Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
Commentaria in libros Machabaeorum
Mach 4.1
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8904 Coinlim
4.1
IN LIBRUM SECUNDUM.
4.1
Secundus liber Machabaeorum Historiae, licet brevior sit priori ejusdem operis libro in historica narratione, antiquiora tamen quadantenus replicat tempora, excepto quod ille Alexandri Magni Macedonis in principio sui brevem facit commemorationem. Nam et Seleuci regis, cognomento Nicanoris, in Judaeos commemorat iste beneficia, quem Historia Antiquitatum Josephi et chronica Eusebii testantur Judaeos in republica sua digne efficere[ effecisse], et aequum eis honorem cum habitatoribus Macedonibus et Graecis deputasse; similiter et Antiochus Magnus, testantibus supra memoratis auctoritatibus, eos crebris epistolis laudat, et multiplicibus muneribus donat. Habet quodammodo idem liber diversam a priori narrationem, sed tamen historiae non destruit veritatem: quia licet multa prioris libri contineat testamenta, tamen nonnulla interserit quae in illo non inveniuntur. Scriptis enim ab his videtur qui morati sunt in terra Juda, ad eos qui in exteris fugerunt regionibus. Unde idem ita incipit.
4.1.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT PRIMUM. Judaeis in Aegypto dicunt Judaei Hierosolymis salutem. Antiochus occisus est in templo Naneae. De igne sacrificii abscondito in puteo. Oratio Neemiae talis erat, quod regi Persarum manifestum factum est miraculum mutationis ignis et aquae et e converso.
4.1.1
Fratribus qui sunt per Aegyptum Judaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judaei, et qui in regione Judaea, etc. Demetrius hic( sub quo se orasse Jerosolymitae commemorant) in Aegypto constitutus ipse est: qui post Antiochum Eupatorem Asiae et Syriae regnavit, qui et ipse cognominatus Sother, hoc est salvator. In hunc enim annorum numerus hic computatus est, hoc est, centesimus sexagesimus nonus, decurrit. Nam Antiochus Epiphanes, qui post centesimum tricesimum septimum regni Graecorum coepit regnare, regnavit annis undecim. Antiochus Eupator annis duobus, et Demetrius Sother annis duodecim, qui sunt anni a principio regni Seleuci Nicanoris, regis Syriae, a quo regni Graecorum computantur tempora, usque ad finem Demetrii centesimo sexagesimo secundo, quibus adjiciantur anni septem de regno Alexandri, qui ignobilis et vitiosus, indignusque regia dignitate a Pompeio Trogo describitur, sed cum regnum tenuisse describatur annis decem[ septem], fiunt centum sexaginta novem. Dicamus et aliter, primus post Alexandrum Asiae regnavit Antigonus annis decem et novem; post quem Demetrius, qui et Poliorcetes, regnavit decem et septem annis. Hic ergo Demetrius decimo septimo anno regni sui semetipsum Seleuco tradidit, et conjuncta est Asia regno Syriae anno Seleuci Nicanoris vigesimo octavo. Si ergo coeperimus computare nunc seriem annorum a primo anno regni Antigoni, qui regnavit in Asia annis septem antequam Seleucus in Syria regnare coepisset, praeponentes eosdem septem annos regno Seleuci, et eo modo computum annorum regnum Syriae usque ad novissimum annum Demetrii Sotheris perduxerimus, summa prioris numeri tota ibi invenitur. Sed mirum quomodo in sequentibus dicatur Judas in centesimo octogesimo octavo anno cum senatu Aristobulo, magistro Ptolomaei regis, dixisse salutem et mandasse de purificatione templi, quam ipsi facturi erant quinta et vicesima die mensis Casleu; cum Judas in priori libro supradicto Demetrio vivente legatur multo ante esse defunctus: siquidem sexto anno Demetrii secundum chronicorum fidem invenitur occisus. Sed quia incerti sunt ipsi auctores librorum, non absurde videntur in computatione temporum discrepare, maxime cum in legalibus libris LXX Interpretum editio cum Hebraica veritate in computo annorum multum dicordet
4.1.2
Nos Judaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, etc. Jason ipse est frater Oniae pontificis, quem sequentia istius libri narrant ad Antiochum Epiphanem, hoc est nobilem, propter ambitionem summi sacerdotii convolasse, eique persuadere ut gentilem ritum Jerosolymis institueret.
4.1.3
Populus qui est Jerosolymis et in Judaea senatusque, etc. Aristobolus hic natione fuit Judaeus, sed Peripateticus philosophus esse agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolemaeum explanationum in Moysen Commentarios scripsit, ut chronographi produnt, quo et tempore Syriae et Asiae regnabat Antiochus Epiphanes.
4.1.4
De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, etc. Qualiter autem Antiochus Epiphanes, qui mala Judaeis ultra omnes reges qui ante se fuerunt in Syria infligebat, regnum perdiderit, et vitam finierit, liber prior historiae istius commemorat, et Josephus in historiarum Antiquitatis Judaicae libro duodecimo testatur dicens: Rex Antiochus, superiorem provinciam percurrens, audivit civitatem Persarum divitiis excellentem, Elimaidam nomine; pretiosissimumque templum in ea Dianae et omni specie ornamentorum plenum; insuper et arma et loricas reliquisse audierat filium Philippi regem Macedonum Alexandrum. Commotus ergo egreditur contra Elimaidam, et obsidebat eam: his vero qui in ea erant minime territis impetu ejus neque obsessione, sed pertinaciter repugnantibus, spe deceptus decessit. Nam exeuntes civitatem fugaverunt, et persequebantur eum usque ad Babyloniam, ubi cum post multam suorum militum amissionem venisset, quidam de Judaeis nuntiavit illi et ducum perditionem, quos pugnare contra Judaeos reliquerat, et crevisse fortitudinem Judaeorum. Sub priorem itaque curam hoc crescente malo, incurrit in aegritudinem, qua diu tenente et crescentibus passionibus intellexit quod moreretur. Convocansque amicos morbum suum eis atrocem esse indicavit. Confessus haec ideo se pati quod Judaeorum gentem affligens templum exspoliasset, Deumque contempsisset: quo dicto, illico exspiravit. Unde miror Polybium Megalopolitam, quod, vir bonus existens, dicit ideo periisse Antiochum quia voluit templum Dianae in Persida devastare. Nam qui nullatenus egit peccatum, sed tantum cogitavit, nullo reatu tenebatur. Si autem Polybio videtur ideo Antiochum vitam finiisse, multo plus verisimile videtur propter templi Jerosolymitani excidium sacrilegum regem periisse.
4.2
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT II. Sequitur ut supra.
4.2
Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, etc. Haec quippe quae Jerosolymitani Judaei scribentes ad eos qui per Aegyptum fuerunt Judaeos de igne reperto in puteo in similitudinem aquae crassae converso, neque in Esdrae, neque in Nehemiae scriptis aut dictis alicubi reperire potuimus, sicut nec illud quod in posterioribus de arcae et tabernaculi absconsione per Jeremiam asserunt, nullo modo in ipsius Jeremiae libro scriptum inveniri potest. Unde constat hoc illos aut majorum suorum traditione didicisse, aut in apocryphis eorum libris exarata reperisse. Nos ergo, quod incertum est non curiose inquirentes, ad ea quae certa canonicorum librorum attestatione esse manifestum est, calamum convertamus.
4.3.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT III. Prodidit Simon dona templi Dei; mittitur Heliodorus ut ea auferat; sacerdos et populus deprecantur Dominum ut deposita custodiantur. Heliodorus, volens spoliare templum, correptus est: liberatur a plaga per sacrificium oblatum.
4.3.1
Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, etc. Igitur quia varii sub diversis regibus erant pontifices, necessarium judicavimus juxta narrationem historiographorum nomina recitare illorum qui pontificatum regum temporibus habuerunt, nec non et eorum qui post captivitatem Babyloniae in gente Judaea fuerunt, ut ea clarior appareat historiae veritas. Primus siquidem Sadoch pontifex fuit templi quod Salomon aedificavit; post eum vero Achimaas, filius ejus, in honorem successit; post hunc autem Joram, et post eum Anxidranius. Deinde Judas, post Judam vero Sudeus. Post hunc Hylus, Hylo vero successit Joatham: tum rursus Urias, Uriae vero Nerias. Post Neriam autem Odeas fuit. Post hunc vero Sellam, deinde Elchias. Post hunc Zara, et post hunc fuit Josedech, qui captivus in Babyloniam deductus est. Isti siquidem in pontificatum filii patribus per ordinem successerunt. Post Josedech autem filius ejus Joannes sacerdotium accepit, sub quo templum reaedificatum est; et post hunc Joachim filius ejus. Defuncto autem et hoc Joannes filius ejus honorem suscepit: finiente vero vitam Joanne succedit primatui sacerdotum filius ejus Jaddus, sub quo rex Alexander Macedo Jerosolymam venit. Post quem Onias filius ejus clarus habetur. Post hunc Simon filius ejus, cui cognomentum Justus fuit, propter sollicitum in Domini religionem studium, et in cives suos pronam clementiam. Deinde Judaeorum pontifex Eleazarus, frater Simonis, suscepit templi ministerium, filio Simonis Onia parvo admodum derelicto: qui Eleazarus, Ptolemaeo Philadelpho petente, LXX Interpretes ad interpretandum legem divinam transmisit. Post Eleazarum autem avunculus ejus Manasses accepit sacerdotium. Post Manassen vero Judaeorum pontifex Onias, Simonis Justi filius, clarus habetur: qui consueta Ptolemaeo regi tributa non reddens ad iram eum impulit. Verum Josephus, inter suos nobilis, legatus a Judaeis ad Ptolemaeum missus cum familiaritatem regis ob plurima meruisset in eum obsequia, dux Judaeae et regionum finitimarum constituitur. Post Oniam autem Simon, Oniae filius, Judaeorum pontifex clarus habetur. Sub quo Joannes, filius Sirach Sapientiae librum componens, quem vocavit Pahareton, id est virtutum omnium capacem, et Simonis in eo fecit mentionem. Post Simonem autem Onias, filius ejusdem Simonis, insignis habetur: ad quem Lacedaemoniorum rex Arius legatos mittit: habuit regnante Syriae et Asiae Antiocho Magno et Seleuco Philopatore filio ejus usque ad Antiochum Epiphanem; sub quo pontifice Onia haec quae de Simone praeposito templi narrantur facta sunt, regnante in Syria et Asia Seleuco Philopatore, cum successit in regnum Antiochus Epiphanes. Simon autem, praepositus templi Jerosolymorum, ad Apollonium Phoenicis ducem confugiens, multis ei muneribus repromissis, sacerdotium sibi vindicare coepit. Quo Seleucus audito Heliodorum mittit ad negotium providendum: qui cum in Judaeam pervenisset inique dijudicans et multa prospera gerens divinis adversum se signis deterretur, et ad Seleucum revertitur. Onias autem sacerdos curaverat ut Simon profugus fieret, etc. Denique haec historia secundum tropologiae regulam, insinuat quia omnes qui in superbia instigati sanctificationem Domini contaminare atque pollutis manibus indigne tractare praesumpserunt, coelesti judicio sunt puniendi, quia, Veritate attestante, domus orationis est cunctis gentibus, nec licet eam cuiquam facere speluncam latronum. Hinc et Psalmista ait: Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum. Nec licet ibi aliquid gerere vel condere, nisi solius Dei laudibus et orationibus vacare. Unde et ipse Dominus in Evangelio eliminavit de templo vendentes et ementes in illo, et aes nummulariorum effudit, et cathedras vendentium columbas evertit. Hisque peractis erat quotidie docens in templo. Juxta allegoriam autem Onias, sacerdos Dei magnus et figuralis templi custos, significat Dominum Salvatorem, qui a Deo Patre pontifex factus in aeternum secundum ordinem Melchisedech, veri Dei templi, quod est Ecclesia, custos et inhabitator est: quod nomen Oniae satis exprimere videtur, interpretatur enim Onias dolor Domini sive doloris Dominus: et quis dolens Dominus melius dici potest quam Redemptor noster, de quo per Isaiam dicitur: Vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum despectum et novissimum virorum, et virum dolorum et scientem infirmitatem: vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.
