De passione Domini
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rabanus-maurus780-856" aria-label="More works by Rabanus Maurus">
—
Original / primary: 8933 Depado
7.1
CAPUT VII.
7.1
Sed quidquid erat ei causa doloris et moeroris, virtute Dei totum in seipsa strictissime continebat, et intus corporaliter torquebatur: et quanto minus clamare audebat, ne patientiam perderet, et morientem filium commoriens plus gravaret, tanto acriores in corde discissiones viscerum sentiebat.
7.2
Sed quando vidit quod sic male tractatus Deum Patrem pro illis[ oraret] et etiam quia nesciebant quid facerent excusaret, quomodo non dixit ei: Fili dilectissime et dulcissime, cur hoc dicis? Illi te crucifigunt, derident et maledicunt, et tu econtrario benedicis? Quomodo nesciunt quid faciunt, quibus nihil mali fecisti? Et quid dicere potuit, quando moriens eam ad custodiendum puero commendavit? Quae fuit ista consolatio dolentissimae matris in morte dilectissimi filii: Accipe filium Zebedaei pro Filio Dei? Quid poterat dicere mater filio, et filius matri, si tunc possent ad invicem diu loqui? Et quomodo tandem videre potuit gladium venientem, quem tot annis a prophetia Simeonis per dies singulos exspectavit, qui tunc per latus filii materna viscera penetravit? Quomodo tunc poterat eam sustinere Joannes, ne caderet, cum ipse sine maximo dolore non esset?
7.3
Videbat etiam Dominus ad augmentum doloris sui tam viliter et inutiliter effusum talem sanguinem, quia sic in vanum laboravit, quod vix tunc unum latronem acquisivit, et unum apostolum perdidit. Videbat iterum tunc in praesentibus et futuris generalem ingratitudinem, quod etiam a Christianis tanquam mortuus dandus erat oblivioni: quia paucissimi sunt qui ei de tanto beneficio gratias agant, etiam dum crucifixum vident dicendo: Gloria, laus et honor tibi sit, Rex Christe Redemptor. Videbat etiam Dominus praesentium et futurorum pessimam vicissitudinem ab his qui oderunt eum gratis, et retribuunt mala pro bonis: quia si pati posset, adhuc pejora pateretur a malis Christianis quam tunc a Judaeis: quia super dolorem vulnerum ejus addentes praevaricationem, plagas ejus quotidie renovant, et iterum crucifigunt, et ostentui habent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).