Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rembertus Hamburgensis830-888
Vita S. Anscharii
Ansc 53.1
Choose a text More by Rembertus Hamburgensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21454 Visan2
53.1
Horico juniore patri succedente, ecclesiae aditus occlusus, dein rege volente concessus; alterius condendae facultas data.
53.1
Inter haec vero divino contigit judicio, ut piratarum infestatione memoratus Horicus rex, quibusdam propinquis hujus regnum ipsius invadere conantibus, bello interemptus sit: cum quo pariter omnes primores terrae illius, qui olim domno episcopo familiares et amici habebantur, gladio interierunt. Deinde post haec constituto in regno ipsius Horico juniore, quidam illorum, quos ille tunc habebat principes, et minus antea domno cogniti fuerant episcopo, persuadere ei coeperunt ut ecclesia apud eos facta destrueretur, et religio Christianitatis ibi coepta annihilaretur, dicentes deos suos sibi iratos esse, et quod ideo tanta eos mala invenerint, quia alterius et incogniti Dei culturam apud se receperint. Qua de re comes praefati vici, Scleaswich videlicet, nomine Hovi, qui huic religioni praecipue resistebat, et ad destruendam Christianitatis fidem regem provocabat, ecclesiam ibi factam jussit claudi, religionemque Christianitatis ibidem prohibuit observari: unde et presbyter qui ibi aderat, persecutionis acerbitate compulsus, inde recessit. Pro hac itaque re domnus episcopus nimium sollicitus et tristis effectu fuerat; quia nullum tunc cum Horico juniore de amicis habebat, quos antea largissimis donationibus sibi familiares acquisierat, per quos eum ad Domini voluntatem conciliare posset. Unde quia humano destitutus fuerat, ad divinum solito more concurrit auxilium. Nec spes sua eum fefollit. Consolatus est quippe eum Dominus spiritali in animo consolatione, et certus omnino factus est, quod nullo modo, ut hostes Christi machinarentur religio ibi coepta deperiret: quod ita Domino annuente non multo post contigit. Nam cum pro hac sola eadem causa ad praedictum regem ire disponeret, Domini praeveniente gratia, idem rex, expulso prius de vico memorato jam dicto comite, ita ut nunquam postea in ejus gratiam redire potuerit, ad domnum episcopum suum gratis direxit legatum, mandans ut sacerdotem suum ad propriam remitteret ecclesiam: non se minus quam seniorem Horicum Christi velle gratiam promereri asserens, domnique episcopi amicitiam obtinere. Quo facto, cum ipse quoque reverendissimus Pater noster ad ejusdem regis praesentiam cum adjutorio Burchardi illustrissimi comitis venisset, qui etiam antea apud Horicum seniorem adjutor illi in omnibus fuerat, et apud regem utrumque bene poterat, quia propinquus erat ipsorum, tanta gratia a juniore susceptus est Horico, ut statim ei omnia quae antecessor suus causa Christianitatis in regno suo fieri permiserat, ipse quoque concederet. Insuper etiam, quod antea nefandum paganis videbatur, ut clocca haberetur in ecclesia consensit. In alio quoque vico regni sui, Ripa vocato, similiter locum ubi ecclesia fabricaretur, tribuit: et ut ibi sacerdos praesens adesset, suae potestatis licentiam dedit.

Intertext edge

Open linked passage

Note