Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Cellensisc.1115-1183
Epistolae
Epis 76.1
Choose a text More by Petrus Cellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11623 Episto330
76.1
EPISTOLA LXXV. AD EUMDEM.
76.1
[ IV, 12.] Charissimo amico suo et magistro JOANNI de Saresberia, P. suus amicus et discipulus, cum Jesu et in Jesu semper in terra et in coelo.
76.2
Novit prudentia tua, quod granum frumenti cadens in terram nisi mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Granuli nostri fructum centesimum spero me recepturum, partim roris superni fecunda infusione, partim agri quem benedixit Dominus laeta fecunditate. Provenit namque numerosa proles benedictionum ex accessu dati optimi, sive doni perfecti, cum libero arbitrio boni hominis. Ubi enim gratia saliendo cum impetu aeternae emanationis influit, quid anima nisi vitam refluit? Nunquam sterile, nunquam inane est conjugium gratiae et animae. Jesus, qui salvat populum suum a peccatis eorum, fructus benedictus est hujus copulae. Ubera non habet arentia, non vulvam sine liberis, anima cui adjungitur gratia. Parturit anima quidem, sed non gemens; generat gratia, sed non corrumpens. Suscipit semen anima cum delectatione, sed non delicto; parit fetum de spiritu gratiae, sed cum salute; venter non superbia turgescit, sed crescit humilitate; lumbi non opprimuntur gravedine, sed imprimuntur castitate; mammae non intumescunt lactis recursu, sed extumescunt humanae fragilitatis decursu. Manus angelicae obstetricantur in tam salubri partu, pannis virtutum involvitur fetus, donec rapiatur ad Deum et ad thronum ejus. Mater autem quid? fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. Draco namque stat ante mulierem quae est paritura, ut devoret, cum pepererit filium ejus. Non est occultatum a te, magister et amice charissime, qui astutias serpentis antiqui non ignoras, quid esuriat draco, quid sitiat. Quid, nisi filium virginis? quid, nisi desiderium cordis? Quid, nisi prolem virtutis? Quamobrem rapiatur non tantum a faucibus, sed ab aspectibus ejus mentis propositum, et tota festinatione non delibatum, sed illibatum mittatur ad Deum. Certe nisi subvenerit vel praevenerit festinatio in ore draconis, fiet anima nostra delibatio ejus. Quam cito autem mater petit deserti solitudinem, tam cito filius conscendet coeli celsitudinem. Quo remotius secesserit mater, eo altius et remotius rapit filium pater. Nisi fugerit mater, proprii nati visceribus viscera draconis implebit. Non est timendum venire, ubi desinis timere. Nil timet, nil odit, nil refugit sic diabolus, quomodo solitudinem claustri. Potius deligit porcorum gregem, quam sanctorum solitudinem. Sponsus ducit sponsam suam in solitudinem, et ibi loquitur ad cor ejus. Isaac egressus erat ad meditandum in agro, cum ecce sponsa ejus Rebecca ascensis camelis calcando vitia superbiae et immunditiae suae veniebat. In solitudine Jesus tentatus super aspidem et basiliscum ambulat, et conculcat leonem et draconem. Meritorium animarum est solitudo; castra Domini exercituum est solitudo: sagena ad capiendos pisces est solitudo; paradisus deliciarum est solitudo; gymnasium est coelestis philosophiae solitudo. Quid amplius? deambulatorium Dei est solitudo. Solitudo novit vigilias Jesu, solitudo suscipit lacrymas Jesu, solitudo orationes Jesu audit, solitudo tempus et horam nostrae redemptionis cognovit; solitudo nascentem, solitudo praedicantem, solitudo turbas pascentem, solitudo in transfiguratione coruscantem faciem Jesu sole clarius attendit, solitudo morientem, solitudo resurgentem, solitudo ascendentem Dominum conspexit. Ecce quare exsultant solitudines Jordanis. Si qua asperitas, si qua amaritudo, si qua prius fuerat in solitudine formido, mitigata est sanguinis Jesu effusione, dulcorata est ligni crucis immissione, sublata est Jesu cohabitatione. Socio Jesu quid times? pascente Jesu quid esuris? lavante et unguente Jesu quid doloris persentis? Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note