Rabanus Maurus780-856
Commentaria in libros Machabaeorum
Mach 3.15
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8904 Coinlim
3.15.1
IN LIBRUM PRIMUM. CAPUT XV. Antiochus, Demetrii filius, accipit patris regnum et scribit epistolas Judaeis. Persequitur Tryphonem. Misit Simon in auxilium Antiocho, et noluit accipere, etc.
3.15.1
Et misit rex Antiochus, filius Demetrii, epistolas ad insulas maris Simoni sacerdoti, etc. Antiochus hic, qui Εὐεργέτης, idem ac fidelis, cognominatus est, filius fuit Demetrii Sotheris, frater autem Demetrii minoris, qui post Alexandrum Philopatrem( Philopolum) regem in Syria regnavit. Demetrius autem Sother post Antiochum Eupatorem, filium Antiochi Epiphanis, ut Chronicon Eusebii et Hieronymi testatur, regnavit annis duodecim, post quem Alexander Philopolus annos regnavit undecim. Post hunc Demetrius, filius Demetrii annos tres; captus autem a Parthis, in Hircania ab Arsacide rege retruditur. Post quem Antiochus Assidetes[ Sidetes] frater ejus, Demetrii tenuit regnum annos quatuordecim, post cujus interitum iterum restituitur Demetrio, quod postea tenuit annis quatuor. Qualiter autem Demetrio et Antiocho fratribus regni successus provenit, non grave videri debet lectori si aliqua huc de Historia Pompeii Trogi intromittatur, qui in libro XXX hoc ita refert: Igitur Antiochus, memor quod et pater propter superbiam invisus, et frater propter segnitiem contemptus fuisset, ne in eadem vitia incideret, recepta in matrimonium Cleopatra, uxore fratris, civitates quae in initio fraterni imperii defecerant, summa industria prosequitur, domitasque rursus regni terminis adjecit, Judaeosque, qui in Macedonico imperio sub Demetrio patre armis se in libertatem vindicaverant, subegit, quorum vires tantae fuere, ut post hoc nullum Macedonum regem tulerint, domesticisque imperiis usi, Syriam magnis infestaverint bellis. Item in libro tricesimo octavo atque tricesimo anno priori narrationi suae ista subnectit: namque Demetrius, sicut supradictum est, cum bellum Parthis intulisset, multisque congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus, amisso exercitu, capitur. Cui ArsacidesHircania non cultum flumen regnum[ Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo, misso in Hircaniam, non cultum tantum regium] praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit, regnumque Syriae, quod per ejus absentiam Tryphon occupaverat, restituturum promittit. Post hujus mortem, desperato reditu, non ferens captivitatem Demetrius, privatam, etsi opulentam vitam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. Hortator illi et comes Gallimander amicus erat, qui post captivitatem ejus a Syria per Arabiae deserta, ducibus pecunia comparatis, Parthico habitu Babylonem pervenerat. Sed effugientem Phrahates, qui Arsacidi successerat, equitum celeritate, per compendiosiores tramites occupatum retrahit. Ut est deductus ad regem, Gallimandro quidem non tantum veniam, verum et praemium fidei datum. Demetrium autem, graviter castigatum, ad conjugem in Hircaniam remittit, arctioribusque custodiis observari jubet. Interjecto tempore, cum fidem illi et suscepti liberti facerent, eodem amico comite repetita fuga est; sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur, ac denuo perductus ad regem, ut invisus a conspectu submovetur. Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hircaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur, talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatur: sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam nec mos gentis faciebat, nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum affectabant, usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout vel tempus vel fortuna belli exegisset. His auditis, Antiochus occupandum bellum ratus, exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos ducit. Sed per luxuriam non minor apparatus quam militiae fuit: quippe millia multa armatorum secuta sunt trecenta lixarum e quibus coquorum[ quippe octoginta millia armatorum secuta sunt trecenta millia lixarum, ex quibus coquorum, etc.] pistorumque major numerus fuit. Argenti certe aurique tantum, ut gregarii milites auro caligas figerent, proculcarentque materiam cujus amore populi ferro dimittunt[ dimicant]. Culinarum quoque argentea instrumenta fuere, prorsusque ut ad epulas, non ad bellum pergerent. Advenienti Antiocho multi Orientales reges occurrere, tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae. Nec mora congressioni fuit. Antiochus, tribus praeliis victor, cum Babyloniam occupasset, magnus haberi coepit. Itaque ad eum omnibus populis defluentibus, nihil Parthis reliquum praeter patrius finis fuit. Tunc Phrahates Demetrium in Syriam ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda ad Parthiam revocaretur. Interim, quoniam viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique tentabat. Propter multitudinem hominum exercitus Antiochi per civitates