Rabanus Maurus780-856
De laudibus Sanctae Crucis
Cruc 1.12
Choose a text
More by Rabanus Maurus
—
8888 Delasac
1.1
VARIORUM ENCOMIA DE HOC OPERE.
1.1
Jacobus WIMPFELINGIUS Sletstatinus universis bonarum litterarum amatoribus S. P.
1.2
Rabanus Teutonicus mirificum et artificiosissimum opus in laudem sanctae crucis laboriosissimo carmine contexuit, in quo multa Christianae fidei mysteria, multos mysticos numeros, angelorum, virtutum, donorum, beatitudinum, elementorum, temporum, plagarum, mensium, ventorum, librorum Moysis, hujus nominis Adam, et aliarum nobilium rerum vim et dignitatem sanctae cruci convenire et adaptari posse demonstrat, innectens versum versui, ut et figurae suos habeant versiculos, quibus imagines diversae repraesentantur, nec tamen legitimus ordo principalis carminis a suo cursu vel tenore abrumpitur, aut intercipitur: ita litterae ipsae duplici plerumque ordini quadrant; post quodlibet etiam carmen solutus sequitur sermo, versuum admirandam profunditatem dilucide explanans. O praeclarum et omni veneratione dignum opus, quo non immerito Germania( quae talem virum peperit) illustris redditur et gloriosa! Fac igitur peculiarem hunc librum tibi, candide lector, obsecro, quisquis vere Christianus es, ut novitatem videas, ut ingenium laudes, ut egregiam venam mireris, ut ad amorem crucis et Crucifixi accendaris, ut devotus esse incipias ei qui pro te passus est, ut teipsum oblectes in hac dulci arbore, in qua mundi salus pependit; in qua est omnis spes nostra, refugium nostrum, medicina nostra per quam salvati et liberati sumus, fructum animae tuae immortalem ex dono Dei indubie consequere. Vale, charissime in Christo lector. Ex eremitorio divi Guilhermi, in suburbano Argentinensi, quinto Idus Sextilis, anni salutis nostrae 1501
1.3
Joannis REUCHLINI Phorcensis, LL. doctoris, ad Thomam ANSHELMI impressorem, in laudem Rabani DE SANCTA CRUCE, ΕΠΑΙΝΟΣ. Tetemet, o Thoma, reputa Phorcenque beatam, Quod per vos Rabani de Cruce fulget opus, Semina scribendi redeunt dispersa per orbem, Ars quam venturis occuluere patres. Accedat propius mens nescia turpe videre: Hic latet in pulchro pulchrior aethra polo. Non crux Andromedae Cepheidis, aut Ganiana Verris, in hoc dabitur conspicienda libro: Sed cui fixus erat hominumque Deumque creator, Mundus et innocuus crimina nostra luens. Crux haec plus Rabani quam Constantinia splendet Quondam sidereis visio picta notis. Aerea serpentis potuit sanare figura Fixa cruci, nostra tu mage tutus eris. Formosas spargit series maculosa lituras Partibus in variis, ut notet ordo crucem. Quo Rabanus Coum facile devicit Apellen, Nil tibi Parrhasius, nil tibi Zeusis erit. Sive leges librum, polydaedala cuncta videbis; Sive audire libet, cantilat harmonia. Quare agite ambo duo, titulos crescatis in altos Hoc solo Rabani splendidiore libro, Anshelmi Thoma, qui chartas imprimis arte; Tuque simul Phorce, fons et origo mei. Urbs honor artificum, fabricatrix ingeniorum, O decus, O Rabani vive secunda parens.
