Reinerus S. Laurentii Leodiensis1110-1182
Vita Euracli Leodiensis
Leod 2.4.3
Choose a text
More by Reinerus S. Laurentii Leodiensis
—
11681 Vieule
2.4.1
INCIPIT VITA. CAPUT IV.
2.4.1
Euraclus praeterea referre solitus erat quod, dum aliquando in castris esset cum Ottone imperatore, qui adversum Graecos occupaverat Calabriam, subita solis obscuratio, et horribile factum sit deliquium, nocturnas exercitus tenebras et chaos insolitum perhorruit, ac veluti urgeret ultimus saeculi dies, judiciique tempus instaret, coepit pavitare. Magnanimes heroas timidarum instar damularum vidisses diffugere. Quidam in vasa certatim vinaria irrumpere, quidam in cistas profugere, alii sub carris, in specubus alii latitare. Heu quae turbatio, quae tunc trepidatio erit, quando, ut praedixit Dominus: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur; sive, ut in Apocalypsi legitur: Quando coelum recedet sicut liber involutus, et omnis mons et insulae de locis suis movebuntur, quando reges terrae et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et petris montium, et dicent montibus et petris: Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et a facie Agni, quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?
2.4.2
Ut vero intermissa repetam, Euraclus disciplinae haud ignarus astronomicae, mansit intrepidus, atque singulos circuiens femineae arguebat diffidentiae, qui trepidarent timore ubi non erat timor, fieri namque aliquando tamen naturaliter solis decessum. Viderent post paululum cuncta nitescere, quae frustra tunc pavitabant nigrescere. Quorum si tam degeneres animos, si pectora tam meticulosa perciperent hostes, quorum in medio erant, qui gloriose caeteros solebant vincere, ignominiose victi, caedi, et rapinae iidem ipsi forent hostibus. Nec vero diutina intercessit mora, cum paulatim renasci lux coepit, ac Phoebeae lampadis integer candor aera rursum perfudit et terras. Coeperunt milites tanquam formicae a cavernulis emergentes suam invicem ignaviam increpitare, et ludibundis plausibus suae exstasis ridere defectionem.
2.4.3
Euracli praedicatur scientia qui abstrusas etiam rerum causas norit perspicere. Certum est autem Plinio, Macrobio, Calcidio, aliisque pluribus tam astrologis quam compotistis auctoribus, quod quotiescunque luna eclipticam attingit lineam, si eadem hora congressionis ejus cum sole, qui circa ipsam semper cursitat, lineam convenerit, interventu et objectu ipsius solaris nobis defectus luminis contingat; vel si plena tunc diametro a sole destiterit, illam terrenae molis umbram incurrere et terrae oppositione ab aspectu solis prohiberi, et ideo eclipsin necessario pati.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).