Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 10.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus1079–1142
—
11126 Sermon38
10.1
SERMO VIII IN EADEM DIE
10.1
Erat autem spelunca et lapis superpositus, et ait Jesus: Tollite lapidem, etc.. Miserationes Domini universis operibus ejus Psalmista praeferens ait: Et miserationes ejus super omnia opera ejus. Miserationum itaque Domini recordantes, tanto hinc eum amplius glorificare debemus, quanto haec ejus opera caeteris praeesse, et magis necessaria nobis cognoscimus esse. Unde et a turbis hodie meruit honorari, maxime quod moerentium sororum Lazari miseratus, suscitatum eis reddidit fratrem jam in monumento quatuor dies habentem. Ut enim Joannes scribit, propter hoc hodie turba ei obvia venit, quoniam hoc audierant factum. Ad quod tanquam hodiernae festivitatis originem oculos mentis reducentes, tanto diligentius ejus mysterium intueri debemus, quanto haec magna Domini misericordia majorem tribuit peccatoribus consolationem. Tres quippe mortuos a Domino legimus suscitatos, quibus universa peccatorum genera doctores nostri dixerunt figurari. Suscitavit enim filiam archisynagogi adhuc in domo jacentem antequam foras efferretur; suscitavit filium viduae extra portam civitatis Naim jam deportatum; suscitavit et hunc, de quo nunc nobis sermo est, videlicet Lazarum, cum jam in monumento quatuor dies haberet: unde et quatriduanus mortuus dicitur. Tres igitur isti mortui tria peccantium genera signant, qui per praesentiam divinam inspirante gratia reviviscere dicuntur: et felicius isti a morte animae, quam illi a morte corporis per Dominum suscitantur.
10.2
Puella quidem mortua, quae adhuc in domo tenebatur clausa quando est suscitata, illos significat peccatores, quorum peccata, mente tantum concepta, nondum per operationem exterius sunt progressa. Juvenis autem extra portam delatus eos significat, quorum peccata jam in effectum proruperunt, ut videri jam ab omnibus possint. Lazarus vero, non solum sepultus verum etiam quatriduanus, eos significat, qui longa consuetudine peccandi magna peccatorum mole premuntur, et divinae consuetudinis exemplo, alios etiam corrumpunt: unde et foetere dicuntur. Tres itaque mortes animae, tres isti mortui, ut diximus, designant: peccatum scilicet cogitationis, hoc est contemptum Dei adhuc in mente latentem, nondum progressum in operationem; et peccatum operationis, hoc est jam per operationem apparens, atque peccatum consuetudinis, et jamdudum in operatione habitum. Haec tria genera peccatorum tanquam tres animae mortes in capite I psalmi a beato viro dicuntur removeri, cum talis ipse describitur, qui non abierit in consilio impiorum, non steterit in via peccatorum, non sederit in cathedra derisorum. At quoniam resurrectio Lazari ad praesentem, ut diximus, solemnitatem maxime pertinere dignoscitur, mysterium ejus sermo noster ut coepimus prosequatur. Quod ut faciat diligentius, paulo historia altius replicetur.
