Rabanus Maurus780-856
Commentaria in Ezechielem
Ezec 11.1.3
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8910 Coinez2
11.1
LIBER UNDECIMUS.
11.1
Consequens erat ut prophetiam Tyri et principis Tyri uno volumine comprehenderem, et tam locis, quam vaticinatione conjunctos, nequaquam librorum ordine separarem, sed quia plura sunt, quae dicuntur, et modum prolixitatis excedunt, ideo in undecimum librum dilata est explanatio, quam videlicet tam Dei misericordia, quam etiam omnium sanctorum orationibus, ad calcem credimus perventuram: ut contra Pharaonem quoque, et universam Aegyptum, quae in Ezechiele scripta sunt, disseramus.
11.1.1
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XXVIII. Verbum Domini contra principem Tyri et de superbia ejus. Sermo Domini contra Sidonem, et promissio Domini de congregandis filiis Israel.
11.1.1
« Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, die principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum et dixisti, Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi, in corde maris, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. Ecce sapientior es tu Daniele? Omne secretum non est absconditum a te. In sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis. In multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo: propterea haec dicit Dominus Deus, Eo quod elevatum est cor tuum, quasi cor Dei, idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum, interficient te, et tradent te, et morieris in interitu occisorum in corde maris. Nunquid dicens loqueris, Deus ego sum coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus, in manu occidentium te? Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.» Quomodo autem Tyriae urbis sub figura navis primum divitiae, deinde ruina planctusque descriptus est, sic ad principem Tyri primum sermo fit prophetalis, quod erectus sit per superbiam, nec bene usus opibus, quas habebat. Dein luctus et lamentatio de quantis bonis ad mala quanta pervenerit; primum igitur prima dicenda sunt. Scriptum est in Isaia ad regem Babylonis Nabuchodonosor, quod se Dei potentiae coaequarit, et in tantam elatus sit arrogantiam, ut auderet dicere:« Super sidera coeli ascendam, et ero similis Altissimo.» praecipitatusque de solio meruit audire:« Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur?» Et de Pharaone in hoc eodem propheta:« Mea sunt flumina et ego feci ea.» Et de principe Tyri, quod elato corde dixerit arroganter:« Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi,» sive« in habitaculo Dei habitavi.» Cum sit homo et non Deus. Quae quanquam videantur vires humanae fragilitatis excedere, et non tam hominum verba esse, quam insanientium daemonum, tamen juxta ὑπερβολὴν debemus accipere, quod in tantum intumuerint et nescierint mensuram suam ut elati felicitate saeculi, et regni potentia, dum praesentia bona putant esse perpetua, homines se esse nescierint, et aeternum sibi imperium vindicarint, licet sub typo principum, regumque, et singularium urbium vel provinciarum potestates adversariae demonstrentur. De quibus scribit et apostolus Paulus:« Non est nobis pugna adversus carnem, et sanguinem, sed contra principes et potestates rectoresque tenebrarum istarum, et spiritalia nequitiae in coelestibus.» Et in alio loco:« Sapientiam loquitur inter perfectos, sapientiam vero non mundi hujus neque principum saeculi istius qui destruuntur.» Et iterum, de sapientia disputans, ait:« Quam nullus de principibus mundi hujus cognovit. Si enim cognovissent nunquam dominum gloriae crucifixissent.» In Danielis quoque prophetia perspicue legitur, princeps Israelitici populi, Michael et princeps Graeciae princepsque Persarum. Et Moses apertius scribit in Deuteronomii cantico:« Quando dividebat Altissimus gentes, disseminabat filios Adam: constituit terminos nationum, juxta numerum angelorum Dei,» sive, ut melius habetur in Hebraico,« juxta numerum filiorum Israel. Et factum est, pars Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel.» Nec mirabimur in parte contraria pessimos reges in typo praevaricatorum praecedere principum, cum optimos reges David et Salomonem et Josiam et Patriarchas et Prophetas in figura Domini Salvatoris praecessisse doceamus. Igitur juxta utramque intelligentiam regum pariter superborum et apostatarum principum, quae scripta sunt disseramus.