4.3.2
Heliodorus autem, invasor et spoliator aerarii Domini, paganos sive Judaeos, sive et haereticos significat, qui sine reverentia Dei donis abuti et in nefarium actum ea convertere voluit. Invadunt enim pagani thesaurum templi Dei cum fidem ac meritum Christi destruere conatur. Invadunt eum et Judaei cum religionem Christianam veteris legis caeremoniis confundere cupiunt. Invadunt et haeretici, quando veritatem Evangelii et sinceritatem legis Dei falsis dogmatibus corrumpere gestiunt. Sed, Onia orante, descendit eques terribilis, arma habens aurea, ille videlicet de quo Joannes in Apocalypsi sua scripsit, dicens: Vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax, et cum justitia judicat: oculi ejus sicut flamma ignis, in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse: et vestitus erat veste aspersa sauguine et vocatur nomen ejus Verbum Dei. Orantibus quidem membris Christi succurrit ipse eis in auxilium, qui est via, veritas et vita; et ad debellandos inimicos et terrendas pravorum praesumptiones. Cujus equus erat incorruptus et vestis sanguinolenta, quia mors carnis ejus erat innoxia ipseque terribilis, quia valde mirabilis, atque judex justissimus est. Hic erat optimis operimentis adornatus, quia omnium virtutum decore splendor clarissimus. Cui omnia arma aurea, quia opera ejus mirifica: ipsius enim dono Ecclesia sua habet scutum fidei, loricam justitiae, galeam salutis, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; quibus armis ipse quotidie in membris suis pugnat contra hostes suos, videlicet hic eques cum impetu Heliodoro priores calces elisit, quia incarnationis sacramentum omnes prosternit hostes, hoc est Judaeos, paganos et haereticos, quatenus confusi ab immanitate scelerum aliquando desistant. Illi ergo duo juvenes qui cum ipso equite apparuerunt, decori virtute, optimi gloria speciosique amictu, qui circumsteterunt Oniam ex utraque parte et flagellabant sine intermissione Heliodorum multis plagis verberantes, significant doctores utriusque Testamenti, qui, circumstantes Christi incarnationem virtute fidei ac bonorum operum decori, gloria miraculorum optimi et amictu sanctae scientiae atque sapientiae speciosissimi variis temporibus existentes, praedicationibus suis verberant pravorum insensibilitatem et ad terram decidere compellunt: sicque fiet ut iste qui ante templum aggressus est superbus, per correptionem disciplinae appareat invalidus: quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum; quia omnia quaecunque voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis: et non est qui possit resistere voluntati ejus; Dominus universorum ipse. Quod autem Onias, offerens hostiam salutarem pro salute viri, salvavit ipsum Heliodorum multa caligine circumfusum, significat quod misericordia Redemptoris nostri saepe ingratis et immeritis confert beneficium conversionis, quatenus per ejus gratiam qui semetipsum obtulit hostiam salutarem pro mundi peccatis, exuantur ab erroribus suis et liberentur a potestate Satanae, cujus nequitia quondam captivi erant ad ipsius voluntatem, referant gratias Redemptori suo et laudem ejus praedicent in universa terra.
4.4.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT IV De insidiis Simonis proditoris contra Oniam. Jason muneribus corrumpit regem Antiochum. Sacerdotes festinant, neglectis sacris, ad ludum palaestrae. Menelaus Jasonem excludit a Sacerdotio, cui successit Lysimachus, etc.
4.4.1
Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, etc. De hoc Josephus ita narrat: Per idem tempus defuncto Onia principe sacerdotum, fratri ejus Antiochus sacerdotii contulit principatum, nam filius quem Onias reliquerat adhuc infans erat. Demonstrabimus autem singula in loco proprio, quae adhuc puerum pertinere videbantur. Jesu vero( nam hic erat frater Oniae) principatum sacerdotii rex abstulit iratus, et dedit eum minori fratri eorum, nomine Oniae: Simoni namque tres filii hi fuerunt, ad quos principatus sacerdotii, sicut praediximus, pervenit, et Jesus quidem Jasonem se nominavit, Onias autem Menelaus est nominatus. Seditionem itaque prius princeps sacerdotum Jesus adversus Menelaum concitavit, et divisa in utrumque populi multitudine, pro parte Menelai filii Tobiae consistebant, populi verbo pars plurima Jasonem adjuvabat. Unde laborantes Menelaus et filii Tobiae ad Antiochum discesserunt, ad notitiam ejus producentes quod vellent patrias relinquere leges, et conversationem et mores[ leges] observare Graecorum. Rogaverunt ergo eum ut permitteret eis aedificare gymnasium Jerosolymis: cumque concessisset, circumcisionem suam velaverunt ut non apparerent in denudatione Graecis esse dissimiles; caeteraque omnia relinquentes quae illis mos patrius imponebat, aliarum facta gentium ritusque sectabantur. Haec Josephus. Sed miror quomodo ipse Onia defuncto dicat Antiochum fratri Jasonis sacerdotium contulisse; cum haec historia huic narrationi non concordet, sicut in sequentibus demonstrabitur. Denique Antiochus Epiphanes cum de regione Ptolemaeorum, quam subito invaserat, senatus praecepto recessisset, in Judaeam venit; ibique Jesu, qui et fratri Oniae, pontificatum tradidit. Quo denique expulso, Oniam, cognomento Menelaum, successorem ei dedit; itaque ob sacerdotii dignitatem orta seditione inter principes, ingentium miseriarum semina pullulaverunt. Haec ergo facta superborum atque transgressorum legis Dei non allegoriam aliquam ad aedificationem utilem nobis ingerit, sed, proh dolor! isto tempore imitatores facinoris sui plures inveniuntur, hi qui in Ecclesia populi Dei et sanguine ejus Filii unigeniti redempta praeponuntur, deserta Evangelii doctrina et vera religione, a cultu unius Dei qui ibi commendatur ac insinuatur, pravis moribus ad occultam convolant idololatriam, cum per ambitionem pecuniarum et divitias praesentis vitae luxuriosam vitam et Deo detestabilem ducendo, adulatorum attendentes favorem, multos secum trahunt ad perditionem. Isti profecto secundum Apostolum confitentur quidem se nosse Deum, factis autem negant; namque victu et vestitu moderato non sunt contenti, sed volentes divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa, et inutilia, et nociva, quae ingerunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est avaritia; quam quidem appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
4.4.2
Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset, etc. Regnante apud Judaeam Ozia et Azaria rege leproso, et apud Israel Phacee, apud Athenienses quoque Aeschylo, et apud Latinos nullo, secundo anno Aeschyli judicis Atheniensium, prima Olympias acta est, in qua Choroebus Heliensis victor exstitit. Helii agunt quinquennale certamen, quatuor annis in medio expletis, in quibus principes annui constituuntur quatuor; quam olympiadem Iphicus filius Praxonidis sive Aemonis primus instituit. Ab hoc tempore Graeca de temporibus historia vera creditur: nam ante hoc, ut cuique visum est, diversas sententias protulerunt. Hunc enim quinquennalem agonem tunc Antiochus apud Tyrum celebrasse describitur, et ea quae deinde commemorantur de Jasone et Menelao postea facta sunt.