10.3
Refert itaque Joannes, quod, cum facta essent encaenia in Jerosolymis, et ibi esset Dominus Jesus, et quaererent eum Judaei apprehendere, exiit de manibus eorum, et abiit iterum trans Jordanem, ubi fuerat Joannes baptizans, et mansit illic. Et tunc, Lazaro jam languente, miserunt ad eum sorores ejus Maria et Martha, dicentes: Domine, quem amas infirmatur. Quo audito, mansit Dominus in eodem loco duobus diebus. Deinde, cum dixisset discipulis Lazarum interim mortuum esse, venit Bethaniam cum ipsis, et invenit Lazarum quatuor dies jam in monumento habentem. Et suscitaturus mortuum, pervenit ad sepulcrum. Erat autem, ut diximus, spelunca et lapis superpositus ei. Et ait Jesus: Tollite lapidem. Ut ergo tulerunt lapidem, voce magna clamavit Jesus: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dicit eis Jesus: Solvite eum, et sinite abire. Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et viderant quae fecit, crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus? quia hic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, etc. Ex quo profecto liquet, ex hoc denique miraculo adversus Dominum Judaeos maxime commotos fuisse, et in ejus nece ex tunc praecipue conspirasse: tanquam eum occidendo possint delere, per quem mortuos noverant suscitatos esse, quasi mortuus non posset resurgere post triduum, qui quatriduanum suscitaverat Lazarum. Cujus quidem resuscitatio tanto diligentius descripta est ab Evangelista, quanto plenius nostrae salutis continet mysteria, quos quotidie divina misericordia felicius, ut diximus, resuscitat a morte animae, quam tunc et semel Lazarum a corporis morte. Lazarus quippe, ut diximus, jam sepultus et quatriduanus mortuus, illum significat peccatorem, qui longa consuetudine peccati interim dejectus est in profundum, ut in illo profundo tanquam in sepulcro putrescat quatriduanus, nec se tantum perimens, verum etiam alios exemplo quasi foetore quodam suae putredinis corrumpens. Unde et bene foetere describitur quasi quatriduanus. Quatuor enim dies quos in monumento habuit, universitatem peccatorum exprimunt, quibus quisque pessimus est involutus, tanquam in illo profundo vitiorum sepultus, de quo scriptum est: Peccator cum in profundum vitiorum venerit, contemnet, quia cum in longa perstiterit consuetudine peccandi, quae jam ei facta est quasi altera natura, gravi jugo ipsum deprimit, salutiferas fidelium exhortationes vel divina monita respuens contemnit. Unde ipsi necessarium est, ut pro illius obstinatione devotio fidelium intercedat, ut interventu eorum divinae gratiae respectum assequatur, quo illi poenitentiae gemitus inspiretur, et conversus salvetur. Unde bene pro fratre Lazaro sanando sorores ejus intervenerunt, ejus infirmitatem Domino nuntiando. Quem ad subveniendum invitantes, satis hoc esse censuerunt, ut Domino nuntiarent amici sui mortem, et propriam de infirmitate fratris desolationem. Sic enim mandantes dixerunt: Domine, ecce quem amas infirmatur; nec addiderunt: Veni et cura eum; nec tam orando quam nuntiando quod volebant postulaverunt. Satis enim crediderunt Domino nuntiare anxietatem amici sui, atque suam; tanquam illud proverbium attendentes: Amicus et medicus in necessitate probantur. Unde satis aestimaverunt amicitiam fieri cum dicunt: Ecce quem amas. Magna fiducia earum in hac sua petitione plurimum nos confirmat, ut nihil haesitantes a Domino necessaria constanter postulemus. Interveniunt pro infirmo nondum mortuo, quia vivis adhuc, non defunctis supplicatio fidelium proficit ut salubrem poenitentiam habeant.
10.4
In Maria et Martha universi fideles comprehenduntur, tam contemplativae scilicet vitae quam activae: quarum orationes dum sibi conjunguntur, facile pro aliis quoque impetrant quae illi non merentur. Et notandum quod, adveniente Domino. Bethaniam, Martha occurrit illi. Maria autem domi sedebat. Ex quo diligenter activorum et contemplativorum vita describitur. Activi quippe sunt, qui circa proximi causam maxime occupati, temporalia bona procurant, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti; et in exterioribus actionibus laborantes, illa implent opera misericordiae de quibus illis Dominus dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. Contemplativa vero est vita, quae amore Dei vehementer succensa, tanto sincerius ei vacat, et in ejus contemplationem, et status supernae vitae oculos meritis perfectius erigit, et eo magis in hac speculatione suspensa delectatur, quanto a curis saeculi amplius remota quiescit. Martha itaque, tanquam in exteriori administratione occupata, Domino venienti statim occurrit; Maria vero domi sedens quiescit, nequaquam istis visibilibus intenta bonis, sed supernis inhians gaudiis, quae nec oculus vidit, nec auris audivit. Quam etiam Evangelista in tantum quietem suam amare describit, ut nequaquam de domo egressa, nisi a Domino prius vocata, cum ei videlicet Martha diceret: Magister adest, et vocat te. Nonnunquam viri contemplativi de secreto intimae quietis, Deo inspirante, coguntur exire, et populo illo postulante, curis implicantur ecclesiasticis, sicut in beato factum est Martino. Quanto autem contemplativorum major religio ferventiori studio adhaeret Deo, tanto Mariae devotionem Evangelista magis commendans ait: Maria autem, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus. Et dixit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui venerant cum ea plorantes, etc. Nequaquam enim Martha, quae Domino prior occurrerat, vel ad pedes ejus adorando prostrata, vel super fratre dicitur lacrymata. Prior ad Dominum Martha venit, quoniam activa vita, licet in meritis sit posterior, naturaliter tamen in ordine temporis est prior. Ut enim beatus meminit Gregorius a minimis quisque inchoat, ut ad majora perveniat. Et imperfectior activorum vita quaedam est fidelium inchoatio, in qua se prius exerceant, quam ad perfectionem contemplationis conscendant.
