Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Dialogus confessionalis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ratherius-veronensis887-974" aria-label="More works by Ratherius Veronensis"> —
⋯
More
Original / primary: 9494 Diacon
4.1
Itemque post quaedam.
4.1
Tergiversari, ais, nimium videris mihi, et colli instar volucris Ennianae colorem cum motu mutare. Nunc enim nimium rigorem, 279 nunc in te maximam admiror mollitiem; nunc quasi fervorem, modo teporem; nunc constantiam, nunc studeo[ leg. video] dissolutionem; nunc sincere( et utinam vel aliquoties), nunc simulate mihi, ut, proh nefas! semper, cuncta videris referre, et modo miserabili quaedam confitendo quoque celare; sicut illud primum, quod mihi etiam, qui te non minus quam idem agnovi, ita legenti occulitur, ac si minime diceretur. Ita, inquam, ita esse confiteor, pariter et actibus demonstro. De illo tamen, quod faris, quia pejus fore, si omnibus pateret, adverti, sufficere credidi, si quovis modo tu solus valeres inde melius certificari. Te vero dum alloquor, oculatum quemlibet, qualem scilicet regula a nobis transgressa suadet, aspicio, qui utique sua norit curare, et aliena vulnera non detegere et publicare. Nam nec debes oblivisci, quod de neglecta diutius confessione superius audisti. Quare, inquis, et cui confiteris, si affectas celari? Deo, inquam, et mihi. Deo cur? inquis. Non ut noverit, inquam, qui nil valet ignorare, sed ut dignetur remittere. Ita enim audio et Prophetam praesumere, mihi ut aliquanto verius atque securius valeam dicere: Delictum meum coram me est semper, quod non fuerat utique, si non contigisset scripsisse; dictumque gaudere: Beatus qui semper est pavidus. Et: Cor, quod noverit amaritudinem animae suae, in gaudio illius non miscebitur extraneus. Sed melius, inquis, fuerat in tabulis cordis scripsisse. Melius, inquam, melius, et illic et istic vero puto praestantius. Habemus vero cum Augustini quoque exemplo in membranis ovium confitentem Apostolum: Qui prius fui blasphemus et persecutor, et contumeliosus. Subrepit tibi, inquis, hinc aut superbiae aut inanis gloriae, aut certe vanae securitatis tentatio aliqua. Pene, inquam, usque ad desperationem mortiferam. Cum enim audio, quia Justus in primordio accusator est sui; submurmurat misero mihi miserrima stultitia, vel stultissima miseria, quod imitator in isto sim infelix alicujus justorum, et ita erga miserrimum et perditissimum, si ita vadit, agi conspicio, ut spectabilius conspici in terra monstrum non fuerit datum. Cum enim superbia, semper, id est ambitio, ruinae fuerit causa; mihi videtur, quod me[ l. in me] illa, quam putaveram, esset, quia humilitas sit elationis, pejor ruina. Inde enim superbio, unde me despectissimum certissime et infra universos attendo, cum caeteri inde soleant gloriari, unde caeteris se vident excellere. Quod nisi turpiloquium saltem in isto praecepto vitarem, apostolico condigno enuclearem 280 exemplo. At quia deficit eloquium, nec fari, quod a me ipso patior, possum, exterius dum me tibi cerno notissimum, ne interius tibi quoque lateam, dirigo te ad Gregorium Deiloquum, illum interroga; quid de reprobis hypocritis et arrogantibus sentiat, hauri: ibi me conspicere totum valebis. In evitatione, inquis, soloecismorum constructionis quam rationis vero, dictionum quam actionum videri valet perspicacius te esse quod dicis, dum magis utique affectas, si succederet tamen, videri eloquens, quam ipse quod bene loqueris, exsequens. Plantares libentissime video, contra interdictum licet, in domo Domini nemus, qui in arbusculorum situ tam es studiosus. Mane, inquam, mane videbis, quis sim, spondeo, clarius, nec tamen reprimetur tumor ob id semel, promitto, conceptus.
