Petrus Comestor-c.1178
Sermones
Serm 33.1
Choose a text
More by Petrus Comestor
—
11576 Sermon46
33.1
SERMO XXXII. IN EODEM FESTO S. AUGUSTINI. Ad claustrales.
33.1
Tolle filium tuum Isaac, quem diligis, et offer illum mihi super unum montium, quem dixero tibi.. Series historiae simpliciter intellecta plurimum aedificat filios obedientiae, et virtutis. Sicut enim obediendum est libenter, sic et hilariter, sic et velociter. Obedientia sine mora placet Deo: non placet autem Deo morosa et disceptatrix obedientia, quae, si quid praecipitur, disputando quaerit quare, quamobrem praecipiatur. Hujus obedientiae exquisitum proponitur nobis exemplum Abraham pater noster: sicut enim vere dicitur senex, fidelis, prima credendi via; sic, et non minus vere dici potest, senex, fidelis prima obediendi via. Praecepit enim Dominus ut immolaret filium, sed quem filium? audi, et obstupesce, filium magnae promissionis. Dictum enim erat ei: In Isaac vocabitur tibi semen: et erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena, quae est in littore maris, filium extremae senectutis. Centenarius enim genuerat eum de anu sterili, filium propriae uxoris. Nam de Agar ancilla sagittarium susceperat Ismaelem: filium mirabiliter promissum, mirabilius susceptum, religiose educatum. Inter haec tamen non contradixit Abraham, sed nec murmuravit, sed nec haesitavit, sed nec vultum dolentis exhibuit, imo tanquam exuens patrem pia crudelitate in filium se armavit, ut obediret. Attendat hic filius obedientiae, tu qui votum obedientiae, et professionem fecisti: vade et tu fac similiter: hoc fac et vives. Eris enim semen Abrahae. Abrahae autem et semini ejus factae sunt promissiones. Verumtamen nescio quid majus murmurat, quid affectuosius susurrat vox ista in auribus nostris. Licet enim tanto tempore facta sint haec ante nos, scripta tamen sunt propter nos, quae sunt per allegoriam dicta. Discutiamus ergo folia vineae, ut inveniamus fructum supernaturalis intelligentiae, tanquam sub cortice nucleum, tanquam sub palea granum, tanquam sub terra thesaurum. Verum ut hodiernae solemnitati satisfaciamus, consideremus utrum ea quae sunt de patre nostro Abraham, inclinare possimus ad patrem nostrum Augustinum. Tentemus super hoc aliquid dicere dono Dei, quod et Deo cedat ad gloriam, et Patri Augustino ad venerationem, et nobis venerantibus ad salutem. Secundum Hebraeos. Abraham sub tribus temporibus tria sortitus est nomina. Primo dictus est Ram, secundum illud: Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram, quod sonat excelsum, dum adhuc esset in Chaldaea, in terra et cognatione sua, in domo patris sui. Postea ascendens in terram Chanaan ad Dei vocationem dictus est Abram, quod interpretatur, pater excelsus. Tandem in die circumcisionis suae, quando characterizavit eum Dominus, dictus est Abraham hoc est pater multarum, et gentium subauditur. Attende haec eadem in Patre Augustino. Primo fuit excelsus, philosophus erat inter magnos nominatus, liberalium artium sagacissimus indagator. Excelsus, inquam, erat, celsitudine tumoris, non charitatis; celsitudine scientiae, quae inflat, non quae aedificat. Cedrus erat odorifera, foliis abundans, sed non habens fructum esibilem. Excelsus erat secundum illud: Vidi impium exaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Sed accessit ad eum praedicatio Salvatoris, vox Domini confringentis cedros, et comminuit Dominus cedrum Libani, et factus est dilectus tanquam vitulus Libani, id est hostia viva, sancta. Deo placens, factus est enim Christianus, et tandem pontifex Hipponensis, et sic demum dictus est Abram, id est, pater excelsus. Pontifices enim sacri, sicut dicuntur pastores gregis, ita et Patres plebis pro cura et sollicitudine paterna, tunc de cedro comminuta factus est oliva fructifera in domo Domini. Praesules enim olivae comparantur propter vim triplicem olei, oleum enim illuminat, pascit, fessa fovet membra. Sic et praesules illuminant nos verbo, pascunt exemplo, fovent egentes temporali beneficio. Pater autem Augustinus posteriorum oblitus in anteriora se extendit. Apposuit enim non solum animum, sed et manum ad expositionem sacrae Scripturae, ut turrim Davidicam mille voluminibus, tanquam mille clypeis pendentibus ex ea muniret, vel potius munitam declararet. Ordinavit etiam Regulam clericorum canonice degentium, lineam canonicae mediocritatis extendens, ut sapiens architectus, juxta quam communiter viverent apostolicam vitam agentes, ut sit eis cor unum et anima una in clerum, et nullus proprium habens inter eos. In his duobus factus est Abraham, id est pater multarum gentium. Ab ortu enim et occasu, ab aquilone et austro viget ejus expositio, viget ejus regularis institutio, et tunc demum factus est tanquam vitis abundans in lateribus domus Dei. Duo latera sunt, legentes et orantes, id est theologi scholares et canonici regulares. Theologis dedit abundanter doctrinam, canonicis disciplinam. Illis propinavit vinum pungitivum, vinum fervoris; istis vero miscuit vinum soporiferum, vinum quietis. De doctrina quidem ejus sub silentio transimus, quoniam de re manifesta supervacuum est multiplicare sermones. De regulari vero disciplina breviter aliquid prosequamur. Revertamur autem ad historiam praetaxatam, qua insinuat nobis circa Regularem disciplinam, ortum et progressum, et exitum. Dictum est enim à domino Patre Augustino, regulariter vivere volenti, et etiam cuicunque volenti canonicari.