10.5
Quod vero Dominus Lazarum suscitaturus infremuisse spiritu, et seipsum turbasse dicitur, hoc in seipso exhibuit quod misericorditer in nobis agit. Quo enim quisque poenitens majora commiserit, magis horrore gehennae infremere ac turbari cogitur de peccatorum suorum magnitudine. Hic vero, qui quatriduanus mortuus dictus est, per hos quatuor dies, quos jam in morte habuerat, omni peccatorum genere contaminatus fuisse innuitur. In eo quippe tam cogitationis quam operationis peccatum praecedens in consuetudinem venerat, et tandem alios per exemplum corrumpendo, in morte pariter tam aliorum quam propria consummatum erat, primo, ut dictum est, in cogitatione, secundo habitum in opere, tertio dictum in consuetudine, quarto in aliorum corruptione. Quod vero Dominus interrogat: Ubi posuistis eum? tanquam ignorans sepulcri locum; hoc nobis insinuat, tales maxime a Deo ignorari, quorum opera magis improbat, juxta illud quod reprobis ait: Amen dico vobis, nescio vos. Primo lapidem praecipit tolli qui mortuum premit, ut sicut mortuus resurgere possit; quia talibus, ne de magnitudine peccatorum desperent, indulgentia Evangelii magis est praedicanda, quia dictum est adulterae: Vade, et amplius noli peccare, quam legis in lapide scriptae duritia in contaminationem inducenda. Hic itaque longa consuetudine peccandi detentus, et pravae consuetudinis jugo graviter depressus, atque in tantum libero arbitrio in ipso jam debilitato, ut non solum ad eum surgere non posset ut eum requireret, sed nec pro se orare satageret; venit ad eum misericors Dominus, cum ei gemitum poenitentiae inspirat, et viribus omnino destitutum erigat aegrotum. Ad quem voce magna clamans: Lazare, veni foras, ipso clamore insinuat, quam longe remotus hic ab eo absistat. Veni foras, inquit; hoc est, per temetipsum culpam, quae est in mente, propala confessione, et spiritali medico vulnus ostende, a quo suscipias cataplasma medicinae. Vocat Dominus Lazarum, cum peccatori salubris poenitentiae inspirat gemitum. In quo quidem gemitu mortuus reviviscit, quia mors animae, quod est peccatum, per eum abscedit. Quippe qua hora peccator ingemuerit peccatum suum, salvus erit. Et quia post poenitentiam confessio restat peccati, vocatus Lazarus foras exit, dum se poenitens per confessionem peccatorum prodit, et de profundo vitiorum tanquam de sepulcro surgit.