4.2
Iniquitatem, ait Psalmista, si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Quod licet pro arbitrio sic vel sic valeat intelligi, dicit enim Dominus: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis remittet vobis. Et alibi: Qui avertit aurem suam a clamore pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur: exemplo Herodis hypocritae, quia Deum ficte quaerunt, nunquam invenire merentur. Nulli vero saepe continuatius psalmodiis vacant, crebrius missarum solemnia celebrant, pauperibus necessaria tribuunt, praedicationi amplius insistunt, in quibus cunctis evidentissime videri mihi experimento praecipue mei confiteor, iniquitatem quam dicit ipsam, quam in me considero, fore duplicitatem. Duabus enim quasi linguis duo quaedam recito, audientibus psalmos vel aliud quid, cordis inspectori longe dissimilia alia et innumera; sicut in ista nocte, istud cujus est mane( vigilia vero est apostolorum Philippi et Jacobi) cum impulsu adversarii vigilarem ut saepe, dormire cum utilius utique foret, in cubile adhuc tumente super re, mihi quae contra votum acciderat. Bonito namque tuus lanam, jussu absque meo, dispensasse fratribus, fuerat nuntiatus; cumque ista et alia illegaliter hic accidere exaggerarem, et vigilans eorum mihi phantasmata repraesentarem, perveni cogitans loco, ubi habetur in ea, quam miseri abdicavimus, lege, quod utique tantopere nos, peculiari vero illo nostri, non Dei amore amplectimur abbatuli: Sine jussione abbatis nihil faciat. Incumbens ergo illic, et causas inde comportans vindictae, coepi cogitare, esset si aliud, quare ad hujusmodi quasi honorem tam avide inhiaremus. Nihil aliud invenire valui prorsus. 281 Inde cum fuisset ventum ad matutinos, psalmum ore dicebam, corde clamabam: O Oderade stultissime, hoccine erat, quod octoginta libris, tenacissimus cum putareris( sic enim sic, saepe in judiciis erramus, miseri, nostris), non dubitasti emisse? Sile, sile, moneo; moneo inquam, o hypocrita, moneo, sile, coepi actutum clamare; te intuere; illum relinque. Ejice trabem de oculo tuo, et tunc fratris de intuitu, si voles aut vales, propelle festucam. Nam, ut verissime fatear, in comparatione istius, quam miraris, stultitia tua est trabes vehementissima, istius festuca tenuissima. Et ecce inter illa 282 hymnorum melliflua carmina magnus a Leodico ille nuper habitus irruit exercitus, servorum inaestimabilis multitudo, et qualium? Equorum generosissimorum mille modis discrepans hinnitus, mastrucarum caeterorumque ornatuum, mensalium, scamnalium, cortinarum, reliquorumque commodorum esse qui potuerat diversissimus apparatus, clericorum et cucullatorum nobilissimorum cigneo canore dulcior sonus, cognatorum nobilis, infinita, pulcherrima atque charissima, flens quoque et ejulans( ut pauperiorum meminerim) relinqui se quod videbat, caterva: desertitudinis illorum[ subaudi irruerunt] praejudicia: 283 labores innumerabiles atque periculosos itinerum, dispendiorum, et infirmitatum hac sola pro sententia perpessi; pecunia, quantum ad me, maxima ob id datione distracta, ad quam cum solummodo conversus fuissem, pretiosissimam illius recolendo distractam, quam huc attuli, considerans vestem, evidentissimo sacrilegio etiam nactam, tristitia si emori natura dedisset, dolore immanissimo expirare valuissem. Ita enim ante oculos mentis adducta[ subaudi haec res] me gemendo fecit suspirare, ut si forte pro foribus aliquis stetisset, me illo mihi consuetissimo incommodo cruciari putare quivisset. Tandem his aliquantisper amotis, cogitare coepi; in hoc tanti, ut consideras, saeculo, empto quod in futuro coeperis emolumenti nosse desidero. Et ecce[ subaudi irruit] iterum ante cordis intuitum columba illa de templo venalis, ecce in manu Jesu flagellum de resticulis, expulsio illa de templo terribilis; ecce Simonis maledictio, ecce Giezi lepra horribilis, non sine Ananiae et Saphirae elogio quoque et anathemate recipientis, quod gratis dari et debuit recipi. Sine jussione abbatis, inquit( subaudi regula), nihil faciat. Ecce quod tanto pretio non solum pecuniae, sed et laborum innumerabilium infelicissime acquisivisti: sed non perfunctorie accipias, cum audis, moneo: Ipse tamen abbas cum timore Dei et ordinatione regulae omnia faciat. Et rursum: Sciatque abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire; ideoque nihil extra praeceptum Domini, quod absit, debet aut docere, aut constituere, vel jubere, memor semper, quia et doctrinae suae et discipulorum obedientiae in tremendo Dei judicio facienda erit discussio.
4.3
Gaudes igitur, quia sine jussione tua nihil 284 fit, vide quid jubeas; exigis obedientiam, astrue quod exigis; illi enim tibi, tu regulae debitor es obedire. Illi peccant, si extra voluntatem et ordinationem tuam faciant; tu, si contra constitutum regulae quidlibet disponis aut praecipis. Omnia vero, ait, quae discipulos docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda; sciatque, quia qui suscepit animas regendas, necessario praeparet se ad rationem reddendam; et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo, quod in die judicii ipsarum omnium animarum redditurus Deo rationem, sine dubio addita[ subaudi ratione] et suae animae. O ventositas stultissima! tot laboribus, tot aerumnis, tot tribulationibus, tot doloribus, tot angustiis, tanta pretii summa in hoc saeculo, tot suppliciis in inferno