33.2
Tolle filium tuum, etc. Quasi dicat ei Dominus: Fili, vis canonicari? Ergo tolle filium tuum quem diligis Isaac. Isaac interpretatur risus: haec est propria hominis voluntas; in cujus exsecutione plurimum exsultat et delectatur homo. Haec primo offerenda est Deo, ut non sibi vivat homo, nec sibi quidpiam velit; sed Domino offerenda est, super unum montium, quem monstraverit Dominus. Verbo Domimini coeli, id est libri, firmati sunt, in quibus multa genera montium monstravit nobis Dominus, sed de quatuor loqui tantum sufficiat. Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus mons dicitur secundum illud: Erit in novissimis diebus mons domus Domini super verticem montium; de quo Psalmographus: Mons Dei mons coagulatus, mons pinguis; et dicatur a nobis mons hujusmodi Ecclesia, quae quoque dicitur mons Sion, secundum illud: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Porro de monte Hermon descendit ros in montem Sion, sicut unguentum de capite in barbam barbam Aaron, et usque in oram vestimenti ejus. Omnes enim de plenitudine ejus accepimus. Apostoli quoque dicuntur montes, ut ibi: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et hi dicuntur coagulati, juxta illud: Utquid suspicamini montes coagulatos? Virtutes etiam montes dicuntur, sed excelsi; ut ibi: Montes excelsi cervis. Porro secundum Matthaeum Christus sedens super montem Thabor sermonem fecit ad discipulos enumerans octo virtutes, quas beatitudines nominavit. Quocirca audi rem stupendam. Mons Hermon sedens super montem Thabor, ut muniret montem Sion. Loquebatur montibus coagulatis, agens de montibus excelsis. Super unum horum montium excelsorum, id est primum, videlicet paupertatem spiritus offerenda est voluntas canonicari volentis. Unum quippe plerumque pro primo ponitur, ut ibi: Una Sabbati, id est prima Sabbati. Et cum dicitur luna, id est luminum una, id est prima. Haec est paupertas voluntatis, super quam radicatur firmiter disciplina religionis. Haec est ramus aridus, super quem sedit turtur electae castitatis. Quantum enim impedimentum, quam grave dispendium inferat religioni superfluitas et opum abundantia potius legimus in libro experientiae, quam possumus verbo declarare. Nam et Sodomorum peccatum legitur fuisse abundantia panis et superbia vitae. Vermis enim divitiarum est superbia, et comes individuus luxuria; quibus evitatur religio, mutatur color optimus, disperguntur lapides sanctuarii. Sane ex collatione aliarum paupertatum commendatio paupertatis voluntariae plenius elucet. Sunt enim quinque genera paupertatum: Paupertas infelicitatis, paupertas cupiditatis, paupertas superfluitatis, paupertas calliditatis, paupertas voluntatis. Primam habet mendicus, secundam avarus, tertiam prodigus, quartam paries dealbatus, quintam vir compeditus. Prima est flagellum, secunda venenum, tertia ventilabrum, quarta umbraculum, quinta aedificium. Prima est misera, quia cruciat; secunda est noxia, quia necat; tertia ventosa, quia inflat; quarta est dolosa, quia dissimulat; quinta est gloriosa, quia coronat. Nec mirum, si Christianus amator sobrietatis paupertatem spiritus commendat, cum Epicurus praeceptor voluptatis commendaverit eam, dicens:« Felix paupertas laeta.» Nec tamen paupertas est, si laeta est. Super hanc itaque propriam voluntatem homo devotus offert quod praecipue sit in voto et professione obediendi. Et haec de ortu regularis disciplinae sufficiant.
