Philippus de Harveng1100-1183
De institutione clericorum
Cler 12.9.3
Choose a text
More by Philippus de Harveng
—
11634 Deincl
12.9.1
VI. DE SILENTIO CLERICORUM. CAPUT IX.
12.9.1
« Descendit enim, inquit, Dominus, ut videret civitatem, et turrim quam aedificabant filii Adam, et dixit: Ecce unus est populus; et unum labium omnibus, coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleant, venite igitur descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.»
12.9.2
Plerumque in Scripturis descensio Dei grata et optabilis invenitur, cum scilicet inferioribus conferre sua beneficia comperitur; velut cum miserans quod in Egypto populus Israel Pharaonis imperio gravaretur, ad liberandum eum descendisse idem Dominus se fatetur.« Descendi, ait, ut liberem eum de manibus Egyptiorum.» Et nostis quod alibi, sicut pluvia in vellus descendere perhibetur, et consequenter« justitia, inquit, et pacis abundantia orietur.» Aliquando autem cum Deus descendere memorantur, secuturam percussionem ipsa ejus descensio praeminatur, velut cum Sodomam et Gomorrham disponit percutere, et quasi praeminando proponit descendere.« Clamor, inquit, Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, descendam et videbo.» Ipsa quoque visio Dei aliquando gratiam confert, aliquando infert iram. Confert gratiam cum dicitur:« Vidi afflictionem populi mei, et descendi ut liberem eum.» Et in Evangelio:« Cum esses, ait, sub arbore fici vidi te.» Infert vero iram cum dicitur:« Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.»
12.9.3
Et per Amos:« Ponam, inquit, oculos meos super eos in malum, et non in bonum.» Ita et hic cum dicitur:« Descendit Dominus ut videret civitatem, et turrim quam aedificabant filii Adam,» ira ejus et percussio designatur: quia illorum forti superbiae fortiori vindicta resistere praeminatur, quia quantavis adversus eum surrexerit altitudo, percutit, et evertit manus ejus invictissima fortitudo.» Unus est, inquit, populus, et unum labium omnibus.» Perversa ista unitas quae illum populum nexu mutuo compedivit, et ad loquendum grandia eorum labia counivit, ut claustrum silentii abhorrescentes a disciplinae regula solverentur, et pari sensu, et consensu per diffusa loquendi spatia vagarentur. Sed in hanc unitatem, quasi grandem lapidem Deus misit, et eam eleganti dissidio in partes plurimas sic divisit, ut contra propositum ab incoepto desisterent, quamvis forte in ejusdem voluntatis consensu persisterent. Et eo quidem gravius, et molestius sunt puniti, ab explendo voluntatem violentius praepediti, et nihil quisque intolerabilius sustinet quam affectum, et is eum vehementer aestuat, et perduci non praevalet ad effectum.« Venite, inquit, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum. Dixerant illi: Venite faciamus nobis civitatem, et turrim cujus culmen pertingat ad coelum. Dicit Dominus: Venite, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum.» Putabant illi quod ampliori fortitudine vigeret suorum multitudo, et in sua multitudine esset plurima fortitudo, sed et Deus fortium multitudine, vel multorum fortitudine non carebat, quibus vel tardare, vel cassare nequam illorum propositum praevalebat.« Descendamus, inquit, et confundamus,» angelis forte loquitur, qui ejus gaudent indesinenter jussibus obedire, quibus sibi astantibus hujusmodi consuevit ministerium impertire, ut vel disperdant, et dissipent actus, et consilia perversorum, vel aedificent et plantent affectus, et studia conversorum.« Nonne omnes fratres, inquit Apostolus, administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis?» Sive electi angelorum ministerio foveantur, sive reprobi digne pro meritis puniantur; nimirum proficit ad salutem haereditariam electorum, qui plerumque manus suas lavant in sanguine peccatorum. Angelis ergo dicit Deus:« Venite et ascendamus, quia nullis descendere credibiliter aestimatur, et per illos vindictam et iram in peccatores et reprobos operatur, et quod per illos facit, recte illos facere Scriptura protestatur, et quod eo jubente faciunt, jubenti recte nihilominus assignatur.« Descendamus, inquit, et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.» Quia justa et salubria non loquuntur, sed justis, et saluti contumaciter obloquuntur, lingua eorum male sibi consona confundatur, ne juxta propositum sermo veneficus noxie diffundatur. Sic autem illam ultio divina vult confundi,« ut non audiat, inquit, unusquisque vocem proximi sui,« ut qui videlicet sibi spontaneum silentium non imponit, nec religionis intuitu ori suo digitum superponit; tamen velit nolit, compellatur vel loqui parcius, vel silere, cum non invenerit qui ei valeat respondere. 554 Revera qui silere non sustinens diligit verbosari, constat eum mediocriter non molestari, si ejus verbositati auditor subtrahatur, vel si ab auditore nulla ei responsio praebeatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).