4.4.3
Jason quidem, qui proprium fratrem, hoc est, Oniam seniorem, Simonis filium, captivaverat, ab Menelao, hoc est, minore Onia, qui binominis fuit, accusatus apud regem atque deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. Menelaus quidem principatum obtinuit, sed de pecuniis pro pontificatu regi promissis nihil agebat, ob quam causam similiter et ipse remotus est a sacerdotio, succedente sibi Lysimacho: quo tenente sacerdotium Menelaus, Antiocho absente, propter secundos Tharsenses et Mallotas, ratus se accepisse tempus opportunum, aurea quaedam vasa templo furatus, donavit Andronico comiti, quem rex reliquit ad tuendam regionem. Unde commotus Onias senior, frater ejus quem Jason captivaverat, arguebat Menelaum pro impietate perpetrata, ipse in loco tuto se continens Antiochiae, secus Daphnen. Unde Menelaus, accedens ad Andronicum, rogavit ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando, quamvis esset ei suspectus, et suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam, ob causam quam non solum Judaei et aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri et injusta. Hinc Judaei simul et Graeci regressum regem de Ciliciae locis adierunt, prodentes quod factum fuerat. Ex hoc commotus Antiochus usque ad lacrymarum effusionem, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam, accensusque animo Andronicum exutum purpura circumduci per totam civitatem jubet, et in eodem loco quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi dignam poenam retribuente. Multis enim sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum: alii lapides, alii vero fustes validos arripuere, quidam vero cinerem in Lysimachum jecere, et multi quidem vulnerati, quidam et prostrati, omnes vero in fugam versi sunt, ipsum et sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
4.4.4
De his ergo coepit judicium adversus Menelaum agitari; et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt viri tres, missi a senioribus, et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias ad suadendum regi. Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum, quasi refrigerandi gratia, regem adiit, et a sententia deduxit, et Menelaum quidem ab universis rerum criminibus absolvit. Miseros autem Judaeos, qui, etsi apud praesides causam dixissent et innocentes judicarentur, morte damnavit. Sed cum falsus rumor exisset tanquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente aggressus est civitatem, et civibus ad murum convolantibus, ad ultimum comprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. Jason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se tropaea capturum. Et principatum quidem non obtinuit: finem vero insidiarum suarum confusionem coepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem. Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno, fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et exsecrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum expulsus est; et qui multos de patria expulerat, exsul periit Lacedaemonas profectus. Menelaus autem cum apud Antiochum Eupatorem simili modo ut antea dolos meditaretur, Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem, et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit, ut eis est consuetudo, comprehensum eodem loco necari. Erat autem in ipso loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris; haec prospectum habebat in praeceps. Unde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum; et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terrae dari Menelaum, quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus, ipse in cineris morte damnatus est. Refert autem Josephus, sicut in superiori libro ostendimus, quod filius principis sacerdotum Oniae cum adhuc puerulus defuncto patre relictus sit, videns quia avunculum suum Menelaum rex interfecisset et principatum sacerdotii Alcimo dedisset, non existenti de genere sacerdotum; sed a Lysia flexus ut transponeret honorem ab ea familia ad aliam domum, fugit ad Ptolemaeum regem Aegypti et honorem meruit ab ipso et uxore ejus Cleopatra locumque petiit in regione Cleopalitana, ubi civitatem nominis sui condidit et templum ad similitudinem templi patris construxit. Alcimus vero, adversum Judam Machabaeum inimicitias gerens, post non multum temporis ira Dei percussus interiit, ac sic cum omnium Judaeorum favore Judae Machabaeo sacerdotium decernitur. Quae quidem omnia magis moralem quam allegoricum aedificare videntur intellectum animi; manifeste designant justissimum judicem atque aequissimum retributorem singulis, prout debita eorum postulaverint, mercedem condignam restituere: hoc est, piis ac Deum timentibus praemia aeterna; impiis autem, et peccatoribus, et blasphemis, poenam ignis perpetui; nec ullus debet sibi blandiri pro terrena felicitate ac praesentis vitae prosperitate, si in peccatis degere voluerit impurius; nec et bene agens, cum validis tormentis aut variis tribulationibus in praesenti vita coangustatur, desperare non debet de futura salute, si in justitiae perseveraverit tramite; quia scriptum est: Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus; et: Multa flagella peccatorum: sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino et exsultate, justi, et gloriamini omnes recti corde.
4.5.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT V. De signis coelestibus factis in Jerusalem. De morte Jasonis persecutoris civium. Antiochus persequens Judam, populo occiso, templum spoliavit, ductore Menelao. Non propter locum gentem, sed propter gentem locum Dominus elegit, etc.
4.5.1
Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum, etc. Portenta ergo aliquando portendunt prospera, aliquando vero praefigurant adversa: sed semper juxta id quod summus arbiter singulis rebus ac temporibus convenire dijudicat. Nec mirum quod in Machabaeorum temporibus equites, auratas stolas habentes, armatae cohortes per aerem discurrere visae, ac armorum aureorum splendor fulgens adversitatem praenuntiare futuram, et cladem Judaeis venturam, cum ante subversionem Jerosolymorum, Josepho testante, discimus quod stella praefulgens gladio per omnia imminere desertae civitati, et cometes praeterea exitialibus flammis ardere per totum visus est annum. Sed ante excidii tempus ac belli, cum populi ad diem festum Azymorum convenerunt, octava die mensis Antiochi, qui est Aprilis, noctis tempore, hora nona, tantus luminis fulgor aram templumpque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum; et permansit spatio horae dimidiae, quod imperitis quidem et ignaris bonum augurium esse videbatur: sed legisperitos et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate vitula sacrificiis admota et assistens, inter ipsas ministrorum manus enixa est aquam; sed et janua interioris aedis, quae respiciebat orientem, cum esset solido aere induta immensi ponderis, quae vix viginti viris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus et seris munita, et pessulis in altum dimissis teneretur obstructa, repente hora noctis sexta apparuit sponte patefacta: sed et transacto die festo apud aliquot dies, prima et vicesima die mensis Artemisiae, qui Maius apud nos vocatur, prodigiosus apparuit visus et fidem pene excedens, quod vere falsum putaretur, nisi occultorum[ Forte oculatorum] fidem confirmasset malorum eorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum visi sunt currus et quadrigae in omnem regionem per aerem ferri, et armatorum cohortes tranantes nubila, et civitatibus circumfundi.
4.5.2
In alio autem festo die, qui Pentecostes appellatur, noctu sacerdotes ingressi templum ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam strepitusque senserunt. Deinde voces subditas audiunt dicentes: Migremus hinc. Additur et aliud terribilius: etenim quidam Jesus Ananiae filius, vir plebeius et rusticus, ante quartum belli annum, cum civitas in pace et abundantia perduraret, in die festo Tabernaculorum repente clamare coepit: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Jerosolymam, et vox super templum, super sponsos et super sponsas, vox super omnem hunc populum. Hocque indesinenter diu noctuque, omnes plateas circumiens, clamabat, usquequo quidam primores ex populo viri, velut ex infausto praesagio indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt; at ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed nec eos quidem qui circumsteterant deprecatus, eas denuo voces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes intelligentes, ut res erat, magis divinum esse hominis motum, perducunt eum ad judicem Romanum, apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces, neque lacrymas fudit, sed eamdem vocem miserabiliter et cum quodam ululatu emittens, per singula pene verba proferebat, addens et hoc: Vae, vae Jerosolymis. Ergo omnia prodigia misera civitas merito perpessa est, quia semper, secundum latoris legis testimonium, seditionem egit contra Dominum, et ingrata beneficiorum ejus, servos summi patrisfamilias, qui ad eam ab illo missi sunt, cum irrisione tractabant atque interimebant. Novissime vero ipsum interficientes haeredem, extra castra projecerunt. Unde ipse Dominus in Evangelio, increpans incredulam civitatem, ait: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt! Quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Hoc enim praesagiebatur antiquitus: hoc in posterioribus homicidae truculentissimi condignam reatus sui perceperunt mercedem: ita ut partim fame necarentur, partim pestilentia perirent, partim occisi et captivi in totius orbis partes ab hostibus ducerentur; sicque impletum est Jeremiae illud quod de eadem gente et civitate prophetavit, dicens: Migravit Judas propter afflictionem et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eum inter angustias. Viae Sion lugent, eo quod non sunt qui veniant ad solemnitatem. Omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes, virgines squalidae et ipsa oppressa amaritudine.
4.5.3
His itaque gestis suspicatus est rex societatem deserturos Judaeos, etc. Postquam scriptor historiae narravit de Lysimachi et Jasonis impiorum et sacrilegorum interitu, commemorata insuper signorum et prodigiorum visione in aere, ad narrationis ordinem rediit, hoc est, ad Antiochi Epiphanis profectionem de Aegypto, qui irritatus inde, eo quod senatus praecepto de regione Ptolemaeorum, quam invaserat, jussus est recedere, efferatis animis in Judaeam venit, sicut in superioribus demonstratum est, et Jerusalem armis cepit gentemque mulctavit, templumque spoliavit, et multa nefaria in ipsa commisit. Quod autem Antiochus ipsius Antichristi figuram praeferat sanctorum primum traditione manifestissimum est: quia sicut Salvator praemisit Salomonem et caeteros sanctos in typum adventus sui, sic Antichristus pessimum regem Antiochum, qui sanctos persecutus est templumque violavit, recte typum sui habuisse credendus est.
4.5.4
Cum autem appositus esset contra Judaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres, ac juvenes, ac virgines vendere, etc. Hujus loci et superior liber meminit, ubi et Judaeorum in sabbati quiete interfectio et Apollonii nequitia simul et interitus ejus per Judaeam narratur. Quod autem Antiochus praecepit Apollonio omnes perfectae aetatis interficere, mulieres ac juvenes vendere, significat quod Antiochus hostis eorum necem maxime meditatur quos perfectos in religione Christiana esse conspexit; eos autem qui molles atque instabiles sunt, de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur, ipsos variis erroribus implicitos per diversa vitia ventilando de terra Ecclesiae separans, in profundum scelerum procul jactat.
4.5.5
Judas autem Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum, etc. Quomodo autem dicat Judam Machabaeum esse decimum non invenio, nisi forte per enumerationem pontificum qui fuerunt in gente Judaea temporibus regni Graecorum haec historia compulit annos, quorum primus pontifex Onias Jaddi filius; secundus, Simeon Oniae filius; tertius, Eleazar frater Simeonis; quartus, Manasses avunculus Eleazari; quintus, Onias Simonis Justi filius; sextus, Simon Oniae filius; septimus, Onias Simonis filius; octavus, alter Onias, qui Jason est nuncupatus, frater Oniae prioris; nonus, Menelaus, frater Jasonis; decimus, Judas, qui Alcimo tentante pontifificatum Judaeorum invadere, divinoque judicio destructo, mirabili consensu omnium primi sacerdotii accepit dignitatem. Spiritaliter autem Judas merito dicitur esse decimus, quia Decalogi praecepta in fide et devotione perfecta invenitur servasse, ipsamque legem zelando ab hostium manibus primus post patrem armis defendisse. Qui vere inter feras scribitur cum suis in montibus vitam duxisse, et feni cibo vesci: quia sanctorum exempla secutus( ipsi enim sunt montes Dei), bestiales persecutorum mores contemnendo, vitam Deo placitam elegit, et virtutum semper virenti pabulo se pavisse optimum duxit, quatenus indeficienti animae victu nutritus famem non sentiret perpetuam.
4.5.6
Nobis autem lectio actuum Judae ita solummodo proficit, si constantiae ejus ac sobrietatis virtutes imitari voluerimus; nec praeponimus delicias mundi ac pompam hujus saeculi justitiae et veritati Dei, memores semper illius vocis Dominicae quae ait: Quid enim proderit homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Et iterum: Qui amat animam suam perdet eam, qui odit animam suam in hunc mundum in vitam aeternam custodit eam.