« Cum sis, ait, in medio mari,» et in insulae tenearis angustiis, plus dicam, cum sis homo, et humanae carnis fragilitate circumdatus, tumore cordis elatus, in solio Dei, in coelis te habitare arbitratus es. Simulque quia jactas sapientiam intantum, ut regni tui homines Salomonem aenigmatibus provocarent, nunquid sapientior es Daniele, qui Dei gratia vicit omnes magos et hariolos, et nunc in Babylone sapientissimus est? Sive ita intelligendum etiam sapientior sis Daniele, qui omnium confessione sapientissimus est: et divitiarum ac potentiae magnitudine Dei te cupias potentiae coaequare, tamen capiaris ab adversariis, et urbe perdita, multis confodieris vulneribus. Et ultra non dices, Deus ego sum, sed doctus interitu hominem te esse cognosces, non Deum. Sin autem volumus principem Tyri eamdem dicere potestatem cui a Deo credita est ipsa civitas, sive provincia, illud assumamus testimonium. Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Traditae enim illis sunt ad regendum provinciae, quasi judicibus ab imperatore, qui obliti honorem suum ex alterius jussione pendere, qualis nuper Heradianus in Africa fuit. Erecti sunt mente tyrannica contra regem et Dominum suum, ut in toto orbe dispersi sub nominibus idololatriae, deorum sibi nomina assumerent, et inflati superbia in judicium diaboli inciderent et laqueum. De quo et Salvator locutus in Evangelio est:« Vidi Satanam quasi fulgur cadentem de coelo.»
11.1.2
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore; in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius et jaspis, et chrysolitus, et onyx, et berillus sapphirus et carbunculus et smaragdus. Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die, qua conditus es praeparata sunt. Tu cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te. In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti, et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub, protegens de medio lapidum ignitorum. Et levatum est cor tuum in decore tuo. Perdidisti sapientiam in pulchritudine tua, in terram projeci te: ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum et in iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam, producam ergo ignem de memo tui qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. Omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te. Nihili factus es, et non eris in perpetuum.» Quia diximus qui sit princeps Tyri, et quomodo corruerit superbia, lamentationem ejus super pristine gloria cognoscamus: primum commonetur, quid fuerit ut doleat se perdidisse, quod habuit. Tu, inquit, signaculum similitudinis, juxta illud, quod proprie de Salvatore dicit Joannes Evangelista: Hunc enim Deus signavit pater, et de hominibus: signavit quoniam Deus verax est. Et in Psalmis:« Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.» Et in alio loco,« Charissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum apparuit quid futuri sumus: simus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.» Unde et ad Deum dicitur:« Quis similis erit tibi?» ubi aliud est enim similitudo, aliud aequalitas. Unde saevissima haeresis est, quae in Christo tantum patris similitudinem confitetur, aufert naturam. Nos autem in filio non solum similitudinem dicimus, sed aequalitatem, propterea enim eum persequebantur Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed et aequalem se faciebat Deo. Ubi autem aequalitas est, ibi eadem natura, unaque substantia. Hoc est illud, quod de similitudine loquitur et Apostolus:« Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis,» ut recipiatis videlicet similitudinem ejus, quam vestro vitio perdidistis. Et quia in latinis codicibus pro signaculo resignaculum