Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 13.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
13.1
EPISTOLA XIII. AD JOANNEM S. MACLOVII EPISCOPUM.
13.1
[ I, 15] Domino suo charissimo et praecordiali JOANNI episcopo Sancti Maclovii et Mag. presbytero, id quod est et potest.
13.2
Charitas patiens, quod mirum dictu est, pene ad impatientiam me impellit. Vidi nuntium vestrum litteris vacuum. Quid hoc est? Estne tanta penes vos chartarum charitas, an sic vestra abbreviata est charitas? Quae tam importuni silentii causa? quae ratio tam mutae et silentis dilectionis? Estne, inquam, in Britannia consecutivum, ut ubi sterilitas panis, sequatur et defectio cordis? Et panis quidem inopiam audiebam, sed famem ex hoc virtutum succedere non credideram. Certe farina et lecythus olei apud Sareptenam, ex quo Elias noster Dominus Macloviensis de his gustavit, non defecit. Certe non defluit amor noster, sed influit, atque effluit. Et episcopum quidem excusat instantia laborum, sollicitudo ecclesiarum, compassio afflictorum, reconciliatio dissidentium. Clericum quid vetat scribere, quid impedit amicales litteras componere? Desidia? sed hanc studium excludit. Insipientia? sed est ei litterarum peritia multa. Ignorantia nuntii venientis? sed mihi nudam salutationem detulit. Festinatio properantis? sed plura sigilla pluribus attulit. Restat igitur condemnanda in amicis negligentia. Quia igitur oleum non misistis, aculeum sumitis; et ideo pungi meruistis, quia ungere noluistis. Valete. Si valetis bene est nobis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).