4.6.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT VI. Misit rex ut Judaei compellerentur a lege Dei, et contaminare templum. Judaei ad sacrificia idolorum coguntur. De passione duarum mulierum cum infantibus, et Eleazari.
4.6.1
Sed non post multum tempus misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se tranferrent a patriis et Dei legibus, etc. Haec eadem in libro superiori referuntur, quod Antiochus per legatos suos contaminaverit templum, aedificando in illo idolum desolationis super altare Dei; cujus loci allegoriam ibidem posuimus.
4.6.2
Nec simpliciter Judaeum se esse quisquam confitebatur. Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia, etc. Liberum Patrem dominum vini gentiles esse dixerunt, cujus sacra Antiochus in natali suo maxime celebrari jussit, eo quod illum natali suo favere credebat. Nam Liberum a libera mente appellari volunt, quod quasi mares in coeundo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur, propter quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei attributas, et vinum, propter excitandum libidinem. Unde et frons ejus pampino cingitur, sed facto[ Forte capite] coronam viteam et cornu habet, quia cum graece[ parce] et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat, cum ultra modum, excitat lites et quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus a potu lyaei, quod multo vino membra solvantur. Iste et Graece Dyonisius a monte Niso, ubi dicitur esse nutritus. Caeterum est et Nisa civitas in qua colitur idem Liber, unde Niseus dictus est. Sacra Liberi Patris primus Orpheus induxit in Graecos, primusque celebravit in monte Boeticae ac Thebis, ubi Liber natus est, proximo: qui cum frequenter citharae cantu personaret, Citheron appellatus est; et sacra nunc Orphica nominantur, in quibus ipse dilaceratus, postea et captus fuit per eadem fere tempora quibus Faunus. Sed quis aetate praecessit, dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnaverunt. Item patres eorum Picus et Laempdon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Atheniensium littus accessit.
4.6.3
Igitur Eleazarus, unus de prioribus scribarum, vir aetate provectus, etc. Eleazarus hic, quem Antiochi crudelissimi regis impietas porcinam carnem in senectute sua edere cogebat, significat populum Christianum, quem Antichristi saevitia ante finem mundi ad idololatriam atque spurcitiam vitae convertere sataget. Interpretatur autem Eleazarus Deus meus adjutor, quod nomen aptissime convenit fidelium populo, qui cum Psalmista Domino dicere novit: Adjutor meus es tu, ne derelinquas me; et rursum, Liberator meus, Deus meus, sperabo in eum; sed sicut nequissimi regis immanitas Eleazarum ad esum porcinae carnis compellere nequivit, ita nec electorum coetum Antichristi crudelitas contaminare aliqua immunditia ullo modo poterit.
4.7.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT VII. De passione septem fratrum et matris eorum.
4.7.1
Contigit autem septem fratres cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos, etc. Quid per hanc matrem septem filiorum, nisi matris Ecclesiae fecunditas, quae per septiformis Spiritus gratiam adoptivos Deo Patri filios generat, designatur? Quos Antiochi typici, hoc est Antichristi, atrocitas, licet patrum per ministros suos partum per semetipsum simul cum matre diversis cruciatibus laniet, ad blasphemiam tamen eos nequaquam pertrahere valet. Quae autem hanc mulierem et filios ejus pro labore quem in praesenti perpessi sunt merces maneat in futura, Isaias ostendit, dicens: Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem et hymnum[ hinni], quae non pariebas: quoniam nulli[ multi] filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit. Noli timere, quia non confunderis neque erubesces. Non enim te pudebit quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus sanctus Israel: Deus omnis terrae vocabitur, quia ut mulierem derelictam, et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. Paupercula, tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris. Et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. Et in justitia fundaberis. Recede procul a calumnia. Quod autem post filios et mater consumpta est, demonstrat quod post triumphos singulorum filiorum Ecclesiae quibus hostes vincentes[ vicerunt], liberis animabus requiem intrabunt aeternam. Novissime ipsa mater fidelium omnium in fine mundi consummabitur, et tropaeum gloriae de omnibus inimicis suis capiens regnum possidebit perpetuum.
4.7.2
Qualiter autem beatissimus martyr et suavissimus doctor Cyprianus de eisdem septem fratribus scribens ad Fortunatum more rhetorum facundo sermone dissereret, hoc loco inserendum censuimus, qui inter caetera sic ait: Quid vero in Machabaeis, septem fratres et natalium pariter et virtutum sorte consimiles, significent, nisi septenarium numerum sacramento perfectae consummationis impletum? Sic enim septem fratres in martyrio cohaerentes, ut primi fuerunt in dispositione divina septem dies annorum septem millia continentes, ut septem spiritus et angeli septem qui assistunt et conversantur ante faciem Domini, et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii, et in Apocalypsi septem candelabra aurea, et apud Salomonem columnae septem, super quas aedificavit domum Sapientia: ita et istic septem fratrum numerus, Ecclesiarum septem numerum sui quantitate complexus, secundum quod in primo libro Regnorum legimus, sterilem septem peperisse. Et apud Isaiam septem mulieres unum hominem apprehendunt, cujus invocari super se nomen exposcunt. Et apostolus Paulus, qui hujus numeri legitimi et certi meminit, ad septem Ecclesias scribit. Et in Apocalypsi Dominus mandata sua divina et praecepta coelestia ad septem Ecclesias, et ad earum angelos dirigit, qui nunc iste in fratribus numerus invenitur, ut consummatio legitima compleatur. Cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix; quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super petram Domini voce fundata. Nec vacat quod in passionibus sola cum liberis mater est: martyres enim, qui se Dei filios in passione testantur, jam non nisi Deo Patre censentur, sicut in Evangelio Dominus docet, dicens: Ne vocaveritis vobis Patrem super terram, unus est enim Pater vester qui in coelis est. Quae vero ediderunt confessionem praeconia, quam praeclara, quam magna documenta fidei praebuerunt! Rex Antiochus infestus, imo in Antiocho Antichristus expressus, ora martyrum gloriosa et spiritu confessionis juncta[ invicta] contagio suillae quaerebat carnis maculare, et cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines jussit igniri: quibus ignitis et accensis eum qui primus locutus fuerat, et magis iram regis virtutis ac fidei constantia provocaverat, admoveri praecepit, et frigi, producta et extracta[ exsecta] prius lingua, quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit; lingua enim confessa nomen Dei, prior ipsa ad Deum debuit proficisci. Post in secundo excogitatis acrioribus poenis; antequam caetera membra torqueret, cutem capitis cum capillis detraxit, odio scilicet certo. Nam cum viri caput Christus sit, et caput Christi Deus, qui caput laniabat in martyre, Deum et Christum persequebatur in capite. At ille in martyrio suo fidens, et resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit et dixit: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit. Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae exsecandae jam didicerat a fratre contemnere; manus quoque amputandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imitari. Nec non et quartus, pari virtute tormenta contemnens, et ad retundendum regem coelesti voce respondens, exclamavit et dixit: Potius est ab hominibus morti datos exspectare spem a Deo, iterum ab eo resuscitandos in vitam aeternam: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. Quintus, praeter quod carnificinam regis et duros variosque cruciatus fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque et notitiam futurorum spiritu divinitatis animatus, prophetavit regi et indignationem Dei et ultionem velociter prosecuturam: Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis. Noli autem putare genus nostrum a Deo derelictum esse. Sustine et vide magnam potestatem ejus, qualiter te et semen tuum torquebit. Quale illud levamentum martyri fuit, quam magnum, quam grande solatium in cruciatibus suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia praedicare? In sexto vero non virtus sola, sed et humilitas praedicanda est; nihil sibi martyrem vindicasse, nec confessionis suae honorem superbis vocibus ventilasse, peccatis suis potius ascripsisse quod persecutionem a rege pateretur: Deo vero dedisse quod postmodum vindicaretur. Docuit esse martyres verecundos, de ultione fidere, et nihil in passione jactare. Noli, inquit, frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum: tu autem, ne te existimes impunitum futurum, aggressus pugnare cum Deo. Admirabilis quoque mater, quae nec sexus infirmitate fracta, nec multiplici orbitate commota, morientes liberos spectabat libenter, nec poenas illas pignorum, sed glorias computavit, tam grande martyrium Deo praebens virtute oculorum suorum, quam praebuerant filii ejus tormentis et passione membrorum.
4.7.3
Cum sex occisis et punitis superesset unus ex fratribus, cui rex divitias, et potentatus, et multa pollicebatur, ut crudelitas ejus ac feritas vel unius subacti solatio foveretur, et peteret ut ad filium dejiciendum secum deprecaretur et mater; deprecata est illa filium, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis et Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate sed fortiter diligentem. Deprecata est enim, sed ut Dominum confiteretur: deprecata est ne a fratribus suis frater in consortio laudis et gloriae separaretur: tunc se septem filiorum computans matrem, si sibi contingeret filios septem Deo peperisse, non saeculo. Armans itaque eum et corroborans, et feliciori tunc partu filium generans: Fili, inquit, miserere mei, quae in utero te novem mensibus portavi, et lac triennio dedi, et alui, et in aetatem istam perduxi. Oro, fili, aspicias in coelum et terram; et omnibus quae in eis sunt aspectis, intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus. Itaque, fili, ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus, excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. Magna laus matris in exhortatione virtutis, sed major in Dei timore et in fidei veritate, quod nihil sibi aut filio de sex martyrum honore promisit, nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem: persuasit potius passionis participem fieri, ut in judicii die posset cum fratribus inveniri. Post haec autem liberis suis commoritur et mater; neque enim aliud jam decebat, qua ut quae martyres pepererat et fecerat, in consortio illis gloriae jungeretur; et quos ad Deum praemiserat, ipsa quoque sequeretur.
4.8.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT VIII. De Juda Machabaeo. Mittitur Nicanor impius in Judaeam; hortatur suos Judas ad constantiam, etc.
4.8.1
Judas vero Machabaeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella, etc. Et quae de Mathathia, patre Machabaei et fratrum ejus, prioris libri narrat historia, scriptor praesentis libri, et brevitati studendo omittens, ad Judae facta et praelia narranda se contulit, aliqua de eis narrans, sed plurima more suo omittens. Sed quia jam allegoriam ipsius supra plurima ex parte exposuimus, quod semel dictum est non necesse credimus iterari. Si quis autem quaesierit quid sex millia virorum qui Judae in principio associati sunt, significent, agnoscat per senarii et millenarii numeri perfectionem militum Christi in fide sinceritatem perfectam designari devotionem. Unde in Actibus apostolorum de primitiva Ecclesia Judaeis scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid esse suum dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri, et gratia magna erat in omnibus illis.