10.6
Sed quia hic talis excommunicari meruerat, et ab Ecclesia, expulsis vinculis anathematis, adhuc religatus erat pro tam manifestis criminibus suis, procedere dicitur ligatus pedes et manus, et sudario faciem involutus. Quislibet excommunicatus a praelatis, qui jam per poenitentiam et confessionem Deo sit reconciliatus, tamen ab ipsis Ecclesiae ministris anathematis vinculis est absolvendus: ut satisfactione peracta, consortium ei reddatur fidelium ab ipsis per quos fuerat exclusus. Pedes et manus ligatos habet, cui adhuc introitus Ecclesiae non est concessus, ut satisfactionis opera sint injuncta, quae pro qualitate vel quantitate peccatorum a praelatis sunt imponenda: ut sicut non est liber ad incedendum quo voluerit, ita nec ad operandum quod ipse decreverit. Qui enim diu male vivendo abusus est potestate sua, jam non proprio, sed alieno quod deliquit corrigere debet arbitrio, nec jam sui juris est in talibus agendis, sed alieni. Faciem quoque involutam habet, quia ante satisfactionis impletionem devotio poenitentis, et verus poenitentiae gemitus non potest cognosci. Per faciem quippe, qua quisque cognoscitur, notitia designatur. Faciem itaque poenitentis involutam aperiunt, qui ejus instituta satisfactione, ipsius, ut dictum est, devotionem cognosci faciunt, et reddendo ei Ecclesiam tanquam fidelem eum recognoscunt, qui eum habebant prius tanquam incognitum, et sicut ethnicum vel publicanum. Solvunt itaque discipuli resuscitatum a Domino, et liberum ire sinunt, qui prius extra Ecclesiam fuerat relegatus, dum introitum Ecclesiae, et consortium fidelium ei reddunt, et in arbitrio ejus proponunt quocunque vitae tramite velit ad Deum tendere, et quibus operibus id possit eligere. Et hoc est quod eis Dominus ait: Solvite eum, et sinite abire. Ecce Dominus mortuum corporaliter suscitando, discipuli suscitatum solvendo, multum meliorem tam suscitationem, quam solutionem justitiae nobis proponunt, prout exponendo prosecuti sumus.
10.7
Illud semel miraculum Dominus egit in corpore, quod multo felicius in animabus poenitentium agit quotidie. Reddidit Lazaro vitam, sed rursum morituro temporalem. Tribuit poenitentibus vitam, sed sine fine mansuram. Illud mirabile in oculis hominum, sed istud maximum judicio fidelium. Quo vero majus, eo appetendum amplius. Scriptum est hoc de Lazaro, non ipso Lazaro, sed[ nec] pro ipso, sed nobis, et pro nobis. Quaecunque, inquit Apostolus, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Semel vocavit Dominus Lazarum, et suscitatus est a morte corporali. Saepius nos vocat, ut melius resurgamus a morte animae. Semel ei dixit: Veni foras, et statim prodiit ad unum Domini praeceptum. Quotidie nos Dominus per Scripturam invitat ad confessionem, hortatur ad emendationem, promittit vitam quam dare paratus est nobis, qui mortem non vult peccatoris. Negligimus vocantem, spernimus invitantem, contemnimus promittentem. Inter Deum et diabolum tanquam inter patrem et hostem constituti, paternis monitibus ad vitam hostiles praeponimus ad mortem. Non ignoramus, inquit Apostolus, astutias Satanae; astutias, inquam, illas ejus maximas, quibus nos ad peccatum inducit, et ab emendatione retrahit. Peccatum suggerens, duobus nos exuit, quibus illi maxime potest resisti, timore scilicet ac pudore. Quod enim vitamus, aut timore cujusque damni, aut reverentia pudoris dimittimus. Honesti quippe viri plus quam rerum cavent detrimentum, sicut e converso inhonesti faciunt. Cum ergo Satanas quemlibet ad peccatum impellit, facile hoc efficit, si primo illum timore, ut diximus, et pudore privaverit. Cum autem id effecerit, eadem ei reddit quae prius abstulit, ut sic eum a confessione retrahat, et in peccato suo mori faciat. Tunc ei latenter susurrat in animo: Leves sunt sacerdotes, et difficillimum est compescere linguam. Si hoc vel illud talibus confitearis, secretum esse non poterit: et cum in notitiam venerit, imminebit periculum, vel incurres famae detrimentum, vel damnum te sustinere, vel confundi necesse est ex vilitate. Sic misero diabolus illudens, cum ea primum ei abstulerit, quae per peccatum vitare debuit, eadem postmodum ei reddidit, per quae ipsum in peccato detinere possit. Timet captivus temporale, non animae damnum. Erubescit homines, contemnit Deum. Pudet hoc in notitiam hominum venire, quod non puduit eum in conspectu Dei et totius curiae supernae committere. Formidat humanum judicium, qui non veretur divinum. De quo Apostolus ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Et per semetipsam Veritas: Nolite, inquit, eos timere qui occidunt corpus, animae vero non habent quid faciant; sed potius timete eum qui potest corpus et animam mittere in gehennam.
