Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De passione Domini
Rabanus MaurusDomi 1 · 8933-depadoMore by Rabanus Maurus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
More
Original / primary: 8933 Depado
1.1
CAPUT PRIMUM.
1.1
Si vis ad vitam ingredi per Jesum, qui est via et ostium: si vis edere de ligno vitae, et gustare manna absconditum, non te deterreat, nec tibi vilescat, quod undique invenis difficilem et vilem accessum. Spinas habet in capite, in manibus et pedibus clavos, lanceam in latere, flagella in brachiis, et totus laceratus in corpore, et quasi leprosus turpis ad videndum, et gravis ad sequendum. Sed cave ne nucem abjicias propter amarum corticem: quia quanto exterius amarior videtur, tanto intus quandoque invenies nucleum dulciorem. Ut ergo aliquatenus possis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum mysterii sanctae crucis, et Dominicae passionis, quod abscondit Deus a sapientibus et prudentibus mundi, et revelat parvulis, intellige pondus verborum quae dicuntur: quia, Deo cooperante, praeparant animam ad habendam devotionem in oratione, et consolationem in tribulatione, et revelationem in contemplatione; et scias non solum quae a Deo data sunt nobis, sed etiam ipsum qui datus est nobis.
1.2
In meditatione ista exardescet ignis, si haec etiam juxta litteram simpliciter mediteris. Hic igitur diligenter agnosce vultum Creatoris et Redemptoris tui, et respice in faciem Christi tui, et toto cordis et corporis intuitu, toto intellectu et affectu, et valde humiliato spiritu sic attende istam imaginem, quasi Christum in cruce praesentialiter morientem, et cogita in corde tuo cujus imago et superscriptio haec: quia Deus est et homo.

Intertext edge

Open linked passage

Note