4.8.2
Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, etc. In priori libro scriptum est quod Antiochus, profecturus in Persidem, reliquerit intra regnum Lysiam, hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, et ut nutriret Antiochum filium suum, et quod ipse Lysias elegerit Ptolemaeum filium Dorymini et Nicanorem et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis, et miserit eos cum quadraginta millibus virorum, ut disperderent Judaeos secundum verbum regis. Nunc autem refertur quod Philippus scripserit ad Ptolemaeum ducem, ut auxilium ferret regis negotiis, ipseque miserit ad hoc Nicanorem, datis ei viginti millibus armatorum, juncto ei et Gorgia viro militari. Hunc enim Philippum memoratus rex Antiochus, revertens de Perside in Babylonem, praeposuit super universum regnum suum, et dedit ei diadema, et stolam, et annulum, ut educaret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret: quem praedictus Lysias simul cum Antiocho juniore revertens Antiochiam, inveniens dominantem civitati expugnavit. Unde quaeritur quid dicatur Philippus ordinare Ptolemaei transitum Nicanoris et Gorgiae, ad Judaeam, cum prior historia narret, morante Antiocho seniore in Perside, eumdem ac Gorgiam ducem simul, et Lysiam ordinatorem, Judaeis esse superatos atque fugatos, et hoc innotuisse Antiocho revertenti, ipsumque ob hoc incidisse in languorem prae tristitia, quia non est factum de Judaeis sicut cogitabat: hoc, ni fallor, haud aliter solvitur, nisi ut Philippus, commendato sibi imperio, hoc idem statutum rescripsit ducibus Syriae faciendum quod Lysias antea jam facere moliendo suscipiebat[ susceperat], sed non perficiebat, neque ita ut disposuit ipse per suam missionem Judaeis efficere valebat, ut sequens historia demonstrat.
4.8.3
Constituit autem Nicanor regi in tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum, etc. Hoc in superiori libro breviter commemoratum est: scilicet quod mercatores convenerunt cum auro et argento ut coemerent filios Israel sibi in servos: hic autem manifestius narratur quod ab Nicanore, qui regi promisit de mancipiis Judaeorum supplere tributum Romanis dandum, invitati sunt ipsi mercatores ad coemptionem Judaicorum mancipiorum.
4.8.4
Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judaeis Nicanoris adventum, etc. De isto Nicanoris adventu in Judaeam, qui sub Antiocho factus est, prior liber manifeste non dicit: tamen narrans per Lysiam eum electum esse, simul cum Ptolemaeo et Gorgia, viris potentibus, adjuncta simul comitum turba, ut invaderent et disperderent Judaeam; sub Demetrio autem eum illuc esse missum asserit et per dolum velle capere, atque invadere Judaeam: sed non praevalere potuit. Quod autem ipse Nicanor hypocritarum, qui omnia ficte faciunt, typum teneat jam superius dictum est. Sed Judas cum septem millibus contra Nicanorem et socios ejus confligit ac vincit, quia per septiformis gratiam Spiritus populus Ecclesiae cum rectoribus suis vincit hostes universos; nec de eo unquam victoriam capit Judaeus, sive paganus, seu haereticus, vel schismaticus, sive ullus hypocritarum aut nequam: imo ipse cum rege suo vincente tropaeum gloriae possidebit in aeternum.
4.8.5
Et cum epicinia agerent in Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset incenderunt, etc. Pro epiciniis legi in alia editione, dies victoriae. Superatis ergo hostibus Judas festum celebrat, quia cum sanctis quilibet per gratiam Christi de hoste antiquo triumphat, gaudio spiritali repletus laudes condignas cavere, ac grates multiplices auctori suo debet referre; nec decet fieri ingratum, qui se meminit divino opere esse adjutum.
4.9
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT IX. Antiochus apud Persepolim victus est. Percussit Dominus Antiochum plaga; qui in poenis egit poenitentiam, et moritur
4.9
Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside, etc. Quae in superiori libro de fine Antiochi breviter adnotata sunt, in hoc plenius explicantur. Mystice autem ostendit quod persecutores Christianorum pro malefactis suis atque injustitiae operibus quae gesserant, in futuro justam a Domino poenarum recepturi sint retributionem; et qui hic conturbare fidelium corda non metuebat, in extrema ultione internis doloribus sera poenitentia cruciari. De quo in Sapientiae libro scriptum est: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Gementes prae angustia spiritus, dicent intra se poenitentiam agentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non illuxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid profuit nobis superbia nostra, aut divitiarum jactantia quid tulit nobis? Transierunt omnia illa velut umbra, etc..
4.10.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT X. Judas Machabaeus templum recepit et Jerusalem. De solemnitate celebrata. Antiochi filius regnum obtinuit paternum. Ptolemaeus veneno finit vitam. Gorgias et alii superantur.
4.10.1
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, etc. Hanc festivitatem quae vicesimo quinto mensis Casleu, qui apud Latinos vocatur December, legitur celebrata, simili modo et in priori libro commemoratur; quod autem Tabernaculorum festivitatem eos ante in montibus et in speluncis egisse narrat, propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum, ostendit nos in praesenti vita, ubi tribulationis et doloris locus est, peregrinos nosmetipsos agnoscere debere; et ut ibi certemus flores virtutum et ramos bonorum operum semper virentes Deo pro aeternae vitae adeptione et coelesti regi munerationis mercede offerre. Thyrsus enim generaliter est omnium herbarum vel olerum medius frutex, dictus eo quod a terra sursum conscendit; sic et ex terra nostra materia germen utile debet ascendere, ut cultori cordis nostri, qui per Spiritus sui donum nos colit, fructum acceptabilem semper reddamus.
4.10.2
Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit, etc. Prioris libri historia narrat quod Antiochus Nobilis, profecturus in Persidem, constituerit Lysiam super negotia regia, a flumine Euphrate ad flumen Aegypti, et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret. Nunc autem narratur ipsum Antiochum, filium Antiochi Nobilis, hoc est Eupatorem, eumdem Lysiam super negotia regia constituere. Sed quia dicit se breviasse in narratione multa quae in bellis gesta sunt, ea quae Antiochus minor bella per semetipsum gessit contra Judaeos, quando cum elephantis et multitudine magna, tam de suis quam de aliis nationibus, congregata ibidem venit; quando Eleazar filius Saura maximum elephantorum interfecit, arbitratus in eo regem consistere; ostendit se in ordine historiae praeteriisse.
4.10.3
Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judaeos debellabat, etc. Hunc Gorgiam, ut jam supra ostendimus, prior liber narrat, Lysiam simul cum Ptolemaeo et Nicanore egisse ad impugnandum Judaeam, cujus impugnatio qualis fuerit in priori et praesenti libro refertur, sed victoria a Judaeis stetisse declaratur.
4.10.4
Nam quod ipse Gorgias, quoniam gentes diversas provocabat ad bellandum contra Judaeos, diaboli typum teneat, superius jam dictum est, qui incitat infideles contra Ecclesiam Christi, et movet bellum fidelibus ejus; sed quia ibi septem millia virorum Gorgiam elegisse in praelium scribitur, et hic, secundum quinarii numerum in semetipso multiplicationem, viginti septem millia trucidata referuntur, significat quod omnes qui septem sensibus corporis per carnalia desideria diabolo militant, morte condigna mulctentur.
4.10.5
Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, etc. Machabaeo spiritali dimicante, compulsi hostes in duas turres confugiunt, cum hi qui Christi exercitum expugnare nitebantur, licet nullo modo veritati Evangelii resistere valentes, tamen salubriter credentes nesciendo, nec judicium Domini futurum pertimescendo, magis eligunt in superbiae atque idololatriae turres effugere, quam poenitentiae doloribus compuncti errores suos relinquere; contra quos Judas cum Simone et Josepho milites mittit; sed pecuniarum amore aliqui eorum decepti, bellum commissum peragere neglexerunt, quia saepe contingit ut hi quibus sacerdotalis dignitas ac spiritalis agonis militia commissa est, per cupiditatem terrenam decepti, magis avaritiae suae satisfacere velint quam, contemptis terrenis commodis, Christi voluntatem legitime pugnando extollere. Sed tales poenas meritas non evadent; quin potius cum veri doctores, Spiritu Dei confortati, hostes praeliando ac superando exstinxerunt, ipsi ab eis anathematis ultione juste punientur.
4.10.6
At Timotheus, qui prius fuerat a Judaeis superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, etc. Timotheus iste tenet typum haereticorum, sicut in superiori libro demonstravimus, qui tam per se quam per aliorum auxilium et suffragia, fidem Christi ac veritatem Evangelii destruere nituntur semper; sed contra istorum nequitiam doctores sancti a Domino auxilium petunt, ipsique certa spe de coelesti confidentes adjutorio, contra hostes fortiter pugnant. Equites autem quinque, qui in equis apparuerunt cum frenis aureis decori, ac Judaeis ducatum praestabant, quinque libros legis significant, quibus ad spiritalem scientiam redactis ac de typico velamine litterae ad sensum Evangelii spiritali scientia retractis, opportunum solatium suis praebent exsecutoribus, ac veros confessores Christi per duo praecepta charitatis dextra laevaque tuentes, in adversarios ignita sententiarum tela jactant, e quibus caecitate mentis confusi, repleti perturbatione sensus cadunt. Ex his autem viginti millia et quingenti prosternuntur, cum omnes qui catholicae doctrinae, quae in duobus Testamentis est, et Spiritus sancti gratiae contraria sapiunt, veritate vincente, superantur atque dejiciuntur; similiter et equites sexcenti conteruntur, cum superbia mentis eorum, qua saepe praevalere catholicis sperabant, superno nutu perfecte destruuntur.