emisse vocari solum ab hominibus Rabbi, cum ipse judex futurus suaserit dicens: Nolite vocari Rabbi, quasi diceret: Ne illum affectetis honorem in saeculo, pro quo honore, illo, quem describere gestiens deficit Apostolus dicens: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit, privati, tam magna et similiter inenarrabilia tormenta patiamini in inferno. Inter haec autem cum considero maledictionum super me irruentes quasi Euxini freti ferventissimos cumulos, in nulla meae salutis( confiteor) fiducia me miserrimum respirare solae ne dicam aliis junctae compellunt; in quibus cum prima se ingerat, posterius licet intenta, quae sit ejusdem qui protulit, volo ut audias verbis Gregorii: Sicut qui invitatus, inquit, renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus promovendus; sic qui ultro ambit, vel importunius se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat? Cur non perpendit, quia 285 benedictio illi in maledictum convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus, promovetur? Quam maledictionem, attende, quamque mortiferam sequuntur( antecedere quamvis debuerint) istiusmodi[ subaudi maledictiones]: Maledicti, inquit, qui declinant a mandatis tuis. Maledictus qui annuntiaverit patri meo dicens: natus est tibi puer masculus. Maledictus qui prohibuerit gladium suum a sanguine. Maledictus qui, ut a Domino recedat cor ejus, spem suam ponit in homine. Maledictus qui opus Domini facit negligenter: et irrecordabiles nunc aliae, in quibus nil magis in me mirandum, quare quod eas recordari, nedum scribere vel enarrare siccis valeam oculis; in quo luce clarius considerare mei duritiam vales, confiteor, cordis
4.4
Ut dicis, ita est, inquis; levitatem inconstantiae nam tuae mirari non desinens, non miror jam, si tale quid in ista tibi aetate( ut illud fuit, quod novi) quiverit corporaliter contingere, cum ita te spiritaliter adhuc video lascivire. Tui ipsius enim scripto atque verbis conjicio quod praetendis, non te meditari corde satis sincero. Si enim de reversione ad Dominum, id est de conversione de malo ad bonum veraciter deliberasses; istud tibi quoquo modo concessum tam vili minime[ supple aestimare] debuisses; quidquid enim expendendo vel tribuendo in hujusmodi, quasi perditum te video dolere( aurum fuisset Arabicum) esset omnimodis salvum; si ita te deinceps vivere, ut modicis regulae ipsius verbis perstrinxisti, fuisset coelitus, quotus quisque ante fueris, datum; sed dictante Scriptura: Qui observat ventos, non seminat, et qui considerat nubes, non metit, illius modi te considero imbecillitatis, pusillanimitatis, timiditatis, inconstantiae, duplicitatis, et enervis nimium ignaviae, ut de tui ereptione cogerer penitus desperare, nisi inenarrabiles divitias omnipotentissimae Dei attenderem misericordiae, bonitatis, et pietatis gratuitae innumerabilibus contra spem etiam ab initio saeculi praerogatae. Ut enim verbis me propheticis te alloqui consideres, quam vilis factus es, rogo perpendas, iterans vias tuas; dumque te peccatorem criminosissimum verissime scriptitas, monitum te quaeso advertas, ne iteres verbum in oratione tua; sus lota in volutabro quid proficiat luti attendas; canis quoque reversus ad vomitum quantum oculos offendat memineris intuentum. Quod jam illis, quibus te laborare adhuc vitiis doleo, feceris convertendi et avertendi a Domino volumina verecunde, ut condecet, recolas: etiam nunc, dum in novissima utique hora consistis, in soliditate animum figas; stultus enim ut luna mutatur, quod de te somniatum, ut actitare solebas, fuerit nec ne, tibi dubio procul, tamen optime, videri valet congruere. Quot enim vicibus fortunii et infortunii, conversionis et aversionis 286 obtenebratus splendueris, rursus iterum obtenerandum cismarina, ut ita loquar, jam cantat tellus. Curavimus, ait Dominus tui, ut cernitur causa, Babylonem, et non est sanata, dum adhuc rediviva miser pullulat confusio tua. Frons meretricis facta est tibi; noluisti erubescere, de te dictum, caecus mente nisi tua professione fuisses, valuisti advertere, cum de te talia, tanta, tamque infinita, sine pudore et gemitu potuisti referre, et nec nominanda, ut Apostolus praecipit, quasi honesta, pompatice quoque, si valuisses, narrare. Sed intueor quid moliaris impudentissime, ut enim multi[ f., ut et multi] in hoc complices tui; dum scriptum amplecti ab omnibus vides: Justus in primordio accusator est sui, de confessione peccatorum indicibiliter lugendorum ornari mavis, quam humiliari; et ideo peccatorem te licet veracissime dicas, callide, si posses, audientibus persuaderes, magis te hoc ex humilitate dicere quam ex veritate; nam si peccator ita tenus videri et dici, ut scriptitas, velles, me te publicasse non tantopere doluisses. Si vero non vales justum[ subaudi persuadere te], quod te non esse oculatum non subfugit ullum; saltem aliquibus persuadeas litteratum. Itaque vitam tuam te per exempla meliorum non discutere certificor,[ subaudi nec] foeditatem considerare tuae nec duplicitatem inconstantiae, neque te reprobari, cum audieras: Vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis; et quod Sallustius Ciceroni[ subaudi dixit], neque huic, neque illi fidem habere, neque Caesari, nec Pompeio, utique ad te pertinere; tu enim neque Domino, neque cui obsequeris adversario, constantiam fidei, ut ita dixerim, servare probaris.