10.8
Sunt animae morbi, sicut et corporis. Et ideo divina pietatis medicos utrisque sanandis praevidit. Ipse quippe Dominus Jesus se spiritalem medicum appellans, ait: Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. Hujus locum sacerdotes in Ecclesia tenent, quibus tanquam animarum medicis peccata confiteri debemus, ut ab eis satisfactionis cataplasma sumamus. Qui mortem corporis timet, qualicunque corporis parte patiatur quantumque secreta, quantum libet obscena, medico revelare, et ad curandum exponere non differt. Quaelibet dura, quaelibet aspera sustinet, ut mortem differat, non evadat. Quidquid pretiosum habet, dare non dubitat, ut ad modicum mortem hanc corporalem depellat. Quid ergo pro morte animae faciendum est, quantumcunque sit gravissima, sine magno labore, sine magnis sumptibus in perpetuum medicari potest. Nos ipsos Dominus, non nostra quaerit, nec nostris indiget qui omnia praebet. Ipse quippe est, cui dicitur: Bonorum meorum non eges. Apud eum quisque tanto major est, quanto apud se per humilitatem minor. Tanto magis justus, quanto proprio judicio magis reus. Tanto amplius ibi nostra tegimus, quanto hic ea promptius per confessionem propalamus. Ab hac itaque, fratres, nos retinentes, attendamus quod scriptum est: Est confusio adducens gloriam, et est confusio adducens peccatum. Et rursum: Veniensque Babylonem, ibi liberaberis. Confusio quippe duplex est erubescentiae: altera quidem salubris, cum erubescimus nos turpia commisisse in conspectu Dei; altera lethalis, cum magis homines quam Deum verentes ad confessionem venire nos pudet: vel quoties aliqua humilia propter Deum agere recusamus, ne viliores apud stultos habeamur. Haec profecto confusio est adducens peccatum, quia ne vilescamus hominibus, vilescere Deo sustinemus. Illa vero confusio veram nobis acquirit gloriam, qua vilescere hominibus non refugimus, ut gloriosi Deo efficiamur, et magni divino verius quam humano judicio simus. Ad hanc utique Babylonem, id est confusionem laudabilem, cum pervenerimus, ut de peccato scilicet erubescamus, ab ipso statim liberabimur, parati jam ad confessionem, et condignam satisfactionem. Unde et Psalmista: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi. Confitebor adversum me injustitiam meum, etc.. Delictum suum cognitum Deo facit, qui vicario ejus locum ipsius in Ecclesia tenenti confiteri peccatum nequaquam erubescit. Sicut enim ipse in membris suis persecutionem sustinere vel beneficium suscipere se testatur, dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? Et: Quod uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti; ita et in vicariis suis sacerdotibus cognitum sibi fieri peccatum dicit. Quod statim Psalmographus exponens adnectit: Et injustitiam meam non abscondi, hoc est non solum opera, verum etiam meritis nequitiam in confessione accusans.