4.10.7
Timotheus autem confugit in Gazaram, praesidium munitum, cui praeerat Chaereas. Machabaeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quatuor, etc. Quid est quod Timotheus a Juda superatus in Gazarae praesidium munitum cum suis confugiens, inde maledictiones, confisus loci firmitate, jactabat in populum? nisi quod haeretici ab unitate rectae fidei divisi ac superati, errorum suorum latibulis se committentes, confidendo versutiae suae munimine, maledictionis verba jactant contra catholicos. Interpretatur enim Timotheus beneficus sive magis veneficus, et Gazara, divisio sive praelium. Sed Judas cum sociis quatuor diebus praesidium obsidens, tandem per viginti juvenes, accensos animis propter blasphemiam, munitionem irrupit, turresque et portas succendit, atque ipsos maledicos vivos concremavit; cum doctores sancti quatuor Evangelii libris hostes undique obcludendo, per eos qui legis mandata per duo praecepta charitatis custodiunt, illorum machinas destruuntur, atque ipsos igne doloris ac poenitentiae vivos comburunt: sicque biduo, duorum Testamentorum[ ope], praesidium cunctorum errorum devastantes, verum Timotheum, hoc est diabolum, caput omnis erroris atque auctorem totius mali, in sua nequitia latitare volentem, gladio Dei verbi interficiunt.
4.10.8
Quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis, etc. In priore hujus historiae libro scriptum est quod Lysias, commendato sibi ab Antiocho, qui cognominatus est Epiphanes sive Nobilis, negotio regni, dimicaverit contra Judaeos, ubi commisso praelio interfecta sunt in exercitu Lysiae quinque millia virorum; vidensque Lysias suorum fugam et Judaeorum audaciam, abiit in Antiochiam ut iterum congregaret copias exercitus, profecturus rursum in Judaeam. Nunc autem quia refertur quod iterum sub Antiocho Eupatore venerit in Judaeam, et ibi bello infeliciter gesto fugiens turpiter evaserit, apparet quod idem Lysias sub utroque rege Antiocho, hoc est, patre et filio, contra Judaeos pugnaverit, et in utraque pugna a Judaeis victus fuerit; sed tandem sua confusione coactus, ac Philippi irruptione in regnum perterritus, sicut alibi demonstratum est, persuasit regi pacem facere cum Hebraeis, quam tamen non servavit.
4.11.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XI. Conatur Lysias expugnare Judaeos et sacerdotium vendere. Mittitur a Deo Judaeis episcopus in veste candida in auxilium, etc.
4.11.1
Et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco ab Jerosolyma, intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat. Bethsura civitas in tribu Judae seu Benjamin fuit, et usque hodie Bethsura videtur euntibus nobis ab Aelia ad Hebron vicesimo lapide; juxta quam fons, ad radicem montis ebulliens, ab eadem in qua gignitur sorbetur humo; et apostolorum Actus referunt eunuchum Candacis reginae in hoc esse a Philippo baptizatum..
4.11.2
Ut autem Machabaeus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, etc. Quod Lysias Judaeorum hostis saevissimus, qui paganorum tenet principatum,[ eos] qui Ecclesiam Dei gravissimis infestant persecutionibus, significet, jam dictum est. Is cum doctores et confessores Christi gravissimis scandalis persequitur, ac fastu superbiae suae innitens, inani favore sibi subsequentium extollitur, sanctuarium profanare, et legem Dei conculcare corde molitur: sed in actibus suis secundum dispositam fraudem non prosperatur, quin potius a militibus Christi, qui humillimis precibus supernum quaerunt auxilium, fugatur atque prosternitur. Quibus ductor eques in veste candida et armis aureis in auxilium mittitur, quia ipsis mundissima Dei et hominum incarnatio ad conterendam universorum hostium contumaciam conceditur; cujus arma aurea, hoc est dicta et exempla, clarissima atque speciosa sunt; nec est potestas in coelo, neque in terra, neque subtus terram, quae huic possit resistere.
4.11.3
Sed sicut in Daniele prophetica visione praesignatum est, lapis de monte pretiosus[ abscissus] sive manibus, comminuit aurum, argentum, aes, ferrum, et factus est mons magnus qui implet universam terram, cujus regnum in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus populo alteri non tradetur, comminuet et consumet universa regna Christus, et stabit in aeternum. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt illud usque in saeculum, sed saeculum saeculorum.
4.11.4
Anno centesimo quadragesimo octavo, Dioscori mensis die vicesima quarta. Regis epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, audivimus Judaeos non consensisse patri meo, etc. Mensis ille, qui apud Graecos dicitur Dioscorus, idem est qui et apud Latinos vocatur Junius. Huic ergo mensi Geminorum signa ascribuntur. Nam Gemini, id est Castor et Pollux, Graece Dioscori vocantur. Cujus rei testis est urbs Collorum( sic), quae ab Amphio et Circio, Geminorum aurigis fracta, et eorum nomine Dioscori cognominata est. Nam Dioscori plerisque aurigae interpretantur; sunt autem Gemini, ut diximus, Castor et Pollux. Quod autem Lysias, timore Judaeorum conductus, Antiocho persuasit cum Judaeis pactum inire, demonstrat hostes Ecclesiae virtute divina saepe superatos, et licet non voluntate, tamen necessitate illi cedere, cum id quod volunt ad effectum perducere non possunt.
4.11.5
Anno centesimo quadragesimo octavo, Pandici mensis septimo, miserunt et Romani epistolam, etc. Mensis Pandicus apud Athenienses ipse est qui apud nos Aprilis nuncupatur et apud Hebraeos Nisan, apud quos, juxta legis praeceptum, idem mensis primus est in mensibus anni. in quo etiam Pascha celebrant.
4.12.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XII. Joppitae dolo occiderunt Judaeos ducentos, et hos vindicavit Judas. De Arabum viris devictis Timotheus a Juda expugnatur. De sacrificiis pro defunctis, etc.
4.12.1
Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetraverunt: rogaverunt Judaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas, quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus. Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus, cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos, etc. Joppitae vero isti, de quibus narrat Scriptura, habitatores fuerunt oppidi Palaestinae quod dicitur Joppe, et est maritimum in tribu Dan constitutum: et ut de gentilium fabulis aliquid perstringam, ibi usque hodie saxa monstrant praecelsa, in littore maris sita, in quibus Andromeda religata, a Perseo quondam fertur liberata fuisse. Secundum autem mysticum sensum, iidem Joppitae qui, habitantes juxta mare, Judaeis scandalum fecerant, significant haereticos prope fluctus turbulenti saeculi habitantes, qui Judaeis, hoc est veris confessoribus Christi, semper insidiantur, et quoscunque possunt, de eorum numero in erroris sui foveam pertrahere satagunt. Quasi scaphas ergo Joppitae constituunt, in quibus Judaeos, a littore abductos, in profundum demergunt, cum haeretici, dogmata iniqua condentes, pulchro sermone ea adornant: quod bene significare potest Joppitarum nomen, interpretatur enim pulchritudo; quatenus facilius simplices quosque linguae volubilitate decipiant, quos cum a stabilitate rectae fidei abstrahentes sibi coadunarunt, in perditionis barathrum incautos praecipitant. Sed Judas typicus hoc multum fore non sinit: quin potius homicidas in erroris sui tenebris latitantes reperiens, justae ultionis excruciat vindicta, eorumque fraudes perpetuo igni debitas manifestans, cum ipsis auctoribus praevaricationis anathematis gladio recte percutit, nec eorum malitiae virus ulterius occultum latere permittit.
4.12.2
Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniae velle pari modo facere inhabitantibus secum Judaeis, Jamniam et portum cum navibus succendit, etc. Per Jamniam, quae interpretatur mare, schismaticorum conciliabulum, qui semper in tempestate sunt, intelligi poterit. Schisma ergo, ut quidam volunt, abscissura est morum vocatum: eodem enim cultu, eodem ritu credit, de caetero, solo congregationis delectatur dissidio: fit autem schisma cum dicunt omnes nos sanctificamus immundos, et his similia. Cognoscit autem Judas Jamnitas pari modo facere ut Joppitae, mach inari insidias Judaeis secum habitantibus, cum doctores sancti dolum schismaticorum fraudi haereticorum similem comperientes, deceptionem ab eis metuunt fidelium: contra quos bellum movent, et in tenebris superstitionis eos invenientes, simul cum machinis eorum per ignem excommunicationis exurunt; ita ut incendium eorum appareat Jerosolymis, id est, ut eorum erroris manifestetur damnatio omnibus cultoribus verae religionis. Unde et Paulus scribens ad Timotheum insipientium errores manifestando ait: Hoc autem scitote quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate et proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei; habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis: semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum autem Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati: homines corrupti, mente reprobi circa fidem. Sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifestata erit omnibus, sicut et illorum fuit. Similiter et princeps apostolorum, commonens dolum nefandorum hominum praecavendum, ad fideles ait. Vos ergo, fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia et cognitione Domini nostri. Ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis. Amen.
4.12.3
Unde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, etc. Arabes, qui interpretantur humiles sive occidentales, possunt eos significare qui mundanam atque saecularem sapientiam diligunt; quae merito humilis et occidentalis dicitur, quia veram sapientiam, quae de coelestibus venit, imitari nescit. Ergo intenti contra Judam et socios ejus, cum quinque millibus virorum, et equitibus quingentis, confligunt: quia carnis sensibus ac studiis impliciti, omne quod per doctores sanctos eis spiritalis sensus ingeritur, quasi contrarium ac profanum esse videtur. Unde et rebellare eis contendunt: sed durescente veritate devicti, ac constantia sanctorum praedicatorum superati, dextras sibi petunt dari; ita ut errores suos derelinquentes catholicae fidei virtutem appetant, seque confessoribus Christi associare desiderent. Quibus spiritalis Judas, Judaeis eos in multis utiles fieri posse[ arbitratus], promittit pacem, dat dextras et illaesos permittit abire: quia saepe tales, qui philosophia mundi imbuti fuerant, cum ad fidem Christi convertuntur, ad destruendam stultitiam atque errorem gentilium aptiores atque habiliores fiunt; et cum eis verbum fidei pleniter praedicatum fuerit, utraque armatura instructi contra perfidiam fortius pugnant. Hinc Salomon in aedificationem[ templi] Hyram, regis Tyri, ad caedenda ligna de Libano auxilium petit, quia in hac arte doctiores erant servi Hyram servis suis; sed non per se soli huic ipsi operi instabant, quando et associati servis Salomonis solemne ac decenter illud perficiebant; cujus rei causa in promptu est, quia nimirum apostoli certius verbum DeiEvangelii quod a Domino audire noverunt; sed gentiles ab errore conversi, atque ad veritatem. Evangelii per eosdem apostolos transformati, melius ipsos gentium errores noverunt: et quo certius noverunt, eo artificiosius expugnare atque evacuare didicerunt.
