Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in libros Machabaeorum
Mach 3.14
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8904 Coinlim
3.14.1
IN LIBRUM PRIMUM. CAPUT XIV. De sublimitate et potentia Simonis regis Juda, de multitudine pacis illis temporibus. Renovantur amicitiae inter Romanos et Judaeos, etc.
3.14.1
Et siluit terra Juda omnibus diebus Simonis, etc. Scriptum est in Isaia propheta de ipso Domino Salvatore: Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis. Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet et corroboret illud in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Principatus autem illius et imperium erit super solium et super regnum David, quod post captivitatem Babylonicam fuerat dissipatum ut confirmet illud et corroboret, et doceat esse perpetuum, ne cassa Dei promissio judicetur, et in psalmo Propheta dicit: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis donec tollatur luna. Nemini enim alteri haec convenit promissio nisi soli mediatori Dei et hominum Christo Jesu, qui pro nobis incarnatus per obedientiam crucis coeli terraeque possessor est factus, cui Pater in Psalterio per Prophetam ait: Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Silet omnis terra Juda, omnibus diebus Simonis, quia terra Ecclesiae a tempore incarnationis Christi usque in sempiternum, licet forinsecus persecutiones ab inimicis toleret, intus tamen pace fruitur vera. Cui idem Salvator in Evangelio ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis,, ipse qui struit bona genti suae.
3.14.2
Et placuit illis potestas ejus, et gloria ejus omnibus diebus. Omnia videlicet bona ab ipso collata sunt Ecclesiae in remissionem peccatorum et dominationem virtutum. Unde complacet illi potestas ejus et gloria ejus, quia illi soli servire omni tempore elegit.
3.14.3
Ipse accepit Joppem in portum et fecit introitum in insulis maris. Cum introitum fidei ex gentium populo sibi fundavit Ecclesiam, unde introitum in fidei per Evangelium panderet gentibus totius orbis. Joppe pulchritudo interpretatur, et quae pulchrior est sancta Ecclesia cui sponsus in Cantico canticorum ait: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es, oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet? Unde dilatavit fines gentis suae, id est, Ecclesiae, obtinuit regionem totius mundi. Et congregavit captivitatem multam. De quo supra scriptum est: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
3.14.4
Et dominatus est Gazarae, et Bethsurae, et arci. Quia mundavi factum per Evangelium domando in proprium redegit Dominum et abstulit immunditias peccatoris atque vitiorum, mundans eam lavacro regenerationis.
3.14.5
Et non erat qui resisteret ei. De quo scriptum est: In voluntate tua, Domine, universa sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuae. Tu enim fecisti coelum et terram et universa quae coeli ambitu continentur, Dominus universorum tu es.
3.14.6
Et unusquisque colebat terram suam cum pace. Corpus suum scilicet virtutibus exercens, vel terram Ecclesiae bonis operibus. Singuli quique sanctorum pro viribus colunt.
3.14.7
Et terra dabat fructum suum. Caro videlicet nostra fructus bonorum operum affert similiter.
3.14.8
Et ligna camporum. Hoc est, homines viriditate fidei semper florentes germina virtutum proferunt.
3.14.9
Seniores in plateas sedebant omnes, et de bonis terrae tractabant, et juvenes induebant se gloriam et stolas belli. In senioribus possumus accipere prophetas, apostolos et doctores sanctae Ecclesiae, qui auditores suos consiliis juvant et sermonibus roborant; juvenes autem, coetus fidelium, quia, gloria confessionis Christi freti, induunt se armis virtutum, quo facilius possint conterere hostium exercitum.
3.14.10
Civitatibus tribuebat alimonias. Hoc est, Ecclesiis impendebant sermones doctrinasque.
3.14.11
Quas constituit esse vasa munitionis. Ut scilicet thesaurum sapientiae spiritalis servarent, in conscientia pura et fide non ficta, quod tandiu fecit quoadusque nominatum est nomen gloriae ejus usque ad extremum terrae, quia in omnem terram exivit sonus praedicationis apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Unde per Isaiam dicitur prophetam: Auditam faciet Dominus gloriam vocis tuae, et terrorem brachii ostendet.
3.14.12
Fecit pacem super terram. Quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.
3.14.13
Et laetatus est Israel laetitia magna. Quia laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
3.14.14
Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea, nec erat qui eos terreret. Hoc est juxta illud quod in Machaea dicitur: Requiescet unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erit qui exterreat. Haec est vinea quae in Evangelio loquebatur: Ego sum vitis et vos palmites et Pater meus agricola. Omnis qui non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Hujus fructus bibuntur et comeduntur et laetificant cor hominis, et inebriant amicos sponsae et in regno Dei novi bibuntur quotidie. Sub ficu autem requiescit, et nullas insidias formidat, qui dulcedine sancti Spiritus fruitur, et illius fructibus saturatur, charitate, gaudio, pace, continentia, patientia, de hujusmodi dicitur plantatore, qui plantat ficum, comedit fructus ejus, qui tales aedificaverat domos et plantaverat vineas, de quibus Apostolus loquitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus incrementum dedit. Comedet labores manuum suarum, et seminans in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam, nec diaboli et satellitum ejus fraudibus supplantabitur.
