Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 5.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
5.1
EPISTOLA V. AD EUMDEM.
5.1
[ I, 5] Venerando Patri et domino Dei gratia universalis Ecclesiae summo pontifici, frater PETRUS Cellae sancti Petri Trecensis humilis abbas, quidquid potest.
5.2
Qui nostram humilitatem alicujus momenti apud sublimitatem vestram reputant, utinam spei suae fructum in effectu precum suarum inveniant. Hinc enim et vestra benignior apparebit dignatio, et nostra confortabitur de vobis gloriatio, et amicorum pro impetratis gratiosior erit exsultatio. Amici nostri, imo veritatis et honestatis, sunt isti, R. archidiac. et magister H. qui pro praepositura Suessionensis Ecclesiae D. Guillelmo concedenda, pietatem et providentiam vestram adeunt. Guillelmus vero iste quam de magno genere, imo quam de bono sit, vel cujus filius fuerit, exprimerem, nisi virtutes et probitatem patris ejus in omni genere virtutum adhuc in curia Romana spirare sperassem. Certe quod optabilius est, nec ramusculus ipse a radicis pinguedine paternae degenerat. Talem itaque suscitare in Ecclesia Dei cum omnino expediat, quia multi insurgunt adversus eam dicentes: Non est salus ipsi in Deo ejus; non respuat dextera Dei et B. Petri, et vestra, quia faciet fructum juxta genus suum; quod omni obsequio et obedientia semper obtemperaverit praeceptis curiae Romanae et summorum pontificum. Habet autem et duo brachia praeclara et fortissima, quibus poterit relevare incurvantem, et rebellare refrenantem, quibusque umbraculum Dei protegat a turbine et a pluvia. Comes Henricus, et comes sive dapifer regis Theobaldus, hi fratres ejus sunt, et erunt ei in omni auxilio et consilio. Valete.
5.3
Magister H. vir apud nos probatae honestatis magistrum I. clericum nostrum et amicum nostrum docuit, et multa bona ei fecit. Hunc vobis attentissime commendamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note