4.12.4
Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam, pontibus et muris circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum, cui nomen Casphin. Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam, ac blasphemantes, ac loquentes quae fas non est. Civitas haec sub cujus munitione plurimae turbae diversarum gentium convenientes habitaverunt, nihil melius quam mundi istius potentatum significare arbitror; cujus sub dominatione diversae adierunt gentes, ut sub ejus defensione corporaliter tuerentur carnisque suae libitu fruerentur. Hujusmodi ergo conventus, confisus in stabilitate murorum, maledictis lacessit Judam, ac blasphemans loquebatur ea quae fas non erat: cum diversae personae hominum, faventes adulationi principum, eorumque beneficiis gaudentes, contraria fecere sanctis praedicatoribus, atque idola colentes, verba blasphemiae contra ipsam Divinitatem jactaverunt. Judas ergo, invocato mundi principe, per ipsius adjutorium cepit civitatem: quia sancti doctores partim orationibus, partim et dogmatibus, contra adversarios suos conflixerunt, donec ipsos Dei verbo per Domini voluntatem captaverunt principes. Sicque inenarrabiles caedes conficiebant hominum, non ut interitu aeterno funditus perirent, sed ut mundo morientes Christo felicius viverent. Hujusmodi quoque Petro caedes in Actibus apostolorum jussus est conficere, quando vas illud mysticum quatuor initiis submitti de coelo in terram in exstasi conspexerat, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae, et volatilia coeli, et dictum est ei: Surge, Petre, occide et manduca. Animalia ergo omnes gentes significabant erroribus immundas, sed in nomine sanctae Trinitatis sacro baptismate mundandas, quae hominis imaginem relinquentes, per imitationem bestiarum et serpentium sumpsere figuras; quas jubet vox illa coelestis Petro occidere et manducare, quia illum occidere in gentibus id quod fuerant, et facere eos id quod ipse erat praecipiebat. Qui enim manducat cibum foris positum in suum corpus trajicit; praecepit ergo ut nationes per incredulitatem ante fores positae, interfecta praeterita vita, societati Ecclesiae, quam significat Petrus, inserantur. Juxta quod de seipso apostolus Paulus ait: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Domino vivam Christo; et item: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.
4.12.5
Nec illud et sine mysterio est quod adjacens stagnum hominum confectorum sanguine confluere videretur: quia sanguinis effusio cruentae vitae amissionem significat, quasi sanguis aqua effecta fluere videtur, cum in baptismatis sacramento, ubi peccato fideles moriuntur, sanguinolenta opera et carnalis vitae sordes ablui cognoscuntur, quando exuitur vetus homo cum actibus suis, et induitur novus, qui secundum Dominum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.
4.12.6
Et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianaei, Judaeos: et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio, etc. Audivi quondam Hebraeum disserentem Tubianaeos Judaeos illos nuncupari qui, alienigenis convocatis, in adjutorium Judae venerunt, et dictos Tubianaeos quasi alienis tubis conductos.
4.12.7
Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem millia viros. Isti duo duces, hoc est Dositheus et Sosipater, sanctos praedicatores designant, qui, viri Machabaei dispositione, hoc est fortissimi praeliatores( de quo in psalmo scriptum est: Dominus fortis et potens in praelio contra omnes errores perfidorum belligerare destinantur: qui apte binario numero notantur, quia duorum Testamentorum spiritali scientia satis instructi, praelium Domini rite conficere noscuntur. Hi ergo a Timotheo relictos in praesidio decem millia viros interimunt, cum socios haeresiarcharum, ad tuendam nequitiam suam ab ipsis constitutos, legi Dei contraria sentientes, per ejusdem legis auctoritatem atque severitatem spiritali gladio juste interficiunt.
4.12.8
Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum, etc. Quaeritur quomodo Timotheus hic narretur ob precum suarum humilitatem a Judaeis ducibus vivus dimissus, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi contingeret, si ipse esset occisus; et paulo ante narratur quod ipse fuisset in Gazarae praesidio, ubi a militibus peremptus: si enim ibi tunc fuisset occisus, nullo modo hic nunc vivus esset dimissus; quod haud aliter, ni fallor, potest solvi, nisi quod aut ibi per anticipationem dicatur occisus, aut alius ille Timotheus intelligatur qui in Gazarae praesidio est interfectus, et alius iste qui per Dositheum et Sosipatrum legitur dimissus. Quod autem Judae duces, considerantes fratrum utilitatem ac suorum redemptionem, Timotheo pepercerunt, ostendit quod aliquando cum errantibus mitius est agendum, non dico ut eorum consentiatur iniquitati, sed pietate paterna consulatur eorum infirmitati, et maxime illis locis ubi fructus aliquis de errantium conversione speratur, quatenus mansuetudine ecclesiastica provocentur a diaboli laqueis effugere, et convenire ad catholicam libertatem. Unde in Africano concilio de Donatistis haereticis constitutum est ut levius cum eis ageretur, ubi ita scriptum est: Pertractatis et consideratis omnibus quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu Dei decernimus cum memoratis hominibus, quamvis de Dominici corporis unitate inquieta dissensione sentientibus, leniter et pacifice agere, ut, quantum in nobis est, omnibus qui in eorum communione et societate haeretici sunt per universas provincias Africanas penitus innotescat quam miserabili errore devicti sunt, nequando, sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
4.12.9
Judas autem egressus est a Carnion, interfectis viginti quinque millibus. Post horum fugam et necem movit exercitum ad Ephron, civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat; et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant, etc. Diximus in prioris libri expositione, ubi de Timotheo tractatum est, quod ejus exercitus significaret turbam haereticorum; similiter et de Ephron urbis habitatoribus, quod illos figuraliter exprimerent, qui ritum Judaismi temporibus gratiae extenuaverunt, ut fuerunt ipsi Judaei et haeretici, qui cum Evangelio legis caeremonias servare volebant: quia isti carnaliter sentientes spiritualem scientiam discere volebant, nec intelligere poterant quod finis legis est Christus ad justitiam omni credenti, Judaeo scilicet atque gentili. Quinque millia prostrata in bello Ephronitico leguntur, sicut in illo bello quod in carmen[ Carnion] confectum est, quia sapientia hujus mundi stultitia apud Deum est, et prudentia carnis mors est; Littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Unde item per Paulum dicitur: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. Et iterum, animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest ea intelligere quae spiritaliter examinantur. Hinc Jacobus apostolus, scribens ad dispersos, ait: Quod si zelum amarum habetis et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem: non est enim ista sapientia desursum descendens de Patre summo, sed terrena, animalis et diabolica. Cujus sectatores princeps praeliorum[ apostolorum] fontes sive aqua et nebulas turbinibus exagitatas appellat, quibus caligo tenebrarum reservatur: sunt enim vanitates loquentes, pellicientes in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis. Judas enim cum suis usquequaque hostium turbas stravit et victoriam habuit, quia doctores sancti veritatis assertores, et universi erroris expugnatores, divina ope adjuti, ubique de hostibus suis tropaeum victoriae capiunt. Unde dicere cum Paulo possunt: Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Esse communiter communis.(?)
4.12.10
Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat, etc. Scythopolitae qui Judaeos benigne tractantes, pro beneficiis suis apud Judam gratiam et laudem promeruerunt, significant eos qui doctores sanctos et confessores rectae fidei rapiunt[ excipiunt], et solatiis corporalibus pro viribus adjuvant: quorum merces in vacuum non peribit; maxime cum Dominus in Evangelio de talibus ad apostolos dicat: Qui recipit vos me recipit; qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet: et quicunque recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et quicunque dederit potum uni ex minimis istis, et calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam. Unde Joannes scribens ad Gaium, in epistola sua ait: Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos benefaciens deduces digne Deo, qui pro nomine ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere hujuscemodi, ut cooperatores simus veritatis. Sic et Paulus hoc laudavit, scribens ad Corinthios: Obsecro, fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: ut et vos subjecti sitis hujusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
4.12.11
Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam, praepositum Idumaeae. Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. Quibus congressis contigit paucos ruere Judaeorum. Gorgias, praepositus Idumaeae, bene potest typum gerere diaboli, qui rubea atque sanguinolenta semper delectatus conversatione, speciem tamen aliquando virtutum simulat, licet ipse per vitia sedulo contra virtutes pugnet. Unde simplices quoslibet de fidelium numero astu deludens interficit: sed tamen victoria diurna non potitur, quoniam potius per ducatum viri Judae, militibus ipsius Dominum invocantibus adjutorem, ac precibus atque hymnis insistentibus, pars adversa, timore confusa, in fugam vertitur, et triumphi honor veris Dei cultoribus tribuitur. Unde Petrus, scribens ad credentes, in Epistola sua ait: Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Hinc et per Jacobum dicitur: Resistite diabolo et fugiet a vobis. Quod vero Dositheus Gorgiam voluit capere vivum, sed non poterat quia, humero ejus amputato, hostis ejus evasit: hoc per figuram ostendit, quia non humana fortitudine, sed ope divina hostis antiquus vincitur. Nam qui propria virtute cum Peligranistis[ Pelagianistis] confidens, victoriam adipisci posse sperat de diabolo, is profecto non hostem vincit, sed nec voluntatis suae statum illaesum custodit.
4.12.12
Et sequenti die venit cum suis Judas ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulcris paternis. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judaeos, etc. Hi qui ab hoste propter idololatriam occultam prostrati sunt, quos melius significant quam eos qui se in secreto cordis per cupiditatem atque avaritiam contaminant. De idolorum donariis sub tunica gestant, qui virtutum opera causa cupiditatis terrenae, seu ambitionis humanae laudis, foris agitant, sed sub velamine pietatis dolum nequitiae intus celant; tales merito ab hostibus prosternuntur, quia virus doli, quod vestra( sic) aspectum hominum latuit, interni judicis intuitum non fefellit. Quod autem cupiditas atque avaritia idololatria sunt, ostendit Paulus dicens: Radix omnium malorum est cupiditas; quam quidem appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Et iterum: Hoc autem, inquit, scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: propter haec enim venit ira Dei in filios dissidentiae[ Vulg. diffidentiae]. Contra hoc vitium Salvator humanis mentibus medicari volens, in Evangelio docet, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et iterum, Videte, inquit, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita est his quae possidet.
