Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 57.1
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11623 Episto330
57.1
EPISTOLA LVI. AD G. SACERDOTEM HASTINGIARUM.
57.1
[ III, 10.] PETRUS abbas indignus Cellae monasterii, G. sacerdoti Hastingiarum, spiritum salutis.
57.2
Non in praesumptione spiritus mei ad te transmarinum sacerdotem scribo, sed reiterata petitione R. quem tu quidem carne, ego vero spiritu per Evangelium in Christo genui. Is siquidem quos habet impari generatione patres, pari desiderat affectione conjungere fratres. Et me certe jam fratrem tibi constituit, nisi in oculis tuis mea fraternitas forte propter vestem peregrinam sorduerit. Vix tamen apud sensatos tanta habetur vestium diversitas, ut eorum exinde divellatur idenditas. Proinde nuda corda melius copulantur, affectius uniuntur, castius immiscentur. Cor namque justi non induitur purpura et bysso, sed sapientia et consilio; non pannis et serico, sed virtutibus et Deo. His enim secundum creationis naturam in principio amictus, stolas non erubescebat angelicas, nec ipsius increati candoris lucem reformidabat, quandiu divinitus insitae imaginis lineamenta incorrupta mutuo aspectu resignabat. At ubi hujuscemodi splendoribus nocturnis dispoliatus insidiis, prae confusione atrocioris incommodi foliis coepit circumtegi ficulneis: venit Christus, ut reiteraret vestem cilicinam, saccum scinderet, et nudus nudis obtutibus paternis in carne nostra, imo sua appareret. Filii itaque nudi Christi, nuda adinvicem corda pandamus, ac stabili compagine in Christo ea compingamus: fluant ad Christum, refluant ad coelum, confluant ad trinum et unum: O quam bonum et quam jucundum, frater, fratres habitare in unum! Unum est necessarium. Quid vero multa? non necessaria. Quae ergo vanitas est filiorum hominum ut multa quaerant, et non curent unum? Prius est unum, quam multa, et facilius consequimur unum, quam multa. Cum ergo sine uno non subsistimus, et in multis deficimus, in multa tamen insania unum postponimus, et multa cupimus. Desipit qui ad unum verum esse non tendit; sapit qui ad incommutabilem beatitudinem contendit. Revera solus ille sapit, qui unum solum sapit; solus ille desipit, qui multa praeter unum sapere cupit. Unde ait Apostolus: Non multum sapere, sed sapere ad sobrietatem.
57.3
Solent homines terrae tuae potius sapere ad ebrietatem quam ad sobrietatem. Vitium ignobile, et inter caetera vitia ignobilius, ebrietas. Ubi enim sensus ebrii? ubi reverentia in ebrio? ubi dignitas? Immemor est praeteriti, futuri ignarus, praesentis nescius. Discretio confunditur, ratio hebetatur, sensus ligantur, mens ipsa sepelitur. Risui derisoribus exponit magis se ipsum ridens. Ex hac viperea radice surgit, vel potius serpit, devastans totius religionis animae vigorem luxuria. Denique tanquam ex magno gurgite perditionis prosiliunt non rara germina pestiferae praevaricationis. Pes errat, labitur lingua, trepidat manus, labia tremunt, caligat visus, auditus surdescit. Adde his intrinsecus furias debacchantes, et miserum pectus miserabiliter lacerantes. O bone vir, nonne videntur tibi haec principia mortis, fomenta ignis aeterni, esca supplicii, illecebra damnationis? Ut igitur morsum colubri evadas, fugienda est ebrietas. Muscipula venantium capitur, qui vel semel inebriatur. Lusus daemonum est homo ebrius. Tanquam prostibulum vitiorum reputatur, qui gulae et ventris tyrannidi subjugatur. Mari commoto quid tempestuosius? excusso fulgure quid formidabilius? abysso quid profundius? Nullum tamen horum nequius, quam homo ebrius. Desistendum est a veneno, imo a vino, quod hominem vertit in truncum. Divinorum lectio librorum praeceptis et exemplis ostendit, quam turpiter natura ex hoc dehonestetur, quam crudeliter condemnetur, quam interminabiliter crucietur, quam immisericorditer a regno Dei excludatur. Neque ebriosi, ait Apostolus, regnum Dei possidebunt. Diutius impressi stylum, si forte refellerem, vel saltem reprimerem vitium. Interim collactaneam ejus luxuriam eodem acumine potius pungamus quam pingamus. Pinguius namque et ista pinguissima de pinguedine terrae apud vos exuberat. Ubi namque juvenum et puellarum forma decentior, aspectus gratiosior, cibus abundantior, potus crassior, aer salubrior, terra fertilior, amoenitas jucundior, pravus his enervatur animus. Satius est namque ei frui cupiditatibus vanis quam aeternis bonis. Colore adulterino deceptus, quae intus latet, falsitatem non attendit. Mendax mendaciter mulier de specie vana se jactat. Certe pulchritudo illa nec vera est, nec sua. Si enim vera esset, semper durasset. Unde quod semel est verum, semper est verum. Si sua, non in foro emeret. Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Abjicienda est autem, quae fallit gratia; ambienda, quae liberat. Umhratilis postponenda pulchritudo, utilis appetenda. Communi hactenus admonitione praemissa, ut tuae unicae et singularis animae curam maximam habeas, rogamus. Nemo enim de saeculo egrediens animam suam ulterius commutat. Hic locus, hic tempus commutationis faciendae: mores hic commutandi et corrigendi. Caeterum correptio, non correctio in futuro dabitur; fiet comminatio, non commutatio, nisi forte de poena in poenam, de morte in mortem, de miseria in miseriam. Muta itaque vitam, dum vivis in hac vita, ne si forte modo cum potes distuleris mutare, tunc volens mutare cogaris tenere. R. timet sibi anima mea, timet et tibi. Pater meus es tu, et ego filius tuus. Et quia per te ingressus sum in vita corruptibili, utinam per me pervenires ad disciplinam Dei. Non contingat me sine te gaudere; contingat autem te et me cum Christo regnare. Vale.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).