. S. Rodberti archiepiscopi. S. Herberti episcopi S. Teoderici, abbatis S. Hunfridi.»
15.3.1
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM III. De rebus quas dedit Arefastus monachus Sancto Petro. (Ante a. 1028.)
15.3.1
« In nomine Domini. Ego Arefastus notum esse volo omnibus Christianis, quia res hereditatis meae Sancto Petro concedo Carnotensi coenobio, pro salute mea et antecessorum meorum nec non et pro salute comitis Richardi et matris suae Gonnoridis, et filiorum utriusque, quorum consilio et favore id facio. Sunt autem ipsae res in pago Constantinensi, provinciae Normanniae, per loca divisae, quarum nomina subscripta videntur. In villa scilicet quae vocatur Hams, sextam partem de omnibus reditibus quae de illa exeunt, videlicet de aecclesiis, et de silva, et de plano, et de marisco, excepto molendino et exclusa quam fecit Rogerius fieri. Set tamen in molendino illo, qua hora voluerint fratres, quibus haec concedo, molere poterunt, absque respectu, si dominica annona illius inventa non fuerit cujus est molendinus, nullum inde emolumentum reddentes. Concedo etiam in aqua ejusdem villae, cui nomen est Uldra, duas piscarias; et in eadem villa manentes tres milites concedo cum beneficiis suis, qui sic vocantur, Rollo et Angoht et Unbeina, ut inde persolvant liberum servitium. Concedo etiam de Torgis Villa terciam partem, hospitibus exceptis duobus, Suedan et Anschetil nigro, cum illorum duabus salinis, quos meo nepoti Bosolino concessi ut de hoc persolvat liberale servitium Sancto Petro. Ceterorum hospitum salinae, cum masuris suis, quas habent in illa tertia parte de Torgis Villa, Sancti Petri sint. Et unam piscatoriam in mari Sancto Petro concedo, et unum molendinum in ea villa quae dicitur Barna Villa. Si quis autem supradicti coenobii, vel abbas vel minister, aliquid hujus donationis vel totum seu vindiderit sive dederit, Sancto Petro, cui ego dono et ille tollit, rationem reddere cogatur. Amen.»
15.3.2
Sciendum vero est tam praesentibus quam futuris, quoniam nos contemporanei Arefasti illos tres milites quos dicit esse ad serviendum nobis in Ham Villa, nec habuimus nec novimus, praeter unum solum, Rogerium nomine, qui, ut reor, septem achras terrae in beneficio ex monachis possidet. Boselinus quoque nepos ejus, quem bene novimus, in Turgis Villa, hoc quod a nobis tenere videbatur et a patruo suo datum fuerat, latrociniis et aliis nequitiis ita fuit obnoxius, ut totum illud beneficium nobis relinqueret et in quodam croto, juxta peribolum quod edificavit venerabilis Landricus abbas in circuitu coenobii, cum omni domo sua, monachorum prebenda, non parvo vixit tempore.
