Petrus Cellensisc.1115-1183
Tractatus de disciplina claustrali
Clau 4.2
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11626 Trdedic
4.2.1
DE DISCIPLINA CLAUSTRALI. CAPUT II. De apostolica disciplina.
4.2.1
Nota disciplinam apostolicam ubique et in omnibus reverendam, praecipue uti Petrus innuit Joanni, qui in coena super pectus Domini recumbebat, ut interrogaret quis esset eum traditurus. Tanta enim erat ad magistrum reverentia, tanta obedientia, tanta subjectio, tanta ad invicem fraterna dilectio, ut ne spiraculum susurri per eos transiret, nisi forte quando facta est contentio inter eos, quis eorum videretur major, vel cum indignati sunt de duobus, qui quaerebant sedere ad dextram et ad sinistram. Quidquid tamen humana fragilitas in vasis fictilibus, necdum igne sancti Spiritus sufficienter decoctis, committebat, manus- figuli statim resarciendo solidabat. Modo siquidem arguebat, eis dicens: Modicae fidei, quid turbati estis? Modo consolabatur: Confidite, inquiens, ego vici mundum; et: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Modo in parabolis, modo sine parabolis loquebatur; modo subtrahebat se pernoctans in oratione; modo celabat se ambulans super mare, et putabant phantasma esse; modo ad congregationem suam revertebatur, et cum omni familiaritate conversabatur. Modo prae nimia fame spicas post ipsum confringebant, et manducabant; modo duodecim cophinos fragmentorum ex his quae superaverant de quinque panibus colligebant. Nihil proprietatis habebant, qui dicebant: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Ab eo nunquam separari volebant, cum diceret: Vado in Judaeam; et Thomas ait ad discipulos: Eamus et nos, et moriamur cum illo.
4.2.2
Quid dicam de monachis istis, videlicet apostolis? Angelicis spiritibus illos confero, nisi nondum exspoliata mortalitate illi ministrabant qui modico minoratus est ab angelis. Sed cum gloria et honore coronatus a Patre super omnem principatum et potestatem sederit in sede majestatis suae, in sede magnitudinis, sedebunt et hi super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel, forte et angelos, de quibus Apostolus: Nonne et angelos judicabimus? Spes ista in sinu claustralium est reposita, quia res pro consimili disciplina est repromissa, non ab illo, sed ab eodem Jesu Christo. Successit Petrus in apostolatum circumcisionis; et Paulus inter gentes, sicut idem Paulus ait: Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Docet Apostolus in regula, id est in Epistola sua: Qui utuntur hoc modo, tanquam non utantur. Et: Nihil habentes, et omnia possidentes. Et: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Et: Alter alterius onera portate. Et: Nemo quaerat quod sibi utile est, sed quod alii( I Cor. X, 24). Et: Honore invicem praevenientes. Et: Turpis sermo de ore vestro non procedat, et turpitudo, et stultiloquium nec nominetur in vobis. Hujusmodi floribus totus vernat codex apostolicus, vastum et amplum regit claustrum, ab Jerusalem scilicet ad Illyricum habens virgam in manu, sicut quibusdam scribit: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis? Tradit et quosdam Satanae, ut discant non blasphemare. Hic gaudet cum gaudentibus in hospitio, hic flet cum flentibus in oratorio, hic infirmatur cum infirmantibus in infirmaria, hic uritur cum scandalizati in capitulo, hic in cella novitiorum loquitur ad suos novitios. Filioli meis, quos per Evangelium genui, et quos interim parturio donec formetur Christus in vobis; hic in refectorio: Castigat corpus suum, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiatur; hic denique semper et ubique: In vigiliis invenitur et jejuniis, in fame et siti, in frigore et nuditate; in plagis supra modum, in mortibus frequenter. Hic hospitariis dicit: Hospitales invicem sine murmuratione. His qui sunt in oratorio: Psallam spiritu cum fratribus, psallam et mente; orabo et spiritu, orabo et mente; infirmariis: Alter alterius onera portate. Infirmum suscipite in fide; sedenti vero in capitulo: Argue, obsecra, increpa; his qui in refectorio: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria; eleemosynariis autem: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus et metet vitam aeternam. Denique omnibus claustralibus clamat: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Et in hunc modum quidquid regulare, quidquid honestatis et fidei informabile, quidquid de vestigiis Jesu est imitabile, non est alienum a Paulo: Una tamen clausula concludit universam claustralem disciplinam: Omnia, inquit, vestra in charitate fiant.
4.2.3
Jam inflectamus stylum ad nostros speciales eruditores, beatum Benedictum et sanctum Augustinum: alter abbas et monachus; alter episcopus et canonicus; uterque sanctus, uterque Dominici gregis doctor et ductor egregius. Convenit in quibusdam nostra et vestra claustralis disciplina; differt in quibusdam. Sunt enim quaedam quasi substantia in religione, quaedam accidentalia. Substantiale est religioni sine quo religio non est religio: accidentale quod adest et abest pro loco, pro tempore, pro causa, pro persona, pro caeteris circumstantiis praeter religionis corruptionem: haec in arbitrio procuratoris eatenus reliquuntur, ut salva pace et unitate vel intendantur, vel remittantur. Non tamen nimis intendantur ne rumpatur fragilitas, neque nimis remittantur, ne laedatur regula. Sunt autem substantiva religionis, silentium, de quo dicitur: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus vero ad loquendum, et tardus ad iram; item lectio, de qua dicitur: Dum venio attende lectioni; item peccati confessio, de qua dicitur: Confitemini Domino quoniam bonus; et omnia in confessione lavantur, unde: Dixi confitebor, et tu remisisti impietatem peccati mei; item oratio, de qua dicitur: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; item meditatio mortis, de qua dicitur: Fili, memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Sed de his infra largius tractabimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).