4.5
Nam, ut tibi vicem rependam, quia videlicet cum tua narrare, ut praetendebas, proponeres crimina, a meis coepisti, in tuis desinam ego. Qua calliditate illud egeris revelabo. Tu, licet obtenderis tibi penitus non eluceri; ne enim te, ut verebaris, publicarem, satis, ut tibi videbatur, astute, re autem vera nimium subdole mea opposuisti quae attenderem, et tua relinquerem; et quod de violatione regulae, loquacissima prosecutus es, ut videre videor, arrogantiae vel inquietudinis vanitate, ob aliud non mihi videris fecisse, nisi ut illius facinoris magnitudine posses, quod in te noveram, levigare utcunque. Ego, inquam, ego ut fur et in hoc quoque deprehensus, quid respondeam nescio prorsus. Stupeo vero, tamen si quod agere competit, facio attonitus, perpendere non satis praevalens, cur hoc me facere vel permiserit, vel voluerit Deus. Ut video, inquis, mente excessit, quod in jam dicti legisti dialogo de quodam Chrysario, divite superbissimo, qui dum moreretur, insistentes sibi humani generis adversarios vidit, inducias vel usque mane quaesivit, quas tamen minime accepit, et circumstantibus celare, quod patiebatur, 287 non valuit. Ex quo ejusdem sancti Gregorii auctoritate constat, quod pro nobis, non pro se talia vivens sine fructu utilitatis viderit suae. Ita ergo et de tuo isto mirabili vales aestimare, autumo facto, ut, si tibi forte non prodest, prodesse valeat forsan lecturis, dum in se quoque talia recognoverint, qualia te de te ipso confessum bono animo fuisse putarint, cum dicente Scriptura: Venit amicus, et investigabit eum, de te meliore quamvis loquens, non de futuris, possis veraciter scire, quia ostentatione potius et plausuum affectatione, et ingenita tibi, ut jam saepissime monstratum est, quadam mentis, ut dixi, inquietudine et inventionum tuarum peculiarissimo amore( quod arrogantibus proximum noscitur fore) te deprehendant talia congessisse. Unde te non mirari debueras paulo superius frete[ f., frete pro confidenter] dicere, quod siccis oculis talia valeres proferre. Quis enim charitatis ardor eam, quae in te est frigiditatis glaciem in rivos resolveret lacrymarum? Cereus sane totus cum sis, non est mirandum, si aliquoties aliqua elicitur ex te lacrymula, quam ex instabilitate ut Balaam illius[ subaudi potius] procedere, quam ex salubri compunctione, illud perspicue approbat, quod elicere non vales lacrymas aliquas, nisi te aliquis videat, aut coram te plorantem alium cernas, quod et e vestigio subsequens immoderata monstrat ita esse persaepe hilaritas. Quem tamen fletum quanti pendat arbiter internus attende: Filiae Jerusalem, inquit, nolite flere super me, sed super vos; super alium enim, non super se flet, qui super alterius bono compunctus, imitari negligit, quo ipse quoque compungitur, bonum; perditae enim computari valent lacrymae, quae inde fiunt, unde animus lacrymantis non curat. Deest sane tibi necessarius qui fuerat, scilicet amicissimus interius clamitans, cerno, suasor: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, et non taceat pupilla oculi tui. Ut divisiones aquarum deducat oculus meus, posses, ut competeret, in hora ultima contra insistentes saltem accusatores proferre, qui calumniabuntur certissime, nullum tuorum te criminum, scripseris ea licet, competenter deflesse, emendasse, poenituisse, nec visceraliter unquam optasse: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut plorem contritionem meam, nedum populi mei, hoc est, gregis mihi commissi? Nam dum proximo cantares: Ululate, pastores, et clamate, aspergite vos cinere; et: Plange, quasi virgo, plebs mea; quis in tuo vultu aliquid nedum tristitiae, saltem gravitatis; quis in oculis lacrymas, ut ita, sicut scripseras, 288 criminoso congruerat; quis, inquam, pro tuis saltem tam gravibus, tam multis, tam foedis, ne dum pro tibi commissorum delictis, in pastorum cum esses dupliciter in tui miserrime praejudicium numero, vel condignum audivit suspirium? Et tunc quidem, sicut plurimi, pro reverentia illius tridui eras abstemius, silens, crimina tua describens, paschalem quasi azymum praeparans; sed subterfugerant improvido, ut cretum est, agrestes lactucae, sine quibus fas non esse debueras credere, paschalem agnum pro te et occisum comedere. Jam tunc praefigurabas, fateor, te quandoque, quod actum est, utique obliturum, quid de servo judicaris reverso, jam signis quibusdam fatebaris, non modo non cogitaturum te saltem post Pascha nedum dicturum, quod exclamative mihi dixeras: Ne peccemus, inquam: quid amplius peccandum? Superabunde peccatum est: quasi deliberasses jam amplius non peccare; sed Balaam exemplo, jam quibus benedixeras virtutibus, incipis consilium scandali ministrare, jam reverti ut canis ad vomitum, jam in eodem, quo dudum fueras, coeno lutari, jam non curare, quod cavendum in ambone in Pascha dixisti, ne scilicet in quadragesima domum constructam transacto vecordes Pascha destrueremus, aut immisso combureremus igne, ne expulsum a nobis immundum per poenitentiam revocaremus spiritum septeno nimirum collegio reversurum. Jam enim repinguaris, videri detur ut optio, qualiter quoque pascaris; jam vix a lascivia retineris, huc illucque desidiose discurris; qui silebas, rixaris, detrahis; securitati familiarissimae semper tibi, ut ita loquar, reconciliari, quod eam ad modicum reliqueris, solers incipis, et ne vires perdat, turpiloquia cum fallaciis providus misces. Cui racha vitare successerit, minime licet conatus. Quadragesimam( loqui timuisti fatue) jam conviciorum millia etiam inveniens transgredi non vereris, ipsis etiam neque manibus excedere timens. Jam quibus quasi gradibus reverti ad Dominum in edito positum te velle simulabas, retro pergis; quique surgere te velle mihi mentiebaris, perspicue ruis, te de rete pristinae conversationis asserens, quanti adhuc eam habeas, prodis.