15.3.3
Rursum quoque duxi dignum memoriae tradendum de praefato viro, scilicet Arefasto, quomodo in Aureliana urbe, divina ope suique ingenii salubri acumine, hereticam pravitatem latenter pullulantem, jamjamque per Galliarum provincias nefandi herroris venena exitialia propinantem, non solum deprehenderit, sed etiam omnino compresserit. Erat enim de genere comitum Normannorum, eloquio nitidus, consilio providus, bonis moribus comptus, ac iccirco legationis officio, tam aput Francorum regem quam aput proceres, notissimus extitit. Hic in domno sua quendam clericum habuisse dicitur, nomine Herbertum, qui, lectionis gratia, Aurelianam urbem adire decreverat. Verum dum veritatis auctores querere satageret, ceco itinere in totius heresis baratro dilabitur. Nam ea tempestate in eadem civitate duo clerici Stephanus et Lisoius aput omnes sapientia clari, sanctitate ac religione magni fici, eleemosinis largi, opinione habebantur vulgi. Eosdem memoratus expetiit clericus et, parvo temporis intersticio, docilis discipulus, cum divini verbi dulcedine, ab eis debriatur mortifero nequitiae austu. Qui dementia et herrore diabolico inre itus, totius divinitatis expers, sapientiae arcem conscendisse se credidit. Qui patriam repedans, dominum suum, quem singulari affectu diligebat, subtilitate verborum in herroris viam sensim ammonendo, secum adtrahere cupiebat, testificans Aurelianam urbem, prae ceteris urbibus, coruscare luce sapientiae atque sanctitatis lampade. In cujus verbis domnus ejus, intellectuali auditu, ipsum animadvertit a via justiciae devium, et cito comiti Richardo causam innotuit, atque rogavit ut Rodberto regi, litteris, pestem in regno ejus adhuc latitantem, antequam propagaretur, patefaceret, et ut rex eidem Arefasto, ad expellendam eam, oportunum auxilium non denegaret. Itaque rex, insperata re attonitus, mandavit ut idem vir, cum clerico suo, ad Aurelianam urbem cito gressum dirigeret, pollicens omnimodis in hac re suum auxilium. Cumque, jubente rege, iter ageret, Carnotis devenit, Fulbertum venerabilem antistitem super hac re consulturus, qui forte tunc aberat; nam Romam, gratia orationis, abierat. Tunc causam sui itineris cuidam sapienti clerico, Ebrardo nomine, Carnotensis aecclesiae sacriscrinio, innotuit, flagitans sui consilii opem, qualiter stare deberet in acie, et quibus armis se muniret contra multimodas artes diabolicae fraudis. Qui, sapienti usus consilio, eum perdocuit ut cotidie, primo mane, Omnipotentis opem quaesiturus aecclesiam devotus adiret, orationi incomberet, atque sacrosancta communione corporis et sanguinis Christi se muniret, deinde fidenter ad audiendum hereticam pravitatem, signaculo sanctae crucis protectus, pergeret, nichil horum quae ab eis audiret contradiceret; set, simulato discipuli vultu, omnia tacitus in pectoris domicilio conferret.
15.3.4
Igitur Aurelianis deveniens, uti edoctus fuerat, cotidie sacra communione ac supplici oratione munitus, ad eorum doctrinam veniens, ad instar rudis discipuli, ultimus, intra domum herroneorum, ultimus adsidebatur. Cumque primum divinorum voluminum exemplis eum et quibusdam rerum similitudinibus informarent, atque, more perfecti discipuli, subdita aure intentum viderent, inter alias similitudines silvestri arboris similitudinem ei proferunt.« Tractandus es, inquiunt, a nobis ut arbor silvestris qui translatus in viridiario, tandiu aquis perfunditur donec humo radicetur; dehinc spinis et rebus superfluis emundatur, ut, postmodum terre tenus truncatus sarculo, meliori inseratur ramusculo, qui postmodum fertilis sit mellifluo pomo. Itaque tu, simili modo translatus de iniquo seculo in nostro sancto collegio, aquis perfunderis sapientiae, donec informeris, et gladio verbi Dei viciorum spinis carere valeas, ac, insulsa doctrina tui pectoris ab antro exclusa, noctram doctrinam a sancto Spiritu traditam mentis puritate possis excipere.» At ille de omni verbo quod proferebant semper Deo gratias referebat; unde rati sunt eum conversum esse in eorum herrorem, jamjamque suae nequitiae sentinam, verbis divinorum librorum antea coopertam, securi aperiunt, dicentes Christum de Virgine Maria non esse natum, neque pro hominibus passum, nec vere in sepulchro positum, nec a mortuis resurrexisse; addentes in baptismo non esse ullam scelerum ablutionem, neque sacramentum corporis et sanguinis Christi in consecratione sacerdotis. Sanctos martyres atque confessores implorare pro nichilo ducebant. Cumque haec et alia execranda perditi et miserrimi homines a fetido pectore evomerent, Arefastus sic ad eos dixisse fertur:« Si in his quae enumerastis salus hominum quae speratur nulla, ut dicitis, esse potest, a vobis obnixe rogo, michi aperiri in quibus sperari poterit, ne meus animus in dubio positus cito cadat in desperationis ruinam.-- Procul dubio, trater, inquiunt, in Caribdi falsae opinionis actenus cum indoctis jacuisti; nunc vero erectus in culmine totius veritatis, integrae mentis oculos ad lumen verae fidei aperire coepisti. Pandemus tibi salutis hostium, quo ingressus, per impositionem videlicet manuum nostrarum, ab omni peccati labe mundaberis, atque sancti Spiritus dono repleberis, qui scripturarum omnium profunditatem ac veram divinitatem, absque scrupulo, te docebit. Deinde coelesti cibo pastus, interna societate recreatus, videbis persepe nobiscum visiones angelicas, quarum solatio fultus, cum eis, quovis locorum, sine mora vel dificultate, cum volueris, ire poteris, nichilque tibi deerit, quia Deus omnium tibi comes numquam deerit, in quo sapientiae thesauri atque divitiarum consistunt.»