legitur, quidam sic intelligunt, quod signaculum Dei et figuram, quae velut in cera mollissima expressa sit, rex Tyri resignaverit atque perdiderit: ut pro signaculo fecerit resignaculum, nequaquam habens imaginem et similitudem Dei, juxta quam et primus homo conditus est, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et notandum quod imago tunc facta sit tantum, similitudo in Christi baptismate compleatur, et consequenter ei cui dictum est, Tu signaculum similitudinis, jungitur plenus sapientiae et perfectus decore, sive quasi diversis floribus ornata atque composita corona virtutum, quam proprio studio auget diligens, dum naturae bonum nutrit industria, et negligens minuit. Juxta illud, quod in Proverbiis sub figura mulieris pulchrae et male moratae dicitur:« Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo.» Sequitur:« In deliciis paradisi Dei fuisti;» pro quo in Hebraico habetur in Eden, quod et Geneseos narrat historia. Eden autem vertitur in delicias, et pulchre ad distinctionem paradisum Dei nominat, ut ostendat esse et contrarium paradisum non Dei apud eos qui veritatem mutant mendacio, et paradisum habere se jactant. Quo sermone demonstrat nequaquam hominem esse de quo scribitur, sed contrariam fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso commorata sit, licet Judaei hoc per τρόπον, qui appellatur ὑπερβολὴ de Hiram rege Tyri aestimant prophetari. Cui autem dicitur:« In deliciis paradisi Dei fuisti,» sive factus es, quid habuerit ostendit, quidve perdiderit. Primo verbo quo ait:« Tu signaculum similitudinis,» cuncta complexus est, quid namque boni non habuit, qui signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, Angelo tamen quasi majus aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut quo subtilior est in natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa. Hinc est quod primatus ejus potentiam adhuc insinuans, idem propheta subjungit:« Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, et topazius, et jaspis, chrysolithus, et onychinus, et berillus, et sapphirus, carbunculus et smaragdus. Novem dixit genera lapidum, quia nimirum novem sunt ordines angelorum. Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim, atque seraphim aperta narratione memorantur, supernorum civium quantae sint distinctiones ostenditur, quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi vestem ad ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit. De cujus illic adhuc descriptione subjungit:« Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt.» Aurum opus decoris ejus extitit, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit, foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro in ornamenti compositione jungantur et nequaquam a se dissidant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Hujus ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax charitatis est conditus, qua si repleri voluisset stantibus Angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus potuisset inhaerere. Si enim charitatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento ut diximus regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina, sed per superbiae vitium, charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris vinculis ligari contempsit. Nunc autem caeteri lapides, qui huic similiter fuerant perforati, penetrante se invicem charitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam jam de ornamento regio cadendo solvantur. Porro quod habitationi paradisi copulatur,« omnis lapis pretiosus, operimentum tuum,» sive colligatio tua et circumdatio, sardius, topazius et jaspis, chrysolithus et onyx et berillus, sapphirus, et carbunculus, smaragdus, hoc observandum est, non omni lapide pretioso regem Tyri fuisse circundatum, sive opertum, et, ut Symmachus transtulit, vinctum atque constrictum: sed omnem lapidem, quem habuit non princeps Tyri fuisse pretiosum. Alioquin multi sunt pretiosi lapides, quos in praesenti loco Scriptura nominat: Chalcedonius, Sardonyx, Chrysoprasus, Hyacinthus, Crystallum