Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rabanus Maurus780-856
De laudibus Sanctae Crucis
Cruc 5.1
Choose a text More by Rabanus Maurus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8888 Delasac
5.1
DECLARATIO FIGURAE.
5.1
O Christe salvator, rex regum et Dominus dominorum, qui mundum propria ditione gubernas, et sceptrum incorruptibile tenendo jure perenni super omnia regnas: tu crimina multa parentum nostrorum in cruce delesti: quando humano generi justitiae frena constituisti, atque tuis fidelibus in coelis beatam vitam sperare, velociterque adipisci posse dedisti. Ergo tui muneris est largissimi patrisque tui scilicet potentissimi, quod nomen illud tuum ineffabile omnibusque saeculis dudum terribile, nunc piissimi principis vertice gestatur honesta religione, quae ab omnibus veneratur celeberrima. Hinc quoque ostenditur quod ejus auctoritate atque defensione, augustum imperium firmiter tenetur, et cuique avaro religionique Christianae contrario, per justum judicium potestas aufertur, ut religiosi principis nutu totus orbis regatur. Nam largitio amplissima munerum illius hoc ubique prodit, ad laudem venerandi imperatoris terrarum populos provocans, quatenus communi consilio ejus defensionem omnes pariter quaerant. Quod quidem nos tui famuli, Christe, mitis salvator, supplices petimus, quatenus per vexillum sanctae crucis, tua sacratissima virtus ipsius dexteram divina imbuat arte, atque triumphum ubique conferat justitiae. Haec quoque illum thorace fidei adamante duriore induit, quae scilicet et ornatum decentissimum et munimentum confert fortissimum. Unde necesse est ut nos pariter cum omni populo Christiano ejus amicitiae gratiam optemus: quem Dominus Christus ita protegens custodit ut nullus insidians eum aliquo modo nocere possit, vel famam ejus justissimam aliquo crimine maculare; sed defensor omnipotens, adjutor boni studii ejus et bonae voluntatis, constantiam et verae innocentiae formam in eo nobis semper imitabilem proponit, vultque ut nobilissimi Caesaris omnem felicem habeat actum, hincque ejus imperium terra scilicet et pelago tutum maneat. Nam gentes, Graecorum dona pretiosissima illi deferunt, similiter et regna Persarum, nec non et caeterae gentes ipsius simul ejusque prolis latus tuendo frequentant, maxime gens Germaniae et populus Francorum( de quibus ejus nobilis prosapia originem traxit) in ejus laudibus concinnit, vitam illi et prosperitatem continuam exoptans. Exsul quoque quicunque priscis temporibus a sede propria aberravit, ejus triumphos amando mox reditum velocem sperat, quia sceptra tenendo fidei verbum spargit ubique, donec populum suum a vetusto scelerum usu purget, qui juvante Christo firmiter fidei catholicae jura tenebit: ne frustra verbi jacula proferat, sed sint arma potentia Deo in omne opus bonum, et Christi fide roborata carnis proterviam doment. O quam solidus fide et stabilis in Christiana religione manet, qui oves sibi commendatas diligenter omni hora custodit, et pensum Dominici servitii cultumque divinum strenue ab omnibus sibi obtemperantibus expetit, dum superni regis vexillum cunctis venerandum esse ostendit, et ad praedicandum Christi Evangelium ubique doctores suos dirigit, qui duricordes sermonibus suis molliant, et ad percipiendum bonum odorem virtutum divina gratia opitulante producant, ut luxus saeculi spernant, et in Christo spem collocantes ipsius passionibus communicare appetant. Ecce tibi, o imperator clementissime atque sanctissime, praesens offero munus omni devotione subjectus, qui terribilis exstas adversariis, inimicorum terga persequens, et placidus es devotis, clementer conversis veniam tribuens. Omnis gens, omnis natio tuam voluntatem facere expetit; nosque tui miseri famuli clementiam tuam pronis obsequiis adire optamus, ejusque votis obtemperare in omnibus desideramus. Nam libellum, quem in honorem sanctae crucis dudum prosa metroque composui, nunc tuae serenitati offero supplex, deprecans, ut qui scuto fidei, lorica justitiae et galea salutis decenter es ornatus, nos sub tua defensione Christo militantes munire digneris, atque ad portum salutis aeternae in augmentum praemiorum tuorum Domini adjuvante perducere.
5.2
Continet autem praesens imago serenissimi imperatoris Ludovici quindecim versus metro dactylico tetrametro conscriptos hoc modo: Hiesu Christe, tuum vertice signum Augusto galeam conferat almam, Invictam et faciat optima dextram. Virtus, Jesu, tua detque triumphum, Justo justitiae induat, atque Lorica semper placitum amicum. Quam nullus jaculo proterat hostis, Sed firmum maneat Caesaris omne Ac tuum imperium omne per aevum. Sicque ejus sobolis laeta propago Succedens maneat sceptra tenendo, Donec saecla sua jura tenebunt, Et terrae solidus permanet orbis, Christe, dum memoret nomen ubique, Et verbum Domini praedicet ultro.
5.3
In circulo autem qui caput cingit duo versus adonici metri continentur isti: Tu, Hludovicum, Christe, corona.
5.4
Crux vero quam dextera gestat, hos tenet versus metri Asclepiadii: In cruce, Christe, tua victoria vera salusque Omnia rite regis.
5.5
Scutum vero quod sinistra tenet, elegiaco metro conscriptum est hoc modo: Nam scutum fidei depellit tela nefanda, Protegit Augustum clara tropaea parans Devotum pectus divino munere fretum Illaesum semper castra inimica fugat.

Intertext edge

Open linked passage

Note