1.4
Ad magni ingenii virum bonarumque rerum indagatorem solertissimum, fratrem Nicolaum KEINBOS, ordinis Sancti Joannis Hierosolymitani, plebanum Durlacenum, in mirificum opus Rabani Mauri, Fuldensis abbatis, DE LAUDIBUS CRUCIS, ΣΥΣΤΑΣΙΣ, sive Commendatio. Quod mihi nuper opus Rabani, Nicolae, sacrata De Cruce misisti, deque decore crucis, Non potui non multimodo mirarier ausu, Ducere vel dignum laudibus immodicis. Et decuit: quis enim Christive crucisve minister Non etiam studeat laudibus ipse crucis? Sed quis digna tamen se dicere posse putabit Carmine mirificae salvificaeque cruci? Deficit in cunctis sensus, lingua ingenii vis, Mortali attentat qui canere ore crucem. Ille tamen Rabanus doctus Pater, optimus auctor, Ausus idem, vario carminis auspicio, Mysteriumque crucis laudesque decusque peregit, Et docuit cunctis rebus inesse crucem. A superis duxit, primoque parente, per omnes Ille creaturas atque elementa crucem. O quantum aggressus divus Pater ille laborem! Quantum onus immensum sumpsit amore crucis! Pervigil insomnes noctes( dubio procul) egit, Ut laudes posset continuare crucis. Quo magis indignor, homines quoque temporis[ hujus Exsecror, admiror, dedoleoque leves; Non modo socordes, qui desidiaque fluentes, Non digne insudant pervigilantque cruci: Quin etiam violant, temerant, modo commacu[ lantque, Contemnunt, horrent dilacerantque crucem: Insuper et pedibus calcant venerabile signum, Et cruce signatos turpiter interimunt. Quos sua poena manet tandem, crucis interea nos Cum Rabano laudes concinere usque juvat. Et Domino grates referamus, habemus, agamus: Qui cruce nos propria liberat atque beat. Te quoque, chare Pater, meritum Nicolae sequetur Condignum a superis Christicolisque piis, Qui cruce signatam vestem geris: hinc crucis arma Diligis, observas, amplificare studes. Das quoque materiam quo prodeat hoc opus olim In lucem, et vitam te duce suscipiat. Jure igitur KEINBOS dictus, quia crimine ab omni Immunis vivis, nec tibi prava placent. Unde etiam laudes quaeris crucis atque tropaeum, Instituisque bonis artibus ingenium. Proinde vale, nos umbra crucis defendat, et alis Suscipiat famulos protegat atque suis. Et quae perpetuo crux est veneranda decore, Haec quoque perpetuo nos tueatur. Amen.
1.5
Ad Christianos DODOCI galli Tetrastichon. Discite ab infernis sacra crux quos sola redemit, Qua dignum amplecti sit pietate crucem. Cum nusquam affectus, labor, ingenium, et me[ morandi Vis, ut sunt isto tam bene sparsa libro.
1.6
In laudem carminum Rabani, Theodoricus GRESEMUNDUS, legum doctor. Rabanus calamo, tabulis indulsit Apelles: Spirabat quidquid pinxit uterque manu. Hujus edax rasit tabulas quascunque vetustas, Illius aeterno tempore vivet opus. Carminibus vitam pictae debetis ideae. Linea si pereat, carmina non pereunt.
1.7
Aliud carmen ejusdem ad idem. Admirabiliter tornatos inspice versus. Rabani, laeto si quis es ingenio. Quomodocunque legas, oritur cum carmine sensus, Nam servit multis littera quaeque modis. Quodque magis mirum est, numeris habitatur[ imago Quaeque suis: vati haec non labor ullus erant, Nam licet haud facili constent haec carmina lege, Illa tamen facili cuncta decore fluunt.
1.8
Elegiacum Joannis Gallinarii Heidelbergensis ad amatores Christi, ut legant Rabanum DE LAUDE SANCTAE CRUCIS. Si quis avet paeana crucis percurrere Christi, Huc gressum celeri dirigat usque gradu. Maxima Tentonicae Rabanus gloria gentis Nobile mirifico carmine lusit opus. Non similem Germana tulit, non Itala tellus, Et neque Tartessus, nec Rhodanus, nec Arar, Non Helenae flammas, non infelicis Elissae Perstrepit hic vulnus, Tantalidumve thoros. Non sonat indomiti ferventia praelia Martis, Nec probat Aeaeis carmina facta modis: Sacra triumphantis cecinit sed stigmata Christi, Arma, quibus Stygium vicit et ipse ducem, Quae sontes Erebi manes, tenebraeque nefandae, Tartareus Pluto Persephoneque tremunt.