15.3.5
Interea rex et Constantia regina, sicut vir memoratus mandaverat, ad urbem Aurelianam, cum episcoporum collegio, venientes, die sequenti, illo ipso suggerente, omnis illa nequissima congregatio simul per officiales regios de domo ubi erant congregati sunt abstracti, et in aecclesiam Sanctae Crucis ante regem atque episcoporum ac clericorum coetum adducti. Set, antequam ad conflictum veniamus, de cibo illo qui celestis ab illis dicebatur, quali arte conficiebatur, nescientibus demonstrare curabo.
15.3.6
Congregabantur siquidem certis noctibus in domo denominata, singuli lucernas tenentes in manibus, et, ad instar letaniae, demonum nomina declamabant, donec subito demonem in similitudine cujuslibet bestiolae inter eos viderent descendere. Qui statim ut visibilis illa videbatur visio, omnibus extinctis luminaribus, quamprimum quisque poterat, mulierem quae ad manum sibi veniebat, ad abutendum arripiebat, sine peccati respectu, et utrum mater aut soror aut monacha haberetur, pro sanctitate ac religione ejus concubitus ab illis estimabatur. Ex quo spurcissimo concubitu infans generatus, octava die, in medio eorum copioso igne accenso, piabatur per ignem, more antiquorum paganorum, et sic in igne cremabatur. Cujus cinis tanta veneratione colligebatur atque custodiebatur, ut christiana religiositas corpus Christi custodiri solet, aegris dandum de hoc seculo exituris ad viaticum. Inerat enim tanta vis diabolicae fraudis in ipso cinere, ut quicumque de praefata heresi imbutus fuisset et de eodem cinere, quamvis sumendo parum praelibavisset, vix unquam postea de eadem heresi gressum mentis ad viam veritatis dirigere valeret. De qua re parum dixisse sufficiat, ut Christicolae caveant se ab hoc nefario opere, non ut studeant sectando immitari. Verum quia digressionem fecisse videor, ad eadem modo quae dimisi vertatur oratio, ac succincto cursu infidelium crudelitas, transcurrendo peragatur, ne prolixior controversiae sermocinatio fastidium generet delicato lectori.