4.6
Sed quid magis? Quid alii de te sentiant, viderint; mihi videris pejor pessimo istiusmodi confessionis argumento effectus, si desit per misericordiam Dei donandus, et ob id absque intermissione ab eo quaerendi[ l. quaerendus] interior et continuus, quem tibi non esse et confiteris et video, gemitus. Si enim dormiens nil videt, est utique naturale; vigilantem vero ut constat 289 videre, ita et sua referre, si interemptorem sui coram se positum negligit declinare. Quantos igitur animae tuae subversores ante te habeas positos cernis, et declinare interitum gemendo saltem, si condigne poenitendo non vales, negligis, et me non de te desperare compellis. Quid enim miser putas prodesse quae, imminent crevisse, si contingat non evasisse? Repelli, sacerdos cum sis, te ab offerendis Deo panibus vides, et minime luges? Maledictionibus te Domini impeti vides, et flere non vales? furem te miser atque latronem veritas appellat, et nec furata vis reddere, nec vi rapta relinquere; nec saltem non modo pro furto et latrocinio, verum pro ipsa non emendandi duritia lacrymas vel aliquas animo consternatus suspiriis miscere? Veste nuptiali te carnis carere; et in nuptiis Christi et Ecclesiae, pedibus et manibus ligatis ne in caminum ignis mittendus turpiter extrudaris non verens, sine lacrymis audes saltem recumbere? Anathema audis recipienti, et flere impossibile est tibi? Pecunia tua tecum sit in perditionem, apostolum audis Petrum Simoni Mago dicentem, et ut a te perditio avertatur, non postulas precem[ id est orem]? Ananiam et Saphiram pro sacrilegio a te quoque commisso conspicis expirare, et tibi flere nullatenus est possibile? Giezi conspicis lepram; et leprosam fletibus non deluis animam? Templum Dei in te et in aliis violasti, oblationem Patris tui Domino abstulisti; et in domo Ecclesiae Dei fiducialiter agens, altari ejus sine lacrymis oblationes fidelium securus imponis? Deesse tibi conspicis lactucas agrestes, et agnum Dei comedere audes? azymam non habere, et de Pascha praesumere? Fermentum in te sentis malitiae et nequitiae; et epulari in Domino audes te satem[ f., saltem] vel credere? Habere adversum te multos multa non ignoras, et munera ante altare comportas? Interdici, quod facis temerarie, audis, et agere nequaquam dimittis? Sed quid? Si dimittis, de inobedientia judicaris; quia enim sortitus es quoquo modo ministerium, necessitas tibi incumbit illud explere, ne in judicium magis quam in ministerium illud videaris sortitus fuisse. Hoc igitur bivio interceptus quam desperabilis sis atque dolendus, consideres quaeso sollicitus. Nisi vero tu idem confiteri anticipasses, vererer tamen, ne subdole quidquid Gregorius contra reprobos, simulatores, et arrogantes in Moralibus loquitur, absolute tibi convenire proferrem. Loquacitatem quippe tuae considerans arrogantiae, Eliu quasi audio dicere: 290 Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei, en ventus[ l. venter] meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit, loquar et respirabo paululum Sed multum vereri tam tu debueras, quam complices in hujusmodi tui, qui dum aemulari eloquentes contenditis vaniloquos, imitamini magis philosophos et sequimini philopompos, notari in uno non vos perpendentes, cum dici auditis: Stultus totum profert sensum suum, et ut adjiciam: Sicut urbs patens et absque murorum obstaculo, sic qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Ut dixi vero, vereri debueras, ne cum illo, imitari quem satagis, de te dici audires;[ subaudi debueras] timere etiam, ne et illud de turbine neque per aliquod etiam sacrificium reconciliandus[ subaudi audires]: Quis est involvens sententias sermonibus imperitis? Quam vero infra eumdem, quem sequeris, utique sis, comprehendere vales, cum te prophetiae spiritum habere, ut illum habuisse, nullatenus vides. Si vero hujusmodi de propheta fit exprobratio; de compilatore et sycophanta, qui, ut scriptum est, in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat, quod dici valet vanissimo et, quod pejus, mendacissimo?
