Petrus Cellensisc.1115-1183
Tractatus de disciplina claustrali
Clau 4.3
Choose a text
More by Petrus Cellensis
—
11626 Trdedic
4.3.1
DE DISCIPLINA CLAUSTRALI. CAPUT III. Comparatio inter Judaicam et nostram claustralem disciplinam.
4.3.1
Sicut mandata legalia in duabus tabulis conscripta Judaicam disciplinam continent, sic omnis regularis tam monachus quam canonicus, Inter medios cleros, regularis videlicet institutionis, et traditae a senioribus bonae consuetudinis, vivere debet. In altero admittitur dispensatio, in altero ligatur. Non enim judex judicat legem, sed secundum legem. Consuetudo autem et usus, sicut voluntate utentium introducuntur, sic contraria voluntate mutantur. In his si quid necessitate mutandum, corrigendum, supplendumque fuerit, non usquequaque interdicitur dispensationis alteratio. His ergo quasi fortissimis ligamentis vita claustralis ita constringitur, ut nec manus, nec pedes extra licita moveantur.
4.3.2
Professio itaque secundum regulam et loci consuetudinem coercens in compedibus suis vinctum, Jesu Christi jugum suave et onus leve humeris imponens renuntiantis saeculo, ante praesaepe, et ad cunabula Emmanuelis ligans asinam et pullum, in quibus sedens Jesus horam sequitur glorificationis. Praecedunt tamen sicut in capite sic et in membris passiones, posteriores glorias. Ducitur Jesus, quia ligatus ante praesidem stetit; et quia non est discipulus super magistrum, voluntarius et libens appetat verus religiosus, disciplina regulari tanquam fasciolis ab appetitu carnis religari. Vincula autem religionis, statuta sunt regularia: verbi gratia, silentium, jejunium, reclusio claustralis, incessus in nullo notabilis, compassio et dilectio fraterna, paterna reverentia, lectio et oratio assidua, recordatio praeteritorum malorum; timor mortis, ignis purgatorii, ignis aeterni. Vix tam vaga, tam petulans poterit esse cogitatio, quae non coerceatur tam forti et multiplici funiculo. Verbum otiosum, verbum superfluum, verbum inordinatum sepelit silentium. Titillationes et incentiva succensa in spinis malorum desideriorum, soporat continuum jejunium. Discursus vagos et vanos per plateas et vicos civitatis sanguinum, retardat reclusio claustralis: motus stimulantes in malam suspectionem, aspectus intuentium elidit incessus tam modestus quam maturus. Inhumanitatem recludit compassio, discordiam dilectio: paterna reverentia contumaciam, lectio ignorantiam, oratio immunditiam et malitiam, meditatio torporem et somnolentiam, recordatio praeteritorum affert malorum cautelam de futuris, dolorem de praeteritis, et de futuris sollicitudinem; muscas morientes et vermes qui non moriuntur, comedentes miseram animam, timor mortis tanquam myrrha occidit; ignis purgatorius revocat a venialibus; ignis aeternus a criminalibus: nulla observationum istarum sterilis in Israel, qui cum angelo colluctans non Jacob, sed Israel appellatur. Omnis tamen gloria filiae regis, non in his quae in facie sunt, sed ab intus, in fimbriis aureis, quae intra velum Sanctum sanctorum versis vultibus cum cherubim in propitiatorium tantum respiciunt. Cardinales virtutes fimbriae aureae sunt, quia Domini sunt cardines orbis terrae.. Sunt etiam columnae argenteae super bases aureas, salubres virtutes de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. De quibus dicitur: Ego confirmavi columnas ejus. Hae portant templum Salomonis, cum vera religio fundata in mente bona, regularibus disciplinis Evangelium Dei non erubescit, sed evangelica mandata tanquam superpositam fabricam humeris voluntariae observationis conservat. Sicut Maria conservabat omnia verba haec. Ad claustralem itaque disciplinam stylum teneamus, et velut in uno corpore speciosae puellae formam non de genere Amalech, sed de semine Abrahae definiamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).