Diplomata
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/robertus-francorum" aria-label="More works by Robertus Francorum">
—
⋯
Original / primary: 9907 Diplom12
12.1
XI. Rotberti regis privilegium pro Miciacensi monasterio. (Anno 1022.)[MABILL., Annal. Bened., tom. IV, Append., pag. 706, ex archivo Miciacensi.]
12.1
In nomine santae et inviduae Trinitatis, ROTBERTUS Dei gratia Francorum rex.
12.2
Ex injuncto nobis regiae dignitatis officio tenemur monasteriis in regno nostro constitutis eo modo providere, quo universa quae ab aliis libere ipsis collata sunt, et quae possidere dignoscuntur, ne in posterum super his valeant aliquatenus molestari, liberaliter confirmemus.
12.3
Noverint igitur