4.7
Ut vero agnoveris quam vilescat sapientibus vanitas ista haec tua, considera cum illis pariter reprobatum Saul, prophetasse Caipham; redde memoriae rationis verba asinam ex visione angeli accepisse, daemonia, Scimus, quis sis, Christus filius Dei, dixisse, et nullius ob hoc te momenti, si loquacior sis caeteris, esse, poteris conjectare. Vir enim, qui fluxum seminis patiebatur, immundus juxta legem, non conspicuus( ut videri inhias) erit; sicut et de laboribus inquietissimae inquietudinis tuae, quibus erecto collo, superciliis elevatis amplificatam Ecclesiam spatiolo minoratam, meritis dilatatam, structurae vilissimae in comparatione millium licet enormitate, nulla vero religionis melioratione( concedat omnivalens pejoratione non aliqua) Nabuchodonosoris tui more dicebas in intimis: Nonne haec est Babylon, quam aedificavi in robore dignitatis et fortitudinis meae? Vide igitur, quam universis viluerit, quod tibi immaniter complacebat, cum quos putaveras laudatores futuros post obitum, conglobati te vivente a maximo usque ad minimum in tantum exstiterunt vituperatores eorum, ut regia auctoritate militari manu depoposcerint sacrilega dirui, quae tu ambiebas sacratissima laude omnium celebrari. Bene tibi fecerunt, bene tibi contigit, cinerate 291 et cacabate, qui cum nec saltem homo sis, rationis utique in pluribus expers, honoremque tuum non intelligens, comparatus jumentis insipientibus et illis non dissimilis factus, Deo soli debitis laudibus te efferri adulterina fraude, si daretur, ambibas. Hoc erat nimirum, quod flere nequibas, quia te scilicet aliquid esse hujusmodi deceptione putabas; sed deprehenderunt, Deo gratias, dignus ut fueras, veraciter te, qui ad se vel ad caeteros talpae in te et caprarum sunt lumine usi, scribimus indocti doctique poemata passim. Quam igitur querimoniam etiam sapientibus saeculi irroges vide, cum libros absque doctrinae peritia praesumis componere, et, o quot bestias, dum te tanti pendis, attendis! Si enim homines attendisses, peccavi utique dixisses; si lucem videres, tenebras non tanti putares. Dum enim te bestiis excellere, dum caecis clarius attendis videre, quem, rogo, inde cordis tumorem socordissime vales concipere? quid magni enim, si stultus pecudem, seu videns caecum praecellat? Cum vero conferre te vel sapienti alicui vel justo minime possis, unde, rogo, superbis? an quod stultissimis atque perditissimis non saltem aequaris? vide ne in his stultior atque perditior ab interno arbitro judiceris. Iisdem enim acutis sententiis, quibus hostem quasi prosternis, Eleazari exemplo te ipsum interficis, dum in his, quae recte de Deo forsitan sentis, tuam, non Dei gloriam quaeris, gaudens quasi quaedam quia repererit manus tua, non potius, ut oportuerat, lugens, quia non feceris ea; et osculatus quasi ore proprio manum procaciter tuam, non laudare etiam ipse quod facis, dum non etiam metuis, testimonio propriae locutionis virtutem tibi tribuis operantis. Verum hoc scelus maximum et negationem Altissimi assertione Job sanctissimi esse, dico, memineris, et arrogantium te unum ex praestantioribus non denegaveris, dum praemissis fortioribus semper ad supervacua verba relaberis. Considera, inquit, opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem ille despexerit. Si enim quod tibi magis competeret, cogitasses, a scribendo tanta desisteres. Magis enim cum interno rugitu, recollecto in talibus qui spargitur animo utique, quod tamen non valere te video, orationi et fletibus ob talia, quae scriptitas, deluenda fuerat instandum, quam hujusmodi vanitati studendum. Dum enim te in talibus persaepe aestimas laudari; magis, crede mihi, verso in contrarium voto vituperaris ac derideris. Legitur quondam vidisse quemdam infelicissimum, dum moreretur, maximum librum sibi a daemonibus offerri, scriptum intus et foris; sed ut in hoc tibi alludam, non erit eis opus, alium tibi offerre, quam quem scripseras ipse, qui et interpretabuntur, noveris, quid in eis[ f., in eo] affectaveris 292 quoque. De libro tuo te judico, ne tibi contingat audire, sed moneo, vide. Cum enim de cursu debito saepissime, et etiam ut modo de missa, inquietudinis vitio surgens, quod mente canendo etiam conceperas, scribere vadis, ubi rogo est quod suprascripseras? hoc est: Omnia vero quae discipulos docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda. Dicendum quippe discipulis nemo ejusdem religionis quam ambibat saepe, nihil operi Dei praeponatur. Si nihil, inanis gloriae qualiter pompa?
4.8
Quid vero laboro, cum nihil me proficere video? Restare unum solummodo cerno, alias desperare te nullatenus desino, et hoc suasu legis attentare praesumo, quam te praevaricasse, ut praetendebas, cum dolueris, praevaricari omnino non desinis. Si exhibuit fomenta, si medicamina Scripturarum divinarum, si hoc vel illud, et suam nihil viderit praevalere industriam, adhibeat, quod majus est, suam videlicet atque omnium pro eo orationem, ut Deus, qui omnia potest, operetur salutem circa infirmum fratrem. Veniat igitur, flagito, mater Chananaea quondam, id est nisi fallor, a maledicto Cham ad benedictionem Christi conversa, cui merito dicatur: Magna est fides tua, pro qua et discipuli Domini eum interpellent. Sanctorum omnium congregatio utique sancta clamet: Miserere mei, Jesu filii David, filia mea male a daemonio vexatur, id est anima istius( de te autem dico) peccatoris ex me per baptismum genita, et doctrinae meae lacte nutrita, quae scilicet male a daemonio vexatur, cum etiam, quod est pessimum, obduratur; miserere mei, etsi dedignaris illi; meus est enim quasi defectus baptizati cujuscunque perditio, sicut profectus salvatio. Idem usque ad importunitatem repetat familiarium Christi precibus, impossibile quod mihi videtur, ab eo, cui nihil est impossibile, sui merito saltem vel clamore( meo atque tuo impetrari quia non valet) obtineat. Pura sane confessio quia liberat a morte, antique dictum, dum, ut non dubito, amplectaris et te fecisse quia gratuleris. Qui maledicit patri vel matri, morte moriatur, rogo dictum memineris; et te patrem tuum heri fellonem, quod plus utique quam fatue est, matrem tuam putam, quod racha immaniter superat, frequenter ad aliorum cumulum criminum quoque te recolas vocitasse; Adam vero et Evam dico, ut ratio utique reor