Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Rembertus Hamburgensis830-888
Vita S. Anscharii
Ansc 54.1
Choose a text More by Rembertus Hamburgensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21454 Visan2
54.1
Ministri varii ad Sueones missi.
54.1
Denique dum haec agerentur, praedictus venerabilis Gauzbertus episcopus ad gentem Sueonum quemdam misit presbyterum, nomine Anfridum, qui ex gente Danorum oriundus erat, et a domno Ebone ad servitium Domini educatus fuerat. Qui cum illo advenisset, memoratus Erimbertus sacerdos exinde reversus est, et ille ibi cum multa omnium ambitione tribus demoratus est annis aut amplius. Post hoc vero audito domni Gauzberti obitu, ipse quoque exinde reversus, et apud nos aliquandiu conversatus, aggravescente dolore defunctus est. Quo facto domnus episcopus, non sufferens fidem Christianitatis ibi coeptam perire, suum illuc misit presbyterum, nomine Raginbertum, qui cum satis ad hoc idoneus, et tantae profectionis valde esset voluntarius, et ad portum memoratum Sleaswich pergeret, diabolica machinatione, in via Danorum latrocinantium insidiis circumactus, et his quae habebat spoliatus, die Assumptionis sanctae Mariae ipse quoque in bonae voluntatis cursu feliciter consummatus est. Quod cum Domni episcopi animum nimio affecisset moerore, nequaquam tamen a coepta retrahi potuit voluntate: verum in hoc opus alium ordinavit episcopus Presbyterum, ex gente Danorum progenitum, nomine Rimbertum, quem cum ad illas partes pro Christi nomine destinasset, benigne ibi a rege et populo susceptus, divina apud eos mysteria largiente Domino libere hactenus celebravit. Denique et ipsi, sicut et caeteris, quos inter paganos ante constituerat, denuntiavit sacerdotibus, ut nullius aliquid concupisceret, neque peteret: sed ut magis exemplo beati Pauli apostoli, ipsi quoque manibus laborarent, et victu ac vestimento contenti essent, pie eos adhortatus est: quibus tamen ipse et sequacibus eorum, quidquid necessarium habebant, insuper et si quid pro amicis acquirendis dandum erat, de suo abundanter ministrabat.

Intertext edge

Open linked passage

Note