Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 10.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
10.1
EPISTOLA X. AD ALANUM ANTISSIODORENSEM EPISCOPUM.
10.1
[ I, 22] Domino et Patri suo charissimo ALANO Antissiodorensi episcopo, frater PETRUS indignus abbas Cellensis, salutem.
10.2
Verum est quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Scio, nec de ignorantia excusor. Ambigo tamen, virtus pietatis in una eademque causa cum affectu carnis concurrens, utrum aeque ponderet vel praeponderet ad meritum. Sine merito namque est sola carnis affectio, aliquando tamen cum exuberat, oneratur merito, sed utique malo. Sequax denique cum fuerit pietatis, honoratur merito, sed bono. Ubi autem praevia, tunc in ambiguum replicatur sententia. Semitas cordis mei ad plenum investigare obstante varietatum caligine nequeo, quantominus apprehendere? Sic astans turba phantasmatum cordis mei audit in interioribus, sic refert foris sensibus rem ut est exquirentibus. Ad quid haec quasi parabola, vel potius aenigma? ut his qui foris sunt, et de his quae intus sunt judicant, satisfaciam; neptis nostrae causam non affectu solo carnis me fovere, sed in spiritu verae pietatis et justitiae. Absit a sensu meo, imo a vestro, propter carnalem supradictae neptis copulam, meam aeternis condemnare ignibus animam! Quod procul dubio facerem, si matrimonium illegitimum defenderem. O domine, et semper pater, quando autem volueritis, amice charissime, qua ascendit spiritus ille infidelitatis ad sanctam animae religiosae sedem, ut fidem duobus inhonestissimae vitae et famae haberetis, et de amici expressa vobis veritate haesitaretis? quae spes amicitiae in me potuit subsistere, cum mihi non crederetis, et contra me testes falsissimos reciperetis? Plane contra veritatem, quam retinere me jam in aure persuaseram, eorum recepistis verbum, certe qui pro vino venderent justum, et pro buccella venderent si haberent primogenita? Sic laesistis amicum? Sed dicitis: Non est amicus qui obstitit in via veritatis. Plane, inquam; ita est ut dicitis. Sed ubi est veritas? In numero? Plures enim fuerunt. In ebriosis et impudicis? Tales siquidem sunt in conductis gratia, pretio et timore. Ita esse, et si modo non affirmo, saltem praesumptione maxima in hoc credere attrahor. Pessimus inimicus et adversarius est nepti et marito ejus avunculus, qui equitaturis suis et sumptibus forte illum deduxit. Archiepiscopus abbati, ut canonicos mitteret scripsit; rebelles et inobedientes sero praecedenti abbati ad tempus reconciliavit, donec fieret iniquitas. Estne hic veritas, vel saltem species veritatis? Fitne taediosa vobis haec nostra relatio? Certe ut salvo gratiae vestrae residuo dicam, taediosius in sententiam processistis. Dilationem cur negastis? Quae lex, quis canon hoc docuit, ut vel una dilatio in hoc articulo negaretur? Ne dicatis, quod eam habuerim, quia ante a vobis nec petii, nec impetravi. Prolati namque in judicio vestro, ita ut supputatio matrimonii fieret, nunquam fuerant. Excessistis, domine, excessistis. Praesumptuosus nimirum in hoc videor, quod sic ad unguem episcopum abbas, dominum servus de viis suis redarguere, imo ab eo ei illatas injurias referre praesumo. Non facerem hoc, nisi auroram resurgentis amicitiae per concessam et recognitam in litteris vestris culpam aspicerem. Nunquam petenti venia deneganda, nunquam poenitenti culpa imputanda. Satis est. Mittite gladium in vaginam. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note