Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De passione Domini
Rabanus MaurusDomi 8 · 8933-depadoMore by Rabanus Maurus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
More
Original / primary: 8933 Depado
8.1
CAPUT VIII.
8.1
Multum dolere poterat modernos providens, quos et Apostolus flebat, inimicos crucis Christi, ingratos tantis beneficiis, occupatos carnis deliciis, gloriantes in vanis, inhiantes mundanis: quibus non sufficit quod in interitum vadunt, sed persequendo bonos eos derident, vituperant et contemnunt, imo et spoliant et occidunt, sicut fecerunt Domino milites regis, et clerici legis et populus consentiens eis, de quibus dicitur in Malachia: Vos me crucifigitis, gens, tota die.
8.2
Nec minus displicent multi mali, qui multa mala fecerunt, et mala inferunt, et Deum blasphemant, et murmurant in adversis, sicut latro pendens a sinistris. Pauci vero pro peccatis suis mala patienter sufferunt, et salvantur, ut latro pendens a dextris. Paucissimi etiam ad modum sanctarum feminarum passioni Christi veraciter compatiuntur.
8.3
Et tamen non sic impii satiati sunt poenis ejus, sed inaudita rabie in mortuum saevientes latus ejus lancea transfixerunt. Et cum tenebrae fierent, et velum templi caderet, cum petrae scinderentur et terra tremeret, cum sepulcra paterent, et latro confiteretur, et centurio justum Dei Filium glorificaret, Judaei perfidi nec credere nec compati voluerunt, sed seductorem vocaverunt, et ad delendum nomen et memoriam sepultum custodierunt, et furto sublatum a discipulis edixerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note