3.14.15
Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit. Humiles populi sunt sancti quos in Evangelio pauperes spiritu appellat. Opera quoque populi Dei non veterascent, sed innovabuntur et consummabuntur, vel confirmabuntur quotidie, ut non ambulent in vetustate litterae, sed in novitate Spiritus; talem legem exquisivit Simon noster, et abstulit omnem iniquum et malum, cum modo per sanctos doctores excommunicat haereticos et schismaticos, et omnes pios in fine mundi mittit, et colligent omnia scandala de regno ejus.
3.14.16
Sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum, cum religionem Novi Testamenti ordinabiliter et rite in Ecclesia sua servare docuit.
3.14.17
Et auditum est Romae quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde, etc. Simone sacerdotium accipiente diversae gentes ad eum legatos mittunt, rogantes ea quae pacis sunt, significat quod apostolis atque doctoribus Novi Testamenti post passionem Christi, resurrectionem atque ascensionem ad coelos Evangelium in mundo praedicantibus, multitudo gentium ad fidem confluxerit, et pacem magnopere cum Ecclesia habere postulaverit.
3.14.18
Mittentes epistolas. Hoc est, secreta cordis sui per confessionem illis patefacientes, quatenus verba veritatis accipiendo regulam justitiae ab eis ediscerent.
3.14.19
Tabulae aereae memoriale perpetuum. Scriptum est enim: In memoria aeterna erit justus, ab auditione mala non timebit; aeris quippe metallum diu durabile est atque sonorum, sic amicitia atque societas sanctorum firmissimum atque clarissimum mansionis statum habet.
3.14.20
Post haec autem misit Simon Numenium Romam, etc. Simon Romanis clypeum aureum mittens habentem pondus mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem, significat doctores sanctos in praedicatione Evangelii gentibus promittere regnum coeleste et aeternam beatitudinem, si fidem Christi recipere voluerint evangelicamque doctrinam in fine vitae servare. Clypei enim rotunditas et auri splendor nec non et millenarii numeri perfectio, per figuram aeternae quietis coronam significant, etc.
3.14.21
Et statuerunt eis libertatem et descripserunt in tabulis cereis, etc. Ebul[ Vulg., Elul] mensis est octavus apud Hebraeos qui apud Graecos dicitur Γορπιαῖος, apud Latinos vero September; sed dispersi sunt ordines numerorum propter diversas inchoationes annorum, quae apud singulas gentes existunt. Nam Hebraei, qui primum mensem Nisan, hoc est Aprilem, in sexto loco habent supra memoratum Ebul. Graeci autem, qui suum annum inchoant a primo mense eorum, Ἀπρίλλος dicto, hoc est a Kalendis Decembris, decimum mensem habent Γορπιαῖον. Latini autem, qui antiquitus primordium anni sui a Kalendis Martii habuere, Septembrem septimum mensem computaverunt.
3.14.22
Et suscepit Simon et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux, etc. Peribolus Graece dicitur murus atrii domus Domini, qui totum templum per quadrum ambiebat in circuitu, sicut beatus Hieronymus in Expositione Ezechielis prophetae, libro decimo tertio, ostendit. In loco ergo celebri atrii interioris domus ponebantur tabulae aereae, in quibus confirmatum fuerat per scripturam sacerdotium Simonis et filiorum ejus. Mystice autem Christi sacerdotium et filiorum ejus, hoc est populi Christiani, in atrio domus Domini, hoc est in praesenti Ecclesia, Scriptura testificante, confirmatur, et in omnibus gentibus stabile et perpetuum esse declaratur. Unde est illud quod in psalmo scriptum est: Juravit Dominus et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Etiterum: Semel, inquit, juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit, et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum et testis in coelo fidelis. Consuetudo est frequenter jurare ut eis possit aliquis credere: Deus autem semel jurat, quia nulla varietate temporis immutatur. Jurare autem illius diximus esse ventura promittere: nam ejus se religioni constringit, qui non habet fortiorem; dicit et in sancto tuo, in Christo, qui dixit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum si David mentiar; si negative positum est, quod et communis usus habet. Semen Christi sunt omnes qui ei fideli mente crediderunt, quia in ipsis futurum regnum seminatum est, quod ventura messis ostendit, sicut et in vicesimo primo psalmo ipse dicit: Semen meum serviet illi. Manebunt ergo sancti in aeternum, qui in excellenti ac beata conversatione demorantur. Unde illos proprie manere non dicimus, quia a regno Domini repelluntur. Thronus autem Dei hic intelligenda est anima fidelis, in qua revera insidet quando eam majestatis suae illuminatione compleverit; sic enim scriptum est: Sedes sapientiae anima justi, addidit, sicut sol in conspectu meo. Lucida quippe erat anima illa justi, quam sedem diximus Salvatoris. Dicendo autem sicut sol, comparationem rerum visibilium facit. Nam si magnum est de creatura clarescere, multo melius de Creatore lucere. Luna perfecta significat transmutationem corporis de corruptione in corruptionem. Tunc enim perfecta erit corporum nostrorum natura quando mortalitas vel corruptio jam non erit ulla: quod enim ipsa luna, quae crescit et decrescit, carnis humanae mutabilitatem significat, in multis Scripturarum locis demonstrari potest. Haec quidem testimonia de psalmis posuimus, ad ostendendum veri Simonis firmissimum et sempiternum esse sacerdotium.

Intertext edge

Open linked passage

Note