non dedocet, in coelestem, quam peccato perdiderant, ereptione jam recuperatam Christi constitutos[ f., emptione... restitutos], Deoque reconciliatos( etsi tibi nequeant) patriam. Versus de purificatione sanctae Dei genitricis Mariae nescio a quo luculentissime compositos commendatione tui, regi cuidam adolescens quod pro tuis indeque et perditos obtuleris: in quibus perpendere vales 293 resedisse multa, quae contra tui propositum accusatori de praeteritis habeas derelicta; cum ei satis futurum esse promittere valeam, si illa observet quae deinceps facies, si talis modo ut es, ut timendum valde considero, quod abesse tamen Deus concedat, perdures, cum nec saltem in te completum, quod cantari frequenter audisti, confessus fueris, hoc est: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, etc. In uno quoque te immaniter falli considero, quia dicente veraciter Domino per Sapientiae, qui utique est ipse mentiri nescius, librum: Quem diligit Deus, corripit; te illic pro innumerabilibus in hoc saeculo tua reris culpa perpessis( falso ne tamen videas moneo) esse descriptum, et te quasi vindicta perlata reddis securum, non recolens quatuor esse genera percussionum, quae si non recordaris, ad Gregorium, dico, redieris; solos autem, ut de compendio loquar illius asserto, ab aeternis temporalia flagella liberant, quos immutant. Nam licet ab exitu sis viarum, id est, tuorum defectibus vocatus moliminum; tamen quia sine veste es nuptiali, ne, Amice, quomodo huc introisti, tibi dicatur, non nihil potes vereri. Tibi vero hic subjecta ne non disconveniant, dum ab iniquitate neque flagella compescunt, solerter, rogo, attende, praemisso quod, procacitatem nisi praecipitationis linguae corrigas tuae, vana tua, etiamsi esset aliqua, ista est confessionis religio attestante apostolo Jacobo. Quod autem vanum est, remunerationis pondere careat, consequens pariter est. Ut dixi, caeterum videas te suggero, in talibus graviter et erubescas notari. Si contuderis, inquit, stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus: si contraque te tuique consimiles conquerentem ne transcursim legas, moneo, etiam ita prophetam: Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam; eumdem quoque inspiratorem et Dominum prophetarum: Interfeci et perdidi populum istum, et tamen a viis suis non sunt reversi. Versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti aes, et stannum, ferrum et plumbum in medio fornacis: nullus scilicet[ subaudi est] argentum et aurum per ignem tribulationis, ut te putas, purgatum. Rursumque contra te et de te specialissimo. Multo labore sudatum est, et non exivit de ea rubigo ejus neque per ignem. Itemque: Frustra conflavit conflator, malitiae eorum( tuae utique tuique sodalium) non sunt consumptae.
4.9
Nisi vero te Flacci illo superius confutasses 294 dicentis versiculo, quam vilesceret ipsa tua a peccatis non amore virtutum, sed suppliciorum metu[ si qua tamen est, dicendum est] conversio? Sed quia te exterioribus conspicio etiam in ista tua criminum tuorum descriptione adeo deditum sensibus, ut quod scis optime, nisi cum videas, recorderis; Spiritum te non habere Domini, moneo, conspexeris, si libertate carueris. Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas. Servum ergo te nequam, non filium, inimicum, non amicum cognoveris, si suppliciis ad quidlibet agendum vel declinandum compelleris. Nam si poenam non metueres, ut tui asserto ipsius agnovi, pejora etiam quam facias perpetrares. Bona vero etsi non in divinis, in Tullii saltem et caeterorum hujusmodi sententiis et ejusdem, quem noviter protulisti, pro semetipsis didicisse potueras diligenda, et non poenis cogentibus exsequenda. Erubesce, Sidon, ait vero, memineris, mare. Certum est vero, quia coram Deo innocentia amittitur corporis, in cujus conspectu motibus delinquitur cordis. Manus, inquit, in manu, si nihil agenda[ f., agendo] etiam subaudis teneatur, non erit innocens malus. Repugnat etiam Deo pro posse, qui vellet tormenta ab eo creata non fuisse, ut sibi liceret impune peccare. In eo sane quod te flere peccata tua non posse, et dictis tuis et intuitu meo percepi; non perpendere te satis intueor, quare prohibitae sint, ut ratiocinatur propheta, stillae a te lacrymarum utique, jam sero scilicet saltem peccata quae diluerent tua, semenque verbi in te facerent( ipsa quae tibi inesse videtur ariditate compluta, atque madefacta duritie cordis tui) utique crescere a Domino fructificandum, et coeli horreo, criminositas et inconvertibilitas tua interdiceret nisi miserrime, recondendum. Quid enim censes de culpa, quam de isto solum probro contraxisti, cujus nunc pro anima vigilias, ut moris est, a fratribus fieri audiens, praecipitanter tuatim dixisti, non pro eo te oraturum, quia scires eum in inferno esse, pro eo scilicet, quod cum jam diutino monachum se fieri velle adeo promiserit, ut etiam stipendio coenobii introitum dato, acquisierit, ex quo tibi quoque una libra provenit; dilatione corvina miserrimus facta in clericatus habitu infelix, ut tibi videtur, obierit. Cujus enim culpa post ipsum magis est ipsius( si est tamen perditus) perditio, quam tua omniumque fratrum, qui receptis, quae ipsius erant, de illo non curastis, sed cum diabolo dimisistis. Vos enim incessanter debuistis eum monere, 295 ut, quod voverat, Deo reddere festinaret, antequam hoc ei, quod modo novit[ subaudi contigisse], contingeret. Et quia non fecistis, interrogate prophetam, ipso in peccato suo mortuo, de cujus manu sanguinem ipsius Deus debeat requirere, cum etiamsi datum esset, ut faceret, sententia illa vos Domini in hoc ita constringeret: Vae vobis Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, et facitis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Miserrimo igitur misereor, quia tua non potes deflere peccata, qui plangere debueras, dum etiam compelleris, aliena. Et quanto minus te flere non sufficis, tanto magis a bonis omnibus te flendum, perpenso etiam colapho, quod hodie dedisti ad te proclamanti rustico, decernens quantum absis his, de quibus Jacobus apostolus dicit: Si quis se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, scilicet cogitando quod religiosus sit, hujus vana est religio, noveris, dum tu nedum linguam, manus saltem non vales miserrimus refrenare.
