De passione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
Original / primary: 8933 Depado
2.1
CAPUT II.
2.1
Considera primo, si potes, et quantum potes, quanta sit interior longitudo claritatis in Divinitate, quae sic in eo tot annis latuit, attingens a fine usque ad finem, non habens principium neque finem, in qua Deus Pater elegit nos in Christo ante mundi constitutionem. Quanta etiam exterior longitudo ejusdem in humanitate, in qua tam diu tot et tanta sustinuit, in toto corpore et tanto tempore, a planta pedis usque ad verticem, ab incarnatione usque ad resurrectionem. Considera non solum longitudinm, sed etiam latitudinem charitatis: quia nos non solum perpetua, sed etiam nimia charitate dilexit, ita quod Deus nullo indigens, qui omnia propter se fecit, et omnia homini subjecit, postquam homo cuncta peccando perdidit, Deus eum perdere noluit, sed legislatorem super eum constituit, et per prophetas diligenter instruens, et tandem personaliter ipse veniens, imo se nobis misericorditer ostendens, et nostrae carnis vilitatem humiliter induens, post exempla perfectissimae sanctitatis, post verba scientiae salutaris, post miracula potentiae singularis, omnibus benefaciens, pro omnibus mala patiens, ne morte aeterna moreremur.
2.2
Sic mori voluit expansis manibus, omnes amplexans, omnes ad se vocat, nullum respuit, inclinato capite inimicis suis osculum pacis offerens, injuriam suam omnino dissimulans, imo pro illa satisfaciens, perforato undique corpore, et aperto latere corpus et sanguinem suum, cor et animam, imo totum Deum et hominem, et cum ipso vitam et inspirationem et omnia nobis et singulis largissime tribuit, et pro malis tot bona retribuit et tot mala sustinuit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).