Petrus Lombardusc.1096-1164
Commentaria in Psalmos
Psal 34.2.1
Choose a text
More by Petrus Lombardus
—
11455 Coinps3
34.2.1
PSALMUS XXVII. COLLATIO IN PSALMUM. XXVII: « AD TE, DOMINE, CLAMABO. »
34.2.1
VERS. 1.-- Nequando taceas a me, et assimilabor, etc. Hic Fab. et Caecus Burgensis lacerant editionem Graecam, et Latinam, quasi faciat oppositum sensum, ad intelligentiam Prophetae, qui, ut volunt, veretur ne assimiletur mortuis et desperatis, si Deus non respondeat, id est, exaudiat orationem ejus, et lectio nostra videtur affirmare quod fugiendum est. Hanc tamen sequitur Aug. Pellic. et Pratensis. Sentiunt ergo Faber et Caecus pro incolumitate et grammatices et sententiae ita debere legi: nequando taceas a me, et assimiler descendentibus in lacum, ne si dicatur, Et assimilabor, affirmatio intelligatur contra veritatem. Si vidissent explanationem Hier, in hunc locum, non damnassent Graecam contextionem, καὶ ὁμοιωθήσομαι. Imo vero ad verbum respondet Heb. VENIMSSALTI, et assimilabor. Sic ergo intelligit Hier. Nequando taceas a me, quod si silueris, ero similis pereuntibus. Quae expositio luce clarior evadit, et amplius patet supra in enarratione.
34.2.2
VERS. 3.-- Cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Extrema particula ne perdas me, non habetur in Heb. sed subaudiebatur ex praecedenti clausula, ne simul tradas me cum peccatoribus. Et multa comperimus a LXX viris non otiose addita Hebraicae lectioni, inquit Amb. lib. III. Hexameron. Verbi gratia psalm. XX, cogitaverunt consilia, quae non potuerunt, etiam LXX addiderunt haud inepte particulam stabilire, quae non erat in Heb. quod et Munsterus fecit. Fortasse quod in eodem versu praecessit, ne simul tradas me, LXX errore scriptoris positum est, pro, ne simul trahas me. Graeci enim legunt μὴ συνελκύσῃς με, Hebraei AL TISMECHENI, ac Munsterus dixit, ne traxeris me. Hiero. tamen et Pratensis habent, ne tradas me, nisi suspiceris eamdem esse mendam, denique sensus idem est.
34.2.3
VERS. 7.-- Destrues eos, et non aedificabis eos. Codices Heb. habent tertiam personam, destruet illos, et non aedificabit. Et tamen Hier. et LXX legunt in secunda persona. Si enim dixeris IEHERSEM, id est destruet eos. Si vero TEHERSEM id est destrues. Nec opus erat id admonere, nisi quia solent nonnulli clamitare: Non sic habetur in Heb.
34.2.4
VERS. 10.-- Et refloruit caro mea. Hebr. dicunt exsultavit, aut gavisum est cor meum IAALOZ LIBBI. Caeterum ALAZ haud incongrue significat florescere, praesertim cum hoc respiciat resurrectionem Christi ad immortalitatem. Etenim, psal. XCV, gaudebunt campi Heb. IAALOZ SADAI, gaudium autem campi, quidnam sonat, quam herbarum et florum vernationem ac virorem? LXX quo emphasim et pondus gaudii indicarent, posuerunt effectum, nempe exaltationem carnis prae cordis laetitia, quando in Christo deitatis majestas, in resurrectione ad corpus abunde redundat. Animus enim gaudens aetatem floridam facit, Proverb. XVIII, maxime cum proxime praecesserat, in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. LXX Spiritu sancto, ut creditur afflati, subjunxerunt aptissime de carnis resurrectione, et refloruit caro mea, statimque iterum sequitur de gaudio cordis, et ex voluntate mea, sine cantico meo, ut volunt Heb. confitebor illi, ut gloria corporis, quasi in medio posita, circumamiciatur incorruptionis triumpho. Non enim ignorabant quod dictum erat, psal. XV, caro mea requiescet in spe.
34.2.5
VERS. 11.-- Dominus fortitudo plebis suae Hebraei nunc legunt, OZ LAMO, id est fortitudo ipsis, seu ipsorum. Unde conspicuum est LXX legisse AMMO pro LAMO, id est suae. Hier. legit OZ LI, quia vertit fortitudo mea. Sanctus OZ LO, quia transtulit fortitudo ejus. Unde facile adducor etiam LXX habuisse aliud vocabulum satis vicinum cordi, de quo paulo ante discussimus, ubi ponebant carnem. Et id possemus indicare, si opus foret, sub vestimenti significatu, LEBUSSI, vestimentum meum, quo significatur caro. Philip. II, quia hic licet in voce utrumque respondeant AMO et LAMO, in Scriptura tamen est major discrepantia; et tamen cernis alterum loco alterius aperte poni, ut haud dubie colligatur constans argumentum, quod saepe causamur, exemplaria olim fuisse diversa.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).