15.3.7
Igitur, ut dictum est, illis introductis ante regem et episcoporum conventum, prior Arefastus regem allocutus est dicens:« Domine, mi rex, miles sum Richardi, tui fidelissimi comitis Normanniae, et inmeritus teneor vinctus et catenatus ante te.» Cui rex ita respondit:« Causam tui adventus cito nobis indica, ut, ea agnita, aut reus in vinculis tenearis, aut innoxius, a vinculis solutus, dimittaris.» Ad haec ille respondit:« Audita sapientia et religione horum qui vincti adstant mecum ante te, ad hanc urbem venire volui ut inde, exemplo bonorum operum atque doctrina eorum, melioratus redirem. Haec quidem causa est pro qua de patria mea exire volui et hanc urbem petii. Quod si reatu aliquo pro hoc opere teneor, praesules tibi assistentes videant et judicent.» Tunc praesules dixerunt:« Si sapientiae ac religionis modum quem ab his didicisti nobis proferas, nostro judicio facile dinoscetur.» At ille ait:« Regia majestas et vestra auctoritas eis jubeat ut quae me docuerunt ea ipsi coram vobis dicant, quatinus audita a vobis, aut digna laude habeantur, aut indigna oblivioni tradantur.» Quibus rex atque antistites cum juberent ut suae fidei normam referendo patefacerent, totius veritatis inimici, alia pro aliis dicentes, intra suae heresis foeditatem nullo aditu introire volebant; set ut serpens quanto plus in manibus stringitur, tanto amplius elabitur, ita et isti, quo anplius concludebantur veritatis sermone, tanto magis labiliores videbantur effugisse. Tunc Arefastus videns quod redimerent tempus, et sermonum clipeo festinarent obnubilare suae fidei herrorem, ad eos est conversus, dicens:« Veritatis magistros, non herroris, vos habere putavi, dum constanter illam michi doctrinam, quam salutiferam evangelizabatis, viderem vos docere, atque pollicebamini, pro paenis inferendis et etiam pro morte tolleranda, nunquam eam esse a vobis denegandam. Nunc vero, oblita fide quam promisistis, ut video, timore mortis, ab illa doctrina longe vultis fieri, meque adhuc rudem discipulum in periculo mortis dimittere parvipenditis. Unde regiae jussioni parendum est, et oboedire tantorum praesulum auctoritati oportet, ut in his quae a vobis didici, si qua sunt christianae religioni contraria, istorum judicio cognita, quae sequenda sunt et quae respuenda agnoscam. Docuistis equidem me nullam in babtismo promereri veniam peccatorum, neque Christum de Virgine esse natum, neque pro hominibus passum, neque vere sepultum, neque a mortuis resurrexisse, neque panem et vinum quod super altare, manibus sacerdotum, sancti Spiritus operatione, effici videtur sacramentum, converti posse in corpore et sanguine Christi.» Cumque haec Arefastus viva voce perorasset, Guarinus, Belvacensis praesul, interrogavit Stephanum et Lisoium, qui hujus herroris videbantur esse magistri, si ita sentirent et crederent quae ab Arefasto erant memorata. At illi, cum diabolo in inferno jam mansionen paratam habentes, vera esse memorata, et ita se sentire ac credere constanter asserunt. Quibus cum praesul diceret voluisse Christum nasci de Virgine, quia potuit, et pro nostra salute pati in humanitate, ut, tercia die, devicta morte, resurgeret in sua deitate, nosque doceret esse resurrecturos in reformatione; viperino ore responderunt dicentes:« Nos neque interfuimus, neque haec vera esse credere possumus.» At haec praesul eos inquit interrogans:« Carnales parentes habuisse creditis, an non?» Cumque se credere assererent, praesul respondit:« Si ex parentibus vos esse procreatos creditis, cum non eratis, ante saecula Deum de Deo genitum sine matre, in fine temporis, sancti Spiritus obumbratione, de Virgine natum, cur credere respuitis?» At illi dixerunt:« Quod natura denegat, semper a creatore discrepat.» Quibus praesul respondit, dicens:« Antequam quicquam fieret per naturam, non creditis per Filium Deum Patrem fecisse omnia ex nichilo?» Cui alienati a fide dixerunt:« Ista illis narrare potes, qui terrena sapiunt atque credunt ficta carnalium hominum, scripta in membranulis animalium; nobis autem qui legem scriptam habemus in interiori homine a Spiritu sancto, et nichil aliud sapimus, nisi quod a Deo, omnium conditore, didicimus, incassum superflua et a Divinitate devia profers. Iccirco verbis finem impone, ac de nobis quicquid velis facito. Jam regem nostrum in coelestibus regnantem videmus, qui ad immortales triumphos dextera sua nos sublevat, dans superna gaudia.»