1.9
Ad Musas, ut Rabanum corona ex omnibus aromatum generibus ornent cingantque, elegiacum ejusdem Joannis GALLINARII Heidelbergensis. Cingite virginea Rabano tempora lauro, Castalides, vati, palladiaque coma. Non hederae virides desint, non myrtea silva, Lilia conveniant purpureaeque rosae. Cinnama, serpillum, buxus, narcissus, amomum, Thus, violae, nardus, balsama, myrrha, thymus, Huc terebinthe adeas, juglandes, rosque marine, Huc cum Sylvano tu, Cyparisse, veni. Nectite Panchaeis quidquid generatur in hortis, Quidquid habent Cilices, Idaliumve nemus, Quidquid Erythraea quaerit niger Indus in alga, Pactolus quidquid vel Tagus ipse vehit. Huc etiam croceos apportet Tmolus odores, Huc et apum Hybleos mellifera ora favos. Huc crystalla ferant gelido de vertice Thauri Gryphes Hyperborei, Caucaseaeque ferae. Huc electra ferant nivei de littore cygni Eridani lacrymas et Phaetontiadum. Vos et Hamadryades Nappaeae germina campi Carpite, odoriferi graminis omne genus. Floribus intextis pretiosas nectite gemmas, Tempora Rabano cingite, Pierides.
1.10
Hexastichon ejusdem. Indole Daedalea Rabanus flamina duxit Et Labyrintheo fila regenda modo. Sis quamvis Theseus Ariadnes numine fretus, Daedalus ingenio, versibus ipse Maro, Arte tamen nulla potes hunc aequare poetam, Tanto igitur vati gloria major erit.
1.11
Pro laude carminis operosi et insolentioris Georgii SYMLERI Wimpinensis, in opificem. Quanta Moguntinae Rabani nomina terrae, Nomina, perpetuam nunc habitura fidem! Corniger auriferis Rhenus ubi labitur undis, Et vada Teutonico littore Belga secat: Dux hic noster honos( fingat majora vetustas) Germanis rutilum nobilibusque decus, Edidit indicio quid nostra, quid Itala tellus Possit, ad insolitam dum citat ille chelyn. Aurea jam sileant Tarpaei saxa tonantis, Et Ptolomaeae machina dicta phari: Dehinc Cretae sileat et inextricabilis error, Quae potuisse ferunt Daedaleasque manus. Hic tibi sint resono miracula juncta theatro, Famaque de thermis concelebrata vetus. Si cupies Smyrnae suspensam dicere molem, Cum sessore gravi Bellerophontis equum, Sive Ephesi, seu vis Rhodiae meminisse columnae, Est opus hoc cunctis rarius ingeniis. Vim dedit in numeros illi formosus Apollo: Nam cecinit multis vix imitanda viris. Andini liceat mirabere plectra cothurni: Ignorare potes majus et Iliade. Accedant Thebae, civilia busta Philippi, Annibal, et cultae laus Venusina lyrae. Nil erit, ad nostram quaecunque tulisse Minervam, Concedunt illis singula imaginibus.
1.12
Ejusdem tetrastichon. Debetur nostro laus haec primaria vati, Utile Christicolis quod patefecit opus: Et pinxit roseo cunctis veneranda cruore Signa crucis, summi militiamque Dei. Sedis apostolicae praeses moderator, et orbis Immortale jubar, portus et aura tuis, Dexter ames terras, et quae tibi munera praebet Auctor inauditi carminis, ipse colas. Materiam sumpsit qua non est dignior ulla, Quae sit vel prosa, vel celebranda modis. Carmen Apelleae dic vivat imagine formae, Donec erit terris aurea Roma caput.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).