33.3
Sequitur de progressu. Stravit Abraham asinum, duos pueros secum ducens: Isaac portabat ligna, Abraham vero ignem et gladium. Ligatus est Isaac, sed pro immolatione arietis solutus. Asinus est caro nostra, cui debetur virga et onus, et pabulum: hic in itinere regendus est et castigandus, ne impinguatus, incrassatus, dilatatus recalcitret, et inobediens fiat, sicut dicit Apostolus: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte reprobus efficiar.. Duo pueri ad nutum Abrahae obsequentes, quinque sunt sensus corporis; quos tamen duos diximus, quoniam cuique sensuum ad exsecutionem sensus proprii duo instrumenta membrorum mancipata sunt. Hoc ergo agit Abraham in canonico regulari, ne caro luxuriet, ne mors per fenestras sensuum ingrediatur ad animam. Portat Isaac ligna arida, quae sunt supervacaneae cogitationes, quae revocant ad mentem bona praeterita; mala vero instantia statuunt ante faciem cogitantis. Redit saepius in mentem affectio cognatorum, coaevorum congratulatio, varia supellex utensilium. Recordatur temporis illius, in quo dicebat animae suae: Anima, habes multa bona in annos plurimos; quiesce, comede, bibe, epulare. Recolit temporis illius, quando licuit ei quod libuit, quando liber suus fuit. Cogitat etiam de malis instantibus; tenetur enim relinquere consueta, congredi cum natura, aggredi gravia, exspectare graviora. Hae sunt mordaces curae, quae non cessant succurrere, et cribrare sanctum viri propositum. Inter has vir sanctus coquitur, donec ad solidum excoquatur. Hae sunt muscae morientes, quae perdunt suavitatem unguenti. Haec sunt volatilia, quae abigit Abraham portans ignem et gladium; Porro gladius est aliqua regularis occupatio, lectionis, orationis, meditationis, vel alicujus operis regularis. Quasi dicat Abraham: Fili, semper aliquid operare: ne te mordaces curae otiosum inveniant. Otia si tollas, pereunt arentia ligna Quae tecum tollis; nec tamen sufficit gladius, nisi addatur ignis Spiritus sancti. Deus enim noster ignis consumens est. Ligna, fenum, stipulam incinerat, virtutes purgat, de talium exustione elegantem significationem nobis tradidit quidam Patrum, qui cum plures a charis accepisset epistolas, nullas tamen legit, sed collectas in unum projecit in ignem, ac si diceret: Ite in ignem chartulae nugaces, fallaces epistolae, et ad evertendum propositum plurimum efficaces; comburam vos, ne comburar a vobis. Praeterea ligatur Isaac: septem enim sunt laquei obedientiae, quos Pater benedictus plenius exaravit quorum silentium nobis imposuit sermonis prolixitas. Alias quoque ligatur Isaac: licuit ei loqui, posuit silentii custodiam ori suo; licuit deambulare, injecit pedes suos in compedes sapientiae; licuit epulari, in chamo et freno constrinxit maxillas oris sui; licuit dormire, media nocte surgit ad confitendum Domino; et ut breviter concludam, licuit ei quod libuit, nunc non licet, nec quod alii libet. Solvitur tamen Isaac, et solutus deambulat, si tamen aries immoletur. Porro aries est viscosa et rebellis consuetudo antiquae conversationis et pravae; quae murum mentis stabilem ictibus arietinis labefactare conatur; sed et novitatem vitae reddit insuavem; ut puta si comederis uvam acerbam, dentes obstupescunt: dum stupor manet, panis tibi est insuavis, stupore sublato, sentis cibi suavitatem. In hunc modum, si immoletur in te consuetudo vitae saecularis, disciplinae regularis sentis suavitatem: placet tibi sobrietas salutis? placet tranquillitas mentis, placet munditia corporis, placet securitas mortis, et certa exspectatio salutis. Solvitur itaque Isaac noster et deambulat. Statuit enim Dominus in loco spatioso pedes ejus; nam si forte ad exteriora trahatur occasionaliter, grave videtur ei jugum et importabile. Haec de progressu sufficiant. Porro exitus regularis disciplinae idem est, qui et vitae. Nam et Christus non nisi mortuus depositus est de cruce. Exit autem, cum spiritus humanus solvitur de carcere corporis ejus, cum solvuntur vincula, et nodi physicales: quibus ab origine caro spiritui foederatur. Et redit Isaac ad matrem suam Bersabee. Sursum est Jerusalem, libera mater nostra. Bersabee quidem interpretatur puteus satietatis, vel puteus septimus, vel puteus juramenti quae concurrunt. Haec est enim satietas aeternae beatitudinis, de qua scriptum est: Satiabor cum apparuerit gloria tua, et, Torrente voluptatis tuae potabis eos, in qua per gratiam septiformis Spiritus Christus diligentes se configurabit corpori claritatis suae, quam juravit Dominus, et non poenitebit eum, daturum se nobis. Ibi judicabit Isaac nationes et regnabit in aeternum. Has ergo habentes promissiones, charissimi, viriliter agite et confortetur cor vestrum, et sustinete Dominum. Cum autem dederit nobis judicii sedem, det et nobis vobiscum refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem Jesus Christus Dominus noster, cum venerit judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).