15.3.8
Cumque ab hora diei prima usque ad horam nonam multifaria elaborarent omnes, ut illos a suo herrore revocarent, et ipsi, ferro duriores, minime resipiscerent, jussi sunt singuli sacris vestibus indui in suo ordine, statimque ab antistibus a proprio honore sunt depositi, et, rege jubente, Constantia regina ante valvas basilicae stetit, ne populus eos intra aecclesiam interficeret; et sic de gremio sanctae aecclesiae ejecti sunt. Qui cum ejicerentur, regina Stephani, sui olim confessoris, cum baculo, quem manu gestabat, oculum eruit. Deinde extra civitatis educti muros, in quodam tuguriolo, copioso igne accenso, praeter unum clericum atque unam monacham, cum nefario pulvere, de quo supra diximus, cremati sunt. Clericus enim et monacha nutu divino resipuerunt.
15.4
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM IV. De aecclesia de Fontinido, quam fecit liberam Rodbertus archipraesul. (Anno 1033).
15.4
*« Deo et Domino nostro Jhesu Christo praesidente. Decernimus, ego Rodbertus, gratia Dei Rotomagi archipraesul, et coepiscopi nostri Herbertus Lisivae civitatis, Rodbertus Constantiae, Radbodus Saxiae, Hugo civitatis Ebroicae; decernimus, inquam, atque sanccimus, ut aecclesia de Fontinido, pro amore et honore sancti Petri, apostolorum principis et magistri nostri, ab hac die in perpetuum ab omni sit inquietudine tam episcopi quam archidiaconi remota; eodem modo quo et Gesiaci cella Sancti Petri Carnotensis coenobii cum illa aecclesia est subjecta, ab omni, inquam, respectu et inquietudine permaneat secura, tribus his solummodo exceptis: videlicet, ipsius aecclesiae reconciliatione, olei et sacri chrismatis perceptione, et poenitentium reconciliatione. Quae omnia, sicut opus fuerit, ab episcopo cujus est diocesis postulentur, et ab eodem gratis et absque ulla praemii postulatione vel datione, propter honorem Sancti Petri, conferantur, ut et nos et successores nostros ab omni jugo peccati dignetur absolvere supradicti magistri nostri potestas et misericordia. Et ut haec noticia inconcussa permaneat, manibus nostris eam roboravimus, signo quoque et nominibus corroboravimus, et Guascelino archidiacono, cui sub me proprius intererat, consignandam et confirmandam et aliis clericis et laicis nostris proposuimus. Si quis vero antichristus hoc pietatis opus, quod in Dei nomine cudimus, attaminare temptaverit, ex ore veri Christi et nostrorum omnium, quos vocare dignatus est Christianos suos, anathematis gladio juguletur. Hanc autem sugillationem vel, ut ita dicam, sigillationem singuli singulorum nominibus coepiscoporum subscribi decernimus. Rodbertus archipraesul, qui hoc opus pietatis incoepit et perfecit. Rodbertus Constantiae. Rodbertus Lisivae. Radbodus Saxiae. Hugo Ebroas. Maingisus Abrincarum. Willelmus. Richardus. Rodulfus. Hugo. Wascelinus archidiaconus. Henricus, abbas Sancti Audoeni. Balduinus archidiaconus. Heinricus, presbiter et decanus. Rodulfus capellanus. Herluinus, levita et canonicus. Corbucio. Willelmus. Pascharius capellanus. Rodulfus de Sancto Sancsone. Atto, levita et capellanus. Odo praepositus. Odo, levita et capellanus. Osmundus Tudeborti. Rogerius, filius Hunfridi. Lescelinus. Guimundus parvus. Rogerius, filius Odonis praepositi de Noiomo. Albertus hostiarius. Rodulfus, filius Osberti.»
15.5
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM V. De recumpensatione Arnulfi abbatis. (Anno 1033.)
