Diplomata
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rainaldus-ii-rhemensis" aria-label="More works by Rainaldus II Rhemensis">
—
⋯
Original / primary: 11007 Diplom44
5.1
V. Instituti in abbatia Sancti Martini Sparnacensis canonici regulares. (Anno 1128.)[ Gall. Christ. X, 39, Instrum.]
5.1
RAINALDUS, miseratione divina Remorum archiepiscopus, notum facimus quod illustris comes Theobaldus, divina inspiratione compunctus, Sparnacensem ecclesiam ob remedium animae suae et praedecessorum suorum, Stephani videlicet patris sui, et avi sui comitis Theobaldi qui in eadem ecclesia sepultus est, in manu sua hujusmondi libertate donavit. Cum praedictus comes Theobaldus praefatam ecclesiam a primogenitoribus suis quasi haereditario jure sibi derelictam teneret, et abbatiam ipsius ecclesiae Galeranno, domini Andreae dapiferi sui filio, dedisset, incommutabili voluntate Dei, qui mutat omnia quando vult, eadem ecclesia ad meliorem statum mutata est. Praefatus namque Galerannus Spiritus sancti gratia divinitus inspiratus, et domni Bernardi Claraevallis prudenti consilio roboratus, jam dictum comitem adiit, sese saeculo abrenuntiaturum, et apud Claramvallem monachum futurum enuntiavit, petivitque ab eo quatenus ecclesiam Sparnacensem ad ordinem et regulam beati Augustini per manum dicti archiepiscopi permutari concederet. Cujus petitioni satis rationabili comes supradictus libenter annuens, Deo et praefato archiepiscopo ecclesiam supradictam liberam, et sub regula S. Augustini in perpetuum permansuram dimisit, etc...
5.2
Actum Remis anno Incarnati Verbi 1128, etc...
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).