De passione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
Original / primary: 8933 Depado
3.1
CAPUT III.
3.1
Attende et vide quanta fuit dilectio, quam stupenda dilectio, quod pro homine Deus homo fieri voluit, et ut homines exaltaret, etiam seipsum Altissimus humiliavit. Itaque sicut homo pudorem, laborem et dolorem abhorret et fugit, ita Deus pro homine haec elegit et tenuit, quando postposito gaudio sustinuit crucem, confusionem et improperium.
3.2
Vide ergo et considera quam alta profunditas charitatis, quam Dei Sapientia sic sibi univit, quod non solum longa et lata, sed etiam alta et profunda fuit in eo charitas, qualem Deum decuit exhibere et hominem oportuit invenire. Vide quanta sublimitas illa et gloriosa majestas unde venit, quam profunda et vilis humilitas quo descendit. A summo coelo in inferiores partes terrae, a throno gloriae in locum miseriae, a deliciis angelorum ad omnes molestias hominum, de sinu Patris in uterum pauperculae matris, de angustia uteri virginalis in vile stabulum asini et bovis, et post in Aegyptum timore Herodis, inde in patria sine honore manens, tot blasphemias, tot contumelias, tot injurias, tot insidias humiliter sustinens. In medio discipulorum quasi servus servorum servivit usque ad purgationem peccatorum et ablutionem pedum, etiam Judae traditoris, qui nec tali obsequio, nec dulci convivio, nec suavi colloquio placari potuit, nec osculo pacis, quin eum pro vili pretio ad mortem venderet inimicis, mortem autem crucis. Ubi tantum se exinanivit, quod de patibulo latronum descendit, corpus in sepulcrum et spiritus in infernum, simul in unum dives et pauper, vivus et mortuus, exaltatus et humiliatus, sublimis super vertices angelorum, humilis sub pedibus peccatorum, reputatus vilis et debilis peccator, insanus, et novissimus virorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).