4.12.13
Mysticus Judas militibus suis propter simulationem casum evenire considerans, non deserit eos, sed paterna pietate consulit, tam precibus pro peccatis eorum interveniendo, quam et verbo praedicationis atque exhortationis errorem illorum corrigendo, quatenus pietatis cultui iterum restituti, cautius deinceps se observent, ne simili ruina iterum in deterius cadant, juxta illud evangelicum: Ecce sanus factus es, noli ultra peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
4.12.14
At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. Et facta collatione duodecim millia drachmas argenti misit Hierosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, etc. Quod vero post exitum vitae praesentis pro fidelium peccatis exorandum sit, et eleemosynarum opus agendum, quatenus hi pro quorum remedio res agitur a peccatis solvantur, et praesens locus ostendit, et in Evangelio Dominus, ubi de Spiritus sancti blasphemia, irremissibile peccatum illud ostendens, ait: Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Cum enim dixerit unum illud irremissibile peccatum, ostendit alia tam in praesenti quam et in futura vita posse remitti. Qualiter autem pro defunctorum salute agendum sit, ostendunt sancti Patres in scriptis suis. Unde placuit unum de opusculis sancti Augustini huic operi inserendum, lectori mandantes his similia in aliorum Patrum dicta requirenda; refert enim memoratus Pater in opere quod ad Laurentium de Fide, Spe et Charitate conscripsit, ita dicens: Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne cum viveret. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt: sed prosunt eis qui, cum viverent, haec ut sibi postea possint prodesse meruerunt: est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem; nec tam malus, ut non ei prosint ista post mortem. Est vero talis in bono, ut haec non requirat, et est talis rursus in malis, ut nec his valeat, cum vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem putet se quod hic neglexerit, cum obierit, a Domino promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia illi apostolicae sunt adversa sententiae qua dictum est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum, quia et hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret, comparavit, ut ei ista possint prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter merita vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris, sive quarumcunque eleemosynarum, pro baptizatis defunctis offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum sunt consolationes. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut plena fiat remissio, aut ut tolerabilior fiat damnatio.
4.13.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XIII. Venit Antiochus contra Judaeam. Occidit Judas in castris Antiochi quatuor millia, et maximum elephantorum, et accipit Ptolemaidem, etc.
4.13.1
Sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se patre suo Judaeis ostensurus. Quibus Judas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte invocaret Dominum, quod sicut semper et nunc adjuvaret eos, quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemiis rursus nationibus subdi, etc. Historia quae bellum Antiochi Eupatoris, et Lysiae procuratoris ejus contra Judaeos, narrat, in priori libro commemorata simul et juxta allegoriam explicata est: sed illud consequenter narratur quod in castris regis interfecta nocte fuissent per Judaeos quatuor millia, et maximus elephantorum cum his qui suppositi erant, in priore narratione manifestius exprimitur, ubi refertur quod Eleazarus filius Saura, Judaeus, videns unam de bestiis loricatam loricis regis eminentem super caeteras bestias, cum existimaret quod in ea esset rex, irrumpens in legionem subtus pedes elephantis cucurrerit eumque interfecerit; qui cadens super ipsum pondere suo eum oppressit, et mortuus est: cujus significatio spiritalis ibi explanata est, cum jactantia superborum proprio nisu contrita monstratur, dicente Scriptura: Omnis arrogans abominatio est apud Deum; et item: Ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur; et alibi: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; et in Evangelio Dominus dixit, Qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
4.13.2
Post haec autem historia explicat qualiter Demetrius, filius Seleuci, in Judaeam veniens, et regno potitus per Alcimum incitaretur adversus Judam et socios ejus, ubi ita scriptum est:
4.14.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XIV. Demetrius incitatur contra Judaes, mittens Nicanorem qui cum Simone concertat; sed Judas effugit manus ejus. De Razia et ejus constantia.
4.14.1
Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare, venit ad regem Demetrium, etc. Quod dicitur regi talos[ thallos] simul cum corona aurea, et palmam Alcimus obtulisse, ostendit quod ei regni dignitatem, et victoriam hostium, simul cum templi cultu, pro indicio munerum suorum portando promisit. Talia enim dicuntur vasa offertoria esse, juxta modum turrium facta, cum quibus in praecipuis festivitatibus offerebant; quorum similitudo hactenus in quibusdam locis habentur. Assidaei autem dicuntur illi esse Judaei qui semper cultui divino insistebant, ab assiduitate vocati dictique Assidaei, quasi assidui; quales Judas et sui auxiliatores in cultura Dei et observatione legis ipsius fuere. Alii vero Assidaeos a munditia vocatos asserunt, quasi mundos Judaeos, eo quod se ab idololatria et a ritu gentilium observarent. Demetrius autem, audita relatione Alcimi et caeterorum qui inimici erant Judae, et in accusatione favebant, statim Nicanorem praepositum et elephantorum ducem misit in Judaeam, datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet, et eos qui cum illo erant dispergeret, et ut constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. Qui in Judaeam veniens, primum pacis se finxit foedus cum Judaeis habere velle; postea manifestata inimicitia monstravit se esse hominem nequissimum magis quam fidelem amicum. Sed divina virtute prostratus, blasphemiae contra Deum prolatae et pertinaciae suae poenas luit; quae omnia in prioris libri historia continentur; licet aliqua quae ibi propter festinationem narrantis omissa sunt, in hujus narratione inserta reperiantur: allegoriae autem sensus juxta modum ingenioli mei de hac eadem re ibi expositus est, nec iterare operae pretium esse videtur.
4.14.2
Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, etc. Haec quidam legentes et invenientes ibi scriptum quod Razias, propria manu sibi inferens mortem, elegisset nobiliter mori potius quam subditus esse peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi: ne forte simplicioris animi credant, cum necessitas urserit, potius sibi proprio actu aliquo modo inferendam esse mortem quam incidendum vivum in manus peccatorum, utile fore arbitratus sum ex dictis venerandi Patris Augustini huic operi nostro aliqua inserere, unde lector sobrius quid sibi de talibus rebus agendum sit intelligeret; refert autem memoratus Pater in primo suo libro de Civitate Dei, ubi utrum alicui liceat seipsum interficere copioso tractatu disputavit ita dicens: Multi se interfecerunt ne in manus hostium pervenirent. Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio exemplis anteponenda est cui quidem exempla concordant, sed illa quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de civitate in civitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium pervenirent. Porro si hoc ille non jussit aut monuit, ut eo modo sui ex hac vita migrarent, quibus migrantibus se mansiones aeternas praeparaturum esse promisit, quaelibet exempla opponant gentes quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum verum Deum. Restat ut de homine intelligamus, quod dictum est, Non occides, nec alterum ergo, nec te, neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi jubet, sive data lege, sive ad personam pro tempore expressa jussione: non autem ipse occidit, qui ministerium debet jubenti sicut adminiculum gladius utenti; sicque nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt quo dictum est: Non occides. qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis secundum ejus leges, hoc est, justissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum et laudatus nomine pietatis, quod voluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter, occidere. Et merito quaeritur utrum pro Dei jussu sit habendum quod Jephte filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se vovisse immolaturum Deo dixerit, quod ei redeunti de praelio victori primum occurrisset. Nec Samson excusatur aliter, qui semetipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat. His ergo exceptis quos vel lex generaliter justa, vel ipse fons justitiae Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominem vel seipsum, vel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur; et quicunque hoc in seipsis perpetraverunt, animi magnitudine fortasse admirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. Quanquam si rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominatur, ubi quisque non valendo tolerare vel quaeque aspera vel aliena peccata seipsum interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non potest vel duram sui corporis servitutem, vel stultam vulgi opinionem; majorque animus dicendus est, qui vitam aerumnosam magis potest ferre, quam fugere; et humanum judicium, maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.
4.15.1
IN LIBRUM SECUNDUM. CAPUT XV. Apparet Onias et Jeremias qui tradit Judae gladium aureum a Deo missum. Manibus Judaei pugnabant, cordibus orabant. Caput Nicanori abscinditur, etc.
4.15.1
Erat autem hujusmodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus et eloquio decorum, etc. Si quis autem quaesierit utrum haec visio ad ministerium aliquod referri possit, hoc ni fallor ex eo sentiri potest quod Onias sacerdos sacerdotalem significat ordinem; et Jeremias propheta, qui interpretatur excelsus Domini, ipsum Dominum et caput exprimit prophetarum; de quo Moyses dicit: Prophetam suscitabit Dominus de fratribus vestris, ipsum tanquam me audietis; et Isaias: Quiescite, inquit, ab homine cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est.
4.15.2
Ipse sacerdotalis ergo ordo per homines qui in templo Dei sub Veteri Testamento divino officio rite fungebantur, non solum pro populi delictis exorabatur, sed et incarnationem mediatoris nostri futuram demonstrat, cujus ope mundus salvandus erat. De quo Joannes apostolus in Epistola sua ait: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non tantum pro peccatis nostris, sed et pro totius mundi.
4.15.3
Hic ergo dedit gladium aureum Judae cum divinam Scripturam sensu spiritali fulgentem ad munimentum totius Ecclesiae defensionemque populi sui concessit doctoribus, quatenus contra hostes universos armatura uterentur, et hostium prosternerent multitudinem, etc.
4.15.4
Exhortati itaque Judae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, etc. Narrat liber Esther quod, Aman suadente, rex Assuerus jussit omnes Judaeos in regno suo interfici, et ad hanc necem conficiendam decreta fuerunt dies triginta mensis duodecimi, qui vocatur Adar, bonaque eorum diriperentur: sed Domini nutu eadem sententia conversa est in percussores eorum, ita ut memoratus rex, mediante Mardochaeo Judaeo, post veteres scriptiones novis epistolis missis, mandaret ut Judaei ipso die quo sibi ab hostibus suis occisio praeparabatur, hostes ac persecutores suos interficerent. Quod et fecerunt in decima tertia et decima quarta die mensis; de quo in eadem historia scriptum est ita: Dies decimus tertius mensis Adar unus apud omnes interfectionis fuit, et quarto decimo die caedere desierunt, quem constituerunt esse solemnem, ut in eo deinceps omni tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
4.15.5
Unde modo scriptum est quod interfecto Nicanore, et manifeste auxilio Dei ostenso, omnes Judaei communi consilio decreverunt decimam tertiam diem mensis Adar, qui voce Syriaca pridie Mardochaei dies dicitur, omni tempore solemnem habere, et ita hae duae solemnitates invicem sibi conveniebant: hoc est ista quae in Machabaeorum, et illa quae in Esther historia legitur, ut in decima tertia die et in decima quarta mensis Adar habitae pariter jungerentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note