15.5
*« In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Ego frater Arnulfus, Sancti Petri Carnotensis coenobii, licet indignus, abbas, cum fratribus michi commissis. Notum esse volo nostris successoribus, quia pro caritate et multa benignitate quam nostro loco et nobis inpendit, propter honorem Sancti Petri, amplectendae memoriae archipraesul Rotomagi domnus Rodbertus, de aecclesia nostri siquidem coenobii, de qua omnem violentiam archidiaconi et successorum ejus removit in perpetuum, sicut in archivo nostro continetur, scriptum quod quidem ipse frequenter nominandus archipraesul domnus Rodbertus coram se scribi fecit et nobis servandum perpetuo contulit; pro hac, inquam, benigna caritate, notum esse volumus, quia gratanter constituimus atque sanccimus, ut, pro anima ejus, ab hac die in aeternum, unus pauper quotidie pedes lavetur, reficiatur, vivus procuretur, mortuus sepeliatur; oportunis diebus psalmus in conventu plenario pro eo cantetur: Exaudiat te Dominus, in die; per singulas ebdomadas missa pro eo specialiter celebretur, cum plenario conventu. Multa enim alia praeter haec beneficia nobis largitus est, quae omnia sibi recumpenset manu benignissima qui vivit et regnat unus Deus in Trinitate perfecta. Et ut haec reconpensatio firma permaneat in secula, manibus nostris et nominibus confirmavimus, et in nostro aureo textu sancti Evangelii, ad inviolabile testimonium, posteris nostris scribi mandavimus. Arnulfus abbas. Ebrardus monachus. Beringarius decanus. Richerius monachus. Marchuinus monachus. Gausbertus monachus. Rodbertus monachus. Hubertus monachus. Letaldus monachus. Rogerius monachus. Guinefredus monachus. Berardus monachus.»
15.6
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM VI. De alodo Calidi Montis . (Circa a. 1020.)
15.6
* In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Catholicae vereque matris aecclesiae populis in christicolis laus semper viget, vigeatque perhenne. Hoc autem dignissimum justum quoque extat, quoniam est mater nostra, Christi vero Domini nostri sponsa, quam adquisivit suo cruore precioso: in ea enim renascimur per baptismatis lavachrum, ac in ea resurgimus a morte animae per penitentiae luctum, et post vitae terminum nostra tumulantur cadavera in ejus atrium. Hanc Christus supra fidem quam confessus est fidelissimus Petrus fundavit, dum Domino dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jhesus. Sunt vero beati qui catholice vivendo habitant ibi, ut David cecinit: Beati qui habitant in domo tua, Domine! in secula seculorum laudabunt te. His aliisque dictis quampluribus, sanctorum dictis ac sacrae Scripturae mysteriis edocta et ammonita, ego Hildegardis, vicecomitissa Castridunis, do sanctissimo Petro Carnotensis coenobii alodum meum de Bello Monte, cum terris cultis et incultis, et silvis piscatoriisque ibidem pertinentibus, assentiente et annuente filio meo Hugone, archiepiscopo Turonorum, videlicet eo tenore quo, post exitum meum, sepeliar in claustrum monachorum, ut semper transeuntes super meum tumulum orent pro me jugiter. Hoc viderunt et annuerunt Castridunenses proceres, qui sunt scripti subter. Si quis vero ex progenie mea aut alius invasor, stimulis vel sagittis exsagittatus diabolicis, vim fecerit monachis, et elemosinam, quam Sancto Petro dedi, quocumque modo abstulerit, dampnatione dampnatus perpetua, pereat cum Dathan et Abiron et Anna et Caipha; auctoritateque filii mei archipraesulis Hugonis anathematizatus permaneat. Hugo archipraesul. Gausfridi, nepotis ejus. Huberti. Godescalci, filii ejus. Huberti, thesaurarit Cinomannensis. Radulfi, legis docti. Fulcaldi. Gathonis. Odonis Brunelli. Huberti Brunelli. Helgaudi, filii archiepiscopi. Helgaudi Nigri. Gradulfi. Firmati canonici. Frederici. Hugonis vicarii. Bernardi de Buslo. Junanigui, jussu archiepiscopi, has litteras fecit.»
15.7
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM VII. De exclusatio molendinorum Aneti. (Ante a. 1034.)