quoque et pretiosissimum margaritum; sed et Aquila et Symmachus ac Theodotio in praesenti loco multum et inter se, et inter Septuaginta interpretes non solum ordine, sed et numero discrepant atque nominibus. In Apocalypsi quoque Joannis, ubi de vivis lapidibus Hierusalem exstructa memoratur, paululum in extremis partibus ordine commutato iidem in fundamentis ejus ponuntur lapides, ita ut portae illius crystalli lumine scribantur aedificatae: sed in pectore pontificis per quatuor ordines in rationali iidem lapides describuntur. Et in humeris ejus duo lapides onychini in quibus duodecim patriarcharum scripta sunt nomina quos verus pontifex de quo scriptum est:« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, portat in pectore, portat in humeris, ut in duodecim lapidibus Apostolorum numerum, et in duobus utriusque Testamenti sacramenta demonstret. Quorum unus Joannes Evangelista recubuit in pectore ejus, ut hauriret fluenta sapientiae et posset dicere:« In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum.» Isti sunt vivi lapides, de quibus aedificatur Ecclesia, et de quibus scribit apostolus Petrus:« Si credidistis quia suavis Dominus ad quem accedentes lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, honorabilem, et ipsi sicut lapides viventes aedificamini domus spiritales in sacerdotium sanctum, offerre spiritales victimas placentes Deo per Jesum Christum.» Quoniam dicit Scriptura:« Ecce ponam in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui credit in eo non confundetur.» Super quo et Vas electionis pari voce consentit dicens:« Superaedificati in fundamento apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Jesu Domino nostro, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum Dei.» Hi sunt lapides de quibus et in alio loco legimus:« Lapides sancti volvuntur super terram instar rotarum;» paululum tangentes humum, et volubilitate sua ad coelestia festinantes. De quibus et Scriptura commemorat:« Ecce ego praeparo carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum, et ponam propugnacula tua jaspidem, et portas tuas lapide crystallo, et murum tuum lapidibus electis, et omnes filios tuos doctos a Deo, et in multa pace filios tuos et in justitia aedificaberis.» Super quo quid nobis videretur in ejusdem prophetae ex planationibus diximus. De hujuscemodi lapidibus et vicesimus psalmus canit:« Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exultabit vehementer. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.» Istae sunt margaritae prophetarum et apostolorum, quae comparatione Christi omnes venundantur in Evangelio, ut ematur protiosissimum margaritum, et lapis de quo Zacharias scribit, quod septem habeat oculos, id est, septem gratias Spiritus sancti. Lege Isaiam. Et ponitur per apostolum Paulum in fundamento Ecclesiae super quo aedificentur, aurum, argentum lapides pretiosi: quorum colores atque naturas et efficientias singulorum; non est hujus temporis dissere, sed proprium volumen desiderant, ita ut in Ezechiel et in Exodo et in Apocalypsi, et in Isaia sibi omnes lapides, et lapidum ordines comparati, magnam et legenti et disserenti faciant quaestionem.« Tu Cherub, inquit, extentus et protegens in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti.» Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur: et idcirco iste Cherub dicitur, qui transcendisse cunctos scientia non dubitatur: qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda charitatis igne succensa clarus gloria conditionis extitit. Quem bene extentum et protegentem dicit: Omne enim quod extenti protegimus, obumbramus. Et quia comparationem claritatis suae caeterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus et protegens fuisse perhibetur; reliquos enim quasi obumbrando operuit, quia eorum magnitudinem excellentia majore transcendit. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens dicitur, hoc in Job voce Dominica Behemoth iste viarum Dei principium vocatur. De quo idcirco tam mira in quibus fuit et quam amisit insinuat, ut territo homini ostendat quod ipse si superbiat de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit, quem creando in gloria tantae claritatis elevavit. Consideret ergo homo, quid elatus in terra mereatur, si et praelatus angelis, angelus in coelo prosternitur. Unde et bene per prophetam dicitur:« Inebriatus est in coelo gladius meus;» ac si aperte diceret: qua ira feriam superbos terrae, perpendite, si ipsos etiam quos in coelo juxta me condidi prae elationis vitio percutere non peperci. Porro quod dicitur juxta Hebraicum:« Tu cherub extentus et protegens,» subauditur arcam Dei et propitiatorium, vel juxta Septuaginta quod ipse cum cherub unctus sit et creatus. Ex quo ostenditur ad hominem urbis Tyriae principem hoc pertinere non posse, sed ad sanctam quondam et praecipuam fortitudinem, quae urbis Tyriae princeps posita sit.« Et posui te, inquit, in monte sancto Dei,» haud dubium quin paradisum significet, ad quem post coelum tertium Paulus raptum esse se dicit. Cherub autem genere masculino numero singulari, et plurali dicuntur cherubim, qui interpretantur scientiae multitudo, super quibus requiescit et sedet Deus, et hoc curru utitur, dicente propheta ad eum:« Qui sedes super cherubim, manifestare.» Et in alio loco:« Ascendit super cherubim et volavit; volavit super pennas ventorum.» Iste autem cherub sive creatus cum cherub, extentus et protegens sacramenta, positus est in monte sancto Dei. De quo crebro diximus. Et Paulus apostolus loquitur, si quis tamen ad Hebraeos Epistolam suscipit:« Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et millia angelorum.» Vel certe mons sancti Dei paradisus, ut diximus, intelligendus est. Ambulavit quoque in medio ignitorum lapidum, de quibus scriptum est:« Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem.» Et non solum Deus qui vocatur ignis consumens, fenum, ligna, stipulamque consumat, sed et angeli, qui vocantur igniti lapides spirituque ferventes; unde et Dominus:« Ignem, inquit, veni mittere super terram, et quid volo, nisi ut ardeat?» Quodque sequitur:« Perfectus in viis tuis a die conditionis tuae,» pro quo posuere Septuaginta:« Fuisti immaculatus in diebus tuis a die, qua conditus es, donec inventa est iniquitas in te,» ostendit omnem creaturam bonam a Deo conditam et perfectam habuisse virtutem: et per hoc principem quoque Tyri fuisse immaculatum, ut deinceps macula non naturae sit, sed voluntatis:« Donec inventa est iniquitas in te.» Inventa a Deo, quae in thesauris pectoris tui per superbiam et abusionem potestatis, quam acceperas tenebatur inclusa.« In multitudine, inquit, negotiationis tuae repleta sunt interiora tua in iniquitate et peccasti. Et ejeci te de monte Dei: et perdidi te, o cherub, protegens de medio lapidum ignitorum, et levatum est cor tuum in decore tuo. Perdidisti sapientiam in pulchritudine tua, in terram projeci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam. Producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te.» In multitudine quoque negotiationis ejus repleta sunt interiora illius sive cellaria iniquitate Dum enim multa conquirit, et non est contentus scientia quam acceperat, nec potestate cui praepositus erat, replevit cellaria et interiora pectoris sui, ut saturatus et incrassatus, calcitraret contra creatorem suum. Manducavit enim Jacob et saturatus est, et recalcitravit dilectus, incrassatus et impinguatus, et dilatatus, et dereliquit Deum qui fecerat eum; et:« De corde procedunt cogitationes pessimae;» propter quas dicit Deus:« Peccasti, et ejeci te de monte Dei,» sive vulneratus es a monte Dei: quod legentes timere compellimur. Si enim cherub extentus et protegens positus in monte sancto Dei, et in medio ignitorum lapidum perfectus atque immaculatus: propter multitudinem negotiationis replevit interiora sua iniquitate, et peccavit, et ejectus est de monte Dei, hoc est, de habitatione paradisi, sive vulneratus a monte Dei, qui perspicue Christus intelligitur: aut certe in monte Dei