Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 54.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
54.1
EPISTOLA LIII. AD FRATRES CELLENSES.
54.1
[ III, 7.] Fratribus et filiis dilectissimis, frater PETRUS humilis eorum dictus abbas, spiritum dilectionis et pacis.
54.2
Quam unica et singulari erga omnium et singulorum vestrorum salutem affectione et sollicitudine tenear, unicus ille spiritus novit, qui scrutatur etiam profunda Dei. Non ignorat hoc ipsa quoque anima mea, quam utinam sicut est intueretur oculus mentis vestrae; et sine dubio compateretur doloribus suis. Praesumo etiam, in conscientiis quorumdam manifestos nos esse, quibus idem suadet puritas sua et veritas mea. Nullis vos circumvenire adulationibus, nullis allicere fomentationum fallaciis, fratres charissimi, volo; sed ut pax vestra firma sit ad Deum, et me non aestimetis a cordibus vestris alienum, haec scribo. Caeterum si quis aliter sapit, desipit. Itaque resipiscat animam suam laedere, imo damnare, qui pacem vestram et meam quaerit perturbare. Non designo aliquem, vel impropero cuiquam stultitiam suam. Sufficit enim accusatio propriae conscientiae, et ad tormentum pro malis, et ad praemium pro meritis bonis. Prorsus nemo ex hoc inter vos conturbetur, quia inanis nunquam erit poenitentia, duntaxat si fuerit vera. Filio virginis castas mentes praeparate; Filio Altissimi humiles animas exhibete: angelo sanctitatis habitacula cordium vestrorum emundate. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note