4.10
Falsa caeterum spe decipi te quoque in verbis hujusmodi video Domini: Peccasti, quiesce, nolo mortem peccatoris. Et: Quacunque hora peccator conversus fuerit, salvus erit. Et: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos. Et illud de Evangelio: Gaudium est in coelo super uno peccatore, quam super nonaginta novem justos: et his similibus multis per campos divinorum sparsis librorum; quae omnia, cum ut clementissime ita sint et veracissime prolata, male intelligentis vitiat negligentia, aut praemissa scilicet, aut subsequentia minus aequo perpendens. E quibus ut uno caetera comprehendam, gaudium esse in coelo promittit super uno peccatore, quam super nonaginta novem justos; sed si gaudes ideo dictum, quia te peccatorem attendis, audi super quo peccatore gaudium ipsum esse dicat in coelo; et tu peccator esse talis, saltem quia justus esse non vales, satage, de quo dicitur ipso, poenitentiam, inquit, agente Quo usque? Non tibi dico, quia hic dictum non audio. Cum vero in lege de mundatis per diversa sacrificia culpis, immundus erit usque ad vesperam, audio dici; unumquodque peccatum etiam dimissum usque ad horam lugendum extremam mihi, fateor, videri. Peccasti, ait, quiesce. Dimisisti unum peccatum, quiesce ne facias idem, aut simile, aut forsitan pejus. Pejus autem est, si quod fecisti, non plangas; peccare quippe non cessas, si 296 non poeniteas. Neque enim delesti, quod scripsisti, etiamsi scribere desiisti; contumeliis nec alicui illatis, quia tacuisti eas, ideo emendasti. Planxisti forsitan ad tempus aliquod crimen, cor contrivisti. Si vero crimen non deseruisti vel poenituisti; cor quia non etiam humiliasti, a Deo te spretum potes neque inconvenienter et non sine auctoritate vereri. Qua vero fronte inter nonaginta novem justos te audes, etiamsi invenirentur, ascribere, ut utique majora tibi quam illis non cogites expedire, qui et justus debueras, ut ipsi, manere? Quia vero non fecisti, poenitentiam debeas[ f., debes] agere, et gaudium saltem aliquod, id est, secundum poenitentiae modum in coelo angelis facias[ f., facies]. Quod in te tamen cum Dei gratia esse, considerata arbitrii libertate, vales perpendere. Qua vero mente tu culpas flere negligas post baptismum admissas, quando summus pastor quosdam malorum suorum consideratione territos admonere, ut baptizarentur, gestiens, praemisit dicens: Poenitentiam agite; cum non dubitaret, sacramento baptismatis omnia peccata, etiamsi nulla praecessisset poenitentia, mundari valere. Talia vero tibi inculcans, quibus etiam ferrum emolliri loquar, ut ita potuerat, te compungi ad fletum quia non cerno, tibi dictum suspicari non desino; Plaga inimici percussi te. Attamen ne saevo venenum adjicere videar gladio, id est duritiae tui cordis desperationem ingerere, curo te Deo, jam nunc confutandi termino facto, ineffabiliter atque incredibiliter forte, curandum relinquere. Faciat omnipotentissima ipsius, flagito, misericordia et gratuita clementia, quod facere nullus, ut cerno, valet conatus, atque instantia. De Eucharistia sane haud temere a te percipienda, quia me moveri considerans, ultra posse quoque supra garristi, evomere gestiens quod nondum vanissime biberas, scelus hoc maximum nequaquam perpendens miserrimo fore exemplo Jeremiae atque Psalmographi, quia contra propositum necessitate quadam inevitabili compellor tibi, quod post didici, intimare, et quam longe minora quibusdam aliis de ea senseris demonstrare, capitulatim quaedam excerpta ex opusculis super hoc cujusdam Paschasii Radberti absque invidia tibi, quaeso, insinuari permitte, vicem enim tibi et in hoc debeo; senties forte quantum in isto etiam importunitas tibi contulerit mea.

Intertext edge

Open linked passage

Note