constitutus et habitans, a semetipso vulneratus est, et conscientiae compunctus malo, dum se intelligit habitatione montis indignum, quid de nobis aestimandum est? Propter quod dicitur ei, Et perdidi te, o Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum, ut nequaquam inter ignitos lapides consisteres, sed perires. O ipse cherub, sive cherubim, qui te protegebat, eduxi te de medio lapidum ignitorum, juxta illud quod de Adam scriptum est:« Ejecit Adam, et constituit cherubim,» contra paradisum deliciarum. Causasque reddit cur eductus sit, sive projectus de medio ignitorum lapidum:« Elevatum est eni mcor tuum in decore tuo,» dum tuum putas esse, quod Dei est. Unde et apostolus stimulum carnis, et angelum Satanae accepisse se dicit qui eum colaphizaret, ne revelationum multitudine superbiret, et in judicium incideret diaboli.« Et idcirco corrupta est, inquit, doctrina tua cum decore tuo, sive perdidisti sapientiam tuam in decore tuo;» ut dum plus vis esse quam conditus es, et magis sapere quam a Deo acceperas, etiam id perderes, quod habebas et pro pulchritudine atque doctrina, deformitas te atque stultitia possideret: unde in terram projectus es, qui ante habitabas in monte Dei. De quo et Isaias scribit:« Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur?» Et Salvator in Evangelio:« Videbam, inquit, Satanam quasi fulgur de coelo cadentem.» Quod et Jeremias loquitur ad Jerusalem:« Quomodo obscuravit Dominus in ira sua filiam Sion, projecit de coelo in terram gloriam Israel?» Projectus autem in conspectu omnium regum, ut tuo terreretur exemplo, vel bonorum regum, quorum cor in manu Dei est, vel manorum, quorum regna ostendit diabolus Salvatori: Qui occurrerunt regi Babylonio dicentes: Et tu captus es sicut nos, atque inter nos reputatus es. Quamobrem et polluit sanctificationem suam, quam habuerat, quando habitabat in monte et conversabatur in medio ignitorum lapidum. Sequitur:« Producam ignem de medio tui qui devoret te.» Istum ignem in Tyri regis corde succenderat ille, cujus ignita sunt jacula, et de quo scriptum est:« Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum.» De quo igne loquitur et Isaias:« Ambulate in lumine ignis vestri et in flamma quam succendistis,» ut foras egrediens devoret possidentem, juxta illud, quod in eodem Isaia scriptum est:« Devoravit sicut fenum materiam; in die illa exstinguentur montes, et colles, et saltus, et devorabit ab anima usque ad carnes. Hunc ignem, qui alienus appellatur, Nadab et Abiud ad altare Domini obtulerant, et idcirco divino igne consumpti sunt. Unde et Moyses ait:« Hoc est verbum quod dixit Dominus, in his qui appropinquant mihi sanctificabor.» Sanctificatio autem Dei est poena peccantium. Post haec dicitur:« Et dabo te in cinerem,» ut omnia quae superaedificasti malae conscientiae tuae ignis assumat. Qui cum debueras in requie et sabbato nequaquam opus facere servile, ligna in sabbato collegisti, ut haberet, quod in pectore tuo devoraret incendium. Prodest quoque omnia mala opera converti in cinerem, ut ignis noxius penitus exstinguatur, et omnes conspiciant et obstupescant perisse regem Tyri et nihili factum esse, non in multis saeculis, sed in uno, vel certe in perpetuum, ut impleatur illud quod scriptum est:« Non parcam tibi, et non miserebor.» Solent Hebraei inter caeteras fabulas suas, et γενεαλογίας atque interminabiles quaestiones, haec contra Hyram regem Tyri dicta intelligere, cum a Salomone usque ad Ezechielem anni sint plurimi, quos eo tempore homines non vixisse perspicuum est, et sic pronuntiare, quasi per ironiam propheta ad eum loquatur: Numquid tu es signaculum similitudinis Dei, plenus sapientiae, et perfectus decore: tu cunctis ornatus lapidibus, tu cherub, vel creatus cum cherub, cum e contrario peccaveris, et in cinerem dissolvendus sis? Adduntque fabulae suae miraculum, ut contra Scripturam, imo sine Scripturae auctoritate dicant Hiram mille vixisse annis. Verum haec, quam violenta sit interpretatio, absque nostro judicio prudens lector intelligit.