hiberno tempore divisus erat, quae res exitii causa fuit. Nam cum gravari se copiarum praelibatione et injuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt; et in die statuta omnes apud se divisum exercitum per insidias ne invicem ferre auxilia possent, aggrediuntur. Quae cum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus cum ea manu quae secum hiemabat, progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem fortius quam exercitus ejus dimicavit: ad postremum tamen, cum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus occiditur; cui Phrahates exsequias regio more fecit, filiamque Demetrii, quam secum Antiochus adduxerat, captus amore virginis, uxorem duxit. Poenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem jam in regno missi invenerunt, frustraque omnia conati, ad regem suum reversi sunt. Antiocho in Parthia cum exercitu deleto, frater ejus Demetrius, obsidione Parthorum liberatus, ac restitutus[ in regnum], cum omnis Syria in luctu propter amissum exercitum esset, quasi patriarcha[ Parthica] ipsius ac fratris bella quibus alter captus, alter occisus erat, prospere gessissent, ita Aegypto bellum inferre statuit. Regnumque Aegypti Cleopatra socru pretium auxilii adversus fratrem suum pollicente. Sed dum aliena affectat, ut assolet fieri, propria per defectionem Syriae amisit. Siquidem Antiochenses primi, duce Tryphone, exsecrantes superbiam regis, quae conversatione[ Parthicae crudelitatis] intolerabilis facta erat, mox Apamenii caeteraeque civitates exemplum secutae, per absentiam regis[ ejus] a Demetrio defecere. Ptolemaeus quoque rex Aegypti, bello ab eodem petitus, cum cognovisset Cleopatram sororem suam, opibus Aegypti navibus impositis, ad filium et Demetrium generum suum in Syriam profugisse, immisit juvenem quemdam Aegyptium, Protharsi negotiatoris filium, qui regnum Syriae armis peteret et composita fabula, quasi per adoptionem Antiochi regis receptus in familiam regiam esset, nec Syriis quemlibet regem aspernantibus, ne Demetrii superbiam paterentur, nomen juveni Alexander imponitur auxiliaque ab Aegypto ingentia mittuntur. Interea corpus Antiochi interfecti a rege Parthorum, in loculo argenteo ad sepulturam in Syriam remissum, pervenit: quod cum ingenti studio civitatum et regis Alexandri, ad confirmandam fabulae fidem, excipitur. Quae res magnum favorem popularium conciliavit, omnibus non fictas in eo effundi lacrymas existimantibus. Demetrius autem, victus ab Alexandro, cum undique circumstantibus malis premeretur, ad postremum etiam ab uxore filiisque deseritur. Relictus igitur cum paucis servulis, eum Tyrum, religione se templi defensurus, petisset, nam egrediens, praefecti jussu interficitur. Praedictis causis enim quod Antiochus possessas per praelia civitates a Simone repetit, significat antiquum hostem semper sanctorum virtutibus invidere et injusto servitio sibi eos subjugare velle: sed eos Simon spiritalis sibi vindicando, sui juris dixit ac patrum suorum haereditatem, nec ullam ibi habere communionem, quia possessio virtutum proprie electorum est, non reproborum. Unde terras Chananaeorum in quas introducuntur filii Israel, filii Sem fuerant quondam in orbis divisione sortiti, quas deinceps per vim atque potentiam posteritas tam persuasionis iniquitate possedit: in quo et Dei judicium rectissimum comprobatur, qui et illos de locis alienis, quae male occupaverant, expulit, et istis sanctis tanquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in divisionem orbis fuerant deputata, restituta, quae in nobis fuerat, certissima ratione cognoscitur. Nam voluntas Domini possessionem cordis nostri non vitiis, sed virtutibus naturaliter deputavit: quae post praevaricationem Adae, insolescentibus vitiis, id est populis Chananaeis a propria regione depulsis, cum eis sursum per Dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tamen alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse.
3.15.2
Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum equitum, etc. Quid per Cendebaeum ducem maritimum, quem Antiochus ad debellandum Judaeos mittit, nisi potentatus istius mundi, et persecutores religionis Christianae designatur? Quos Antiochus, mysticus Antichristus videlicet, in exterminium populi Christiani cum exercitu lictorum atque carnificum transmittit ut conculcent veram Judaeam, hoc est Ecclesiam, et captivent per errorem, sive interficiant per blasphemiam, fidelium populum. Jubetur praeterea Cendebaeo ut aedificet Cedronem. Cedron enim torrens sive vallis juxta Hierusalem est, ad orientalem plagam, cujus et Joannes evangelista in passione Domini meminit. Ob hoc autem aedificari jussus est Cedron ut obstruerentur portae civitatis et coangustaretur populus. Interpretatur autem Cedron tristitia, sive moeror, sive dolor, et apte ille missus est Cedronem aedificare cui commendatum est Christi confessoribus poenarum dolorem infligere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).