10.9
Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Hoc est stabilivi apud me, ac deliberavi injustitiam meam confiteri sacerdoti. Confitebor, inquit, adversum me, nullum alium in me inde accusans. Sunt enim nonnulli qui in sua confessione, ut suam minuant culpam, alios magis trahunt in culpam, dicentes, ad ea quae commiserunt ab aliis se inductos et quasi compulsos, sive diabolo, seu hominibus. Qualis quidem illa confessio fuit, cum ille in uxorem, illa in serpentem culpam retorquens, se magis excusare quam accusare videbatur. Unde et statim debitae poenae sententiam excipere meruerunt. Justus vero, qui sicut scriptum est, in primordio accusator est sui, quo se amplius accusat, eo se magis apud supremum ac misericordissimum Judicem excusat; et veniam impetrat se accusando, qui poenam incurreret se excusando. Ut enim Tullius in Rhetorica docet, confessio peccati, quae a judicibus poenam institutam suscepit, apud superiorem senatus potestatem indulgentiam potest assequi. Judices quippe a superiori potestate instituti, et legibus jurati, poenae sententiam non habent relaxare, sed inferre. Superior autem potestas, cujus est tam legem promulgare quam judices instituere, in arbitrio suo habet rigorem legis temperare, et poenas institutas misericorditer relaxare. Non enim super se habet potestatem quam metuat, ut non libere misericordiam cui decreverit impendat. Quanto magis summa illa coelestis potestas, quae de misericordia illa coelesti nos consulens ait: Euntes discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium, et justitiam Dei plus quam holocausta. Justitiam Dei quasi propriam ejus dicit, quam ipse sibi, quod maxime suum est, et eum specialiter decet, reddit: tum ipse videlicet misericordiam impendit, quia maxime glorificandus est a nobis. Unde et idem Propheta: Et miserationes, inquit, super omnia opera ejus. Quum autem praemisisset: Dixi: Confitebor adversum me, etc., statim quasi Deo sibi apparente et appropinquante, sermonem ad eum convertit, et gratias agens dixit: Et tu remisisti impietatem peccati mei. Quisquis enim jam paratus est ad confessionem, et suscipiendam inde peccati satisfactionem, ex hoc statim suo proposito ita reconciliatus est Deo, ut si aliquo casu praeventus hoc implere praepediatur, nequaquam de ejus salute sit desperandum, cum in eo non remanet quod totis appetit desideriis.
10.10
Pro hac scilicet impietate remittenda sanctus etiam quilibet orat, tanto minus de se praesumens, quanto magis est humilis, et de se amplius sollicitus, attendens semper quod scriptum est: Beatus homo qui semper est pavidus. Orat, inquit, in tempore opportuno, et orationi congruo, hoc est in praesenti vita tentationibus et ignorantiis plena. Unde et illa est exhortatio apostolica: Qui stat, videat ne cadat. Qui etiam cum maximis praeemineret virtutibus, nec quid in se accusaret, conscientia ejus reperiret, nequaquam tamen in hoc se justum esse censuit, qui in judicio sui errare potuit. Sed neque meipsum, inquit, judico, hoc est in nullo propria me arguit conscientia; sed non in hoc justificatus sum, hoc est justus esse ideo dicendus non sum. Ut enim Salomon ait: Stultorum infinitus est numerus, et est via quae videtur homini justa: novissima autem ejus deducunt ad mortem. Et rursum: Quis poterit dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? In multis enim offendimus omnes. Denique quicunque infidelitate permanent, hoc eis accidit per errorem. Qui autem, ait, judicat me, Dominus est. Ac si diceret: Ille in judicio mei non errat, et qualis sim veraciter pensat, cujus oculis omnia nuda sunt et aperta. Quod si viri sancti tanto minus de se praesumunt, quanto humiliores fiunt, nec pro seipsis, quamvis justi sint, orare desistunt: quid nobis miseris faciendum est, quibus tanto amplius frequentanda est oratio, quanto nos magis recognoscimus reos? Tanto sollicitius ira Dei est placanda, quanto contra nos ejus indignatio magis est accensa? Quibus, ne quis forte desperet de venia, resuscitatio praedicta Lazari in exemplo mystico est proposita. Vocatus a Domino, statim est vivificatus? Vivificato dictum est ut prodiret, nullaque est mora retardatus. Progressus foras, et adhuc ligatus, confestim a discipulis est absolutus.
10.11
Oremus itaque, fratres, Dominum, ut quod tunc in corpore mortuo est actum, ipse compleat felicius in nostris mortuis animabus. Ipse per internam inspirationem verum poenitentiae gemitum immittat, quo poenitens vivificatus a morte animae resurgat. Ipse nos omni deposito pudore, ad confessionem promptos efficiat, qui hoc unum erubescere debemus, ne quid turpe in oculis ejus committamus. Ipse per Ecclesiae ministros ita nos absolvere dignetur, ut nullis deinceps peccatorum vinculis constringi mereamur. Ipse nos de peccatis ita hic satisfacere concedat, ut quid in futuro puniendum sit, judex ipse districtus non inveniat, spes nostra, salus nostra, cujus honor et imperium tam finem ignorat quam principium. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).