11.1.3
« Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui; et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea, et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus. Et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus. Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens, undique per circuitum eorum qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus. Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus. Et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob, et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos plantabuntque vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum. Et scient quia ego Dominus Deus eorum.» Consequenter autem post Tyrum sermo fit ad Sidonem: unius enim utraque urbs provinciae est. Et in Evangelio Tyrus et Sidon pariter nominantur:« Si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae fuerunt in te» Unde et Chananaea, cujus filia a daemonio vexabatur, quae egressa est de finibus Tyri et Sidonis quod postulaverat impetravit. Praedicit autem sermo divinus, quod a Babyloniis et ipsa capienda sit, et malorum cognoscat pondere, quod ipse sit Dominus cum judicaverit eam et sanctificatus fuerit in illa, et fame eam ac pestilentia gladioque consumpserit, ita ut corruat in plateis illius, et nequaquam ultra sit in offendiculum populo Dei, nec eos frequenter impugnent. Cum autem hoc factum fuerit revertatur populus Israel, quos in diversas disperserat nationes in terram suam, et sanctificetur in eis: nequaquam ut in Sidone in malam partem, sed in bonam, cum eis misertus fuerit, et habitaverint in terra, quam dedit patri eorum Jacob: et habitaverint securi et in Domino confidentes, et aedificaverint domos, et plantaverint vineas, cum sua promissa compleverit; et tunc cognoscant quod ipse sit Dominus, cujus promissa firmissima sunt. Quod multi ad tempus referunt Zorobabel Ezrae et Neemiae, quando reversus est populus Israel, et habitavit in terra Judaea. Alii vero in ultimo tempore, et in mille annis sperant esse complendum. Porro secundum intelligentiam spiritalem hic nobis sensus videtur: Sidonii interpretantur venatores de quibus et in Psalmis scriptum est:« Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, et a verbo aspero;» et in Proverbiis:« Oculus meretricis laqueus est peccatoris.» Sunt autem et in bonam partem his contrarii venatores, de quibus scribit Jeremias:« Ecce ego mittam piscatores et venatores, qui venentur vos de omni colle et monte;» quos et Dominus mittit ad piscandum, et facit eos de piscatoribus piscium piscatores hominum. Unde et viculus Petri et Andreae hoc appellatur vocabulo; Bethsaida enim in lingua nostra interpretatur domus venatorum. Adversum hos igitur pessimos venatores, Dei sermo dirigitur, et imperatur prophetae, ut ponat sive obfirmet faciem suam contra Sidonem, et nequaquam fluctuet omni vento doctrinae, sed in veritate consistens interficiat suos venatores. Quae sunt ergo quae Sidoni Dominus comminatur?« Ecce ego ad te ipse veniam, et glorificabor in te, cum te interfecero, et scient omnes, qui vixerint, quod ego sum Dominus,» cum tibi reddidero quae mereris, mittamque pestilentiam et sanguinem in plateas tuas. Recteque plateae dicuntur Sidonis.« Lata enim et spatiosa via est, quae ducit ad mortem.»« Et corruent interfecti, qui male steterant, gladio per circuitum.» Illo gladio quem venit Dominus mittere super terram, ut male juncta dissociet: et sciant, qui remanserint, quod ipse sit Dominus. Cumque illi cessaverint, nequaquam ultra erit offendiculum amaritudinis, et spina doloris compungens et vulnerans populum Dei. Omnia autem haec dicuntur contra adversarias potestates, quod in extremo tempore deleantur, et sit aeterna securitas, quando congregaverit Dominus, domum Israel, eos qui sensu cernunt Deum: et sanctificatus fuerit in eis, et complebitur illud, quod scriptum est;« Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.» Et habitaverint in terra sua, de qua et alibi legimus:« Credo videre bona Domini in terra viventium.» Quam dederat Jacob, qui priorem supplantaverat fratrem, et primitiva ejus meruerat accipere.« Et habitabunt in ea securi,» sive in spe,« et aedificabunt domos, plantabuntque vineas, et habitabunt» secundo in spe. Juxta illud, quod legitur in Isaia:« Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, et spem super spem.»« Aedificabunt autem domos,» quas et in Evangelio aedificat, qui non super arenam, sed super petram fundamenta constituit. De quibus scriptum est:« Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).