Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Prudentius Trecensis-861
De praedestinatione
Prae 2.108.1
Choose a text More by Prudentius Trecensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9051 Depra
2.108.1
INCIPIT LIBER. CORRECTIO.
2.108.1
+ Quantum a veritate abhorreas, et cum Baalam apertis oculis cadas, quisquis diligenter legerit, facile pervidebit. Dicens itaque, bonum esse praedestinare impios ad poenam, quia justum, procul dubio apertis oculis verum vides. Adjungens autem: Sed quoniam non est Dei donum, cum ejus sit judicium: non est igitur praedestinatio poenae; quod si esset, non esset poena, sed gratia, perspicue justitiam Dei atque judicium aut penitus negas, aut omnino mala esse confirmas. Si enim nihil aliud pertinet ad bonitatem Dei quam dona gratis tribuere, restat ut justitia, judiciumque illius, quibus reprobi puniuntur, aut mala sint, aut omnino non sint. Omnes autem Scripturae Deum et justum et judicem clamant; quae si bona non sunt, quia dona non sunt, quid aliud restat, nisi ut neges Deum esse qui et justus et judex est? Ita quippe ad omnes ejus judicium separasti, ac si malum velles intelligi judicium: Ita enim se habent verba tua: Sed quoniam non est Dei donum, cum ejus sit judicium, quasi nihil aliud possit esse bonum, nisi Dei donum: est autem judicium estque justitia et omnino bona; si ergo et justitia et judicium indubitanter bona sunt, necessario colligitur praedestinare impios ad poenam bonum esse, cum sit Dei justitia atque judicium; quae quisquis bona esse negaverit, sine dubio impietatis reus esse convincitur.
2.108.2
Itemque quod ais, Omnis autem praedestinatio Dei omnino est praeparatio gratiae, falsum ex definitione beati Augustini arguitur, qui nusquam dixisse reperitur: Omnis praedestinatio Dei gratiae est praeparatio, sed simpliciter, quia veraciter: Praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est praeparatio. Sicut ergo justitia Dei atque judicium bonis bona, et malis mala retribuunt: ita praedestinatio bonis bona, et malis mala retribuenda disposuit.
2.108.3
Deinde inserens: Poena procul dubio impios juste torquet, quae donum non est; alioquin si esset donum, non torqueret, sed utique liberaret: non est igitur praedestinatio poenae. Cur non perpendis quia justa est et ad Dei justitiam pertinens, poena? Itaque quia concedis juste impios poena torqueri, concedas necesse est bonum esse, quia omne justum bonum. Ergo si bonum est quia justum, constat impios poena torqueri, falsum est non esse praedestinationem poenae: quia quemadmodum justum est retribuere, ita nimirum justum perindeque bonum fuit identidem praedestinasse. Nisi enim esset justitia, nec praedestinatio praecessisset, neque judicium futurum esset; est autem judicium quo retribuatur unicuique secundum opus ejus; est igitur praedestinatio ejusdem judicii, id est praeparatio atque dispositio in praescientia Dei futurorum operum ejus; est etiam poena quae retribuatur impiis, sicut est praemium quod retribuatur piis. Et hoc est totum praedestinasse Deum, quod erat ipso auctore futurum, misericordia scilicet atque judicium. Plane miror caecitatem tuam interdum negare, interdum confirmare poenas: nam qui hactenus poenas peccatis debitas usquequaque negaveras, nunc confiteris dicendo: Poena procul dubio impios juste torquet. Et item: Est autem poena: cumque jam poenam fatearis, insaniae plenum deprehenditur praedestinationem ejus negare, quae justa est. Omne quippe justum bonum: bona est ergo praedestinatio poenae, sicut judicii, quia sine dubio justa. Nihil autem injustum bonum; omne autem justum bonum; bonum igitur praedestinatio poenae, quia procul dubio justum.
2.108.4
Quapropter frivola prorsus convincitur argumentatio tua, cum id conaris evertere quod et auctoritas et ratio perspicue persuadent. Sententia vero Augustini, quam confirmationi praedestinationis adhibes, semper in donis divinae largitatis intelligendae, prorsus in nullo tuae adminiculatur assertioni. Dicendo enim: Haec Dei dona, si nulla est praedestinatio quam defendimus, non praesciuntur a Deo; praesciuntur autem: Haec est igitur praedestinatio quam defendimus. Unde aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine praescientiae, sicut ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Hoc quod ait praescivit, non recte intelligitur nisi praedestinavit. Et caetera quae sequuntur, de ea quae ad sanctos pertinet, se tantummodo dixisse manifestavit, addendo videlicet, quam defendimus, eam quippe defendendam susceperat; quoniam eadem jam impugnabatur a tuis, ut ita dixerim, propugnatoribus; sicut epistola Prosperi et Hilarii ad eum, et responsio ejus, titulusque libri, atque actio satis aperteque declarant: necdum namque praedestinatio impiorum coeperat denegari, quam frequenter in Pelagianorum etiam libris atque Origenis positam invenimus, quorum idcirco testimonia proferre non necessarium duximus; quoniam catholicorum munimentis nos abundare, favente Domino, copiosius congaudemus. Hinc interposita beati Augustini sententia, quam ex libro illius de Dono perseverantiae decerptam, tuis actionibus inserendam, quamvis inepte prorsus censuisti, qua de praedestinatione sanctorum fideliter disputans praescientiam pro ea aliquando poni solere edocuit, consueto tibi errore argumentaris.

Intertext edge

Open linked passage

Note