15.7
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris videlicet et Filii et Spiritus sancti. Ego miles Urso, filius Germundi de Aisiaco notum esse volumus omnibus Christianis praesentibus atque futuris, quia medietatem de exclusatio molendinorum Sancti Petri Carnotensis coenobii, qui sunt ad Anetum, quam meus avus dederat Sancto Petro et mei antecessores auctorizaverunt, et ego per malum consilium calumniabar, ab hac die, Sancto Petro quietum dimitto, ut et ego partem habeam in elemosinam meorum antecessorum. Et ut haec noticia permaneat firma, vos seniores de Castello Ebriaco, in quorum praesentia hoc facio, testes estis Sancto Petro, quia ego manu mea illam firmavi, et ad quos pertinebat coroborandam proposui. S. Ursonis, filii Germundi, qui hanc cartam fieri jussit. Germundi vicecomitis. Hugonis, praepositi clerici. Gervini. Aitardi, fratris Germundi, qui hanc cartam fecit. Odonis, filii Ascelini Bordeti. Hugonis, fratris ejus. Bodonis. Odonis, filii Ragenadi. Borgereti. Guillelmi, filii Guascelini, recto nomine Achardi.»
15.8.1
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM VIII. De terra data in villa quae dicitur Pinus. (Ante a. 1034.)
15.8.1
« In Christi nomine. Ego miles Guarinus de castro Drocas, filius Alberici, militis Ragenoldi vicedomini, notum esse volo omnibus Christianis praesentibus atque futuris, qualiter Sancto Petro Carnotensi coenobio, cui venerabilis abbas Arnulfus praeest, pro anima mea vel parentum meorum, dono alodum meum in pago Drocassino ad villam quae vocatur Pinus, quantum sufficit ad duos boves ad omnes sationes; ea ratione ut quandiu vixero teneam illam terram, et investituram habeat Sanctus Petrus et campi partem et decimam de me sicut de uno extraneo. Et ut haec noticia sit firmior per omnia, meis manibus istam cartam posui super altare Sancti Petri, videntibus his quorum nomina subscripta sunt et aliis quamplurimis. Et postea Drocas, videntibus et annuentibus meis senioribus Riboldo et Ansoldo, et contribulibus meis qui aderant, feci legere; et monachum Sancti Petri misi in alodum, vice Sancti Petri, et ille me foras, sicut est consuetudo.»
15.8.2
In supradicta villa, post multa curricula annorum, quidam monachus Sancti Petri, Hildegarius nomine, ab agricolis illius emit non modicam partem terrae. Guaszo quoque ille famosissimus areas domorum et curtillos villae, pecunia data, emit ab eis, penuria victus, deditque Sancto Petro, pro salute animae suae, et agricolas aput Sanctum Georgium abitare fecit.
15.8.3
Expletis denique cartis scribendo quas novi esse profuturas, illas esse relinquendas existimavi in quibus rememorando nulla utilitas ad presens putatur. Verum de beato viro, scilicet abbate Arnulfo, sub cujus diebus praefatas cartas novimus fore factas, cudere dignum duxi mala quae a domesticis in senectute sua passus est. Fuit enim a puero monacus et adplene monialibus studiis eruditus, pudice agens adolescentiam suam, bonisque operibus quotidie exornans, meruit post Magenardum abbatem a domno Fulberto praesule sacrari et in regimine abbatiae subrogari. Cujus vita et innocentia ea tempestate eo rutilabat, ut ab Odone, palatino comite, admodum diligeretur, atque Richardi Normanniae comitis confessor fieret, cujus sepe honorificentiis fruebatur. Inter quas aecclesiam sanctorum Gervasii et Protasii, cum appenditis suis, ei dedit. Set insatiabili avaricia quorumdam monachorum quos ibi posuerat postea perdidit. Est enim ipsa aecclesia non longe a moenibus Rotomagi urbis sita. Cumque singulis diebus in quoquina comitis piscium decimam a cocis, seu a piscatoribus, super ripam Sequanae, supradicti monachi reciperent, non edere neque Carnotis fratribus mittere gratum esse ducebant; set, publice eorum precium ab emptoribus accipientes, in suis conferebant crumenis. Ex quo opere ab omni plebe urbis Osi aput comitem fama pervolat, a quo etiam, propter hunc avariciae morbum, jussi sunt a loco egredi. Abbas vero, dum vixit, nullo modo tramitem regulae a quoquam passus est deviari; set, ipso praevio, omnes magistram sequebantur regulam, et operibus variis diatim affluebant in Domino. Unde diabolus, invidens semper felicissimis actibus, per quosdam eorum, quorum leve erat ingenium, persepe inmeritas actitabat beato et simplici viro injurias. Set quia longum est ire per singulas, unam earum palam fieri volui, quam ei humani generis inimicus congessit per Walterium, monasterii decanum, qui, quamvis in studiis aecclesiasticis honorabilis haberetur, tamen in exteris rebus cor facile sequebatur. Hic cum fautoribus suis aput Teodoricum, tunc temporis antistitem, egit ut a monasterio pellerentur religiosi et obtimi monachi, Ebrardus scilicet, abbas Britogili castri, qui tunc aderat ibi, ac certis ex causis eo tempore abbatiam suam reliquerat; Guinefredus, Durandus, Arefastus atque Ernaldus. Hii denique regulae vigorem cum abbate maxime fovere volebant, et eorum consilio ubi ubi opus erat abbas utebatur. Cum ad hoc denique ventum esset, episcopus cum magna clericorum et laicorum caterva, ad monasterium venit, et, ante beati Petri apostoli sedens altare, aurea vasa aecclesiae atque argentea necnon et alia ornamenta in ceris conscribi jussit, deinde praefatos monachos a monasterio abire praecepit. Abbas quoque, pii pastoris sequens vestigia, testabatur quia, si illos ejiceret, sese cum eis profecturum omnemque eorum laborem perlaturum; episcopus vero, ejus verba parvipendens, domum suam rediit. Abbas ergo, die octavo, cum praedictis monachis a monasterio egressus, ab omni plebe cum fletibus prosequitur, et, non parva equitate fretus, in Gesiacam cellam se recepit; ibique commorans per tres menses, per Odonem comitem, postmodum rediens in abbatiam suam, cum honore debito est receptus; in qua fere per triennium postea feliciter vivens, senex et plenus dierum, laborum suorum mercedem a Christo Domino recipere meruit sine fine mansuram. Cumque humum foderent intra basilicam beati Petri apostoli, videlicet ante altare martyris Laurentii, ad levam quidem Rodberti filii comitis Richardi, nullum habentes sarchophagum, inventus est ibi unus, ut opinor, a Deo paratus, mirae pulchritudinis, ac si eo die a latomis fuisset politus atque beati viri glebae aptatus. Ibi menbra illius posita requiescunt secura de resurrectionis gloria. Tercia vero die postquam obiit, in visione domno Ebrardo abbate, jam in abbatia sua regresso, apparuit, dicens ad eum:« Frater dilectissime, ab hujus mundi turbinibus me erutum scias, nuncque felici requie perfrui; set hos quibus fui in odium non diu esse gavisuros.» Quod et factum est: nam illorum pars in eodem anno ab hac vita decessit, et quos mundus vivos detinuit, temporum vicissitudo perturbata inclementer ac duriter semper eos tractavit.
15.8.4
Verumenimvero, quoniam de beati vita viri parum elucidavi, jam stilus vertendus est ad cartas quae factae sunt sub abbate Landrico, successore scilicet praefati abbatis Arnulfi. Qui quantum invigilaverit ut locus sibi commissus per locorum aucmenta suo in tempore cresceret, multiplex cartarum numerus ostendet, nisi obstet mutata temporis vicissitudo, quae ingrata et abbatem a loco pepulit, et nos omnes perturbavit; et quosdam, certis ex causis ejectos, monasterium intronizans, nobis invisa super exaltavit. Set quia equanimiter toleranda est, licet lemtim et tortuoso itinere, utpote longe positus et ab idiotis eas inordinate recipiens, pro posse meo scribere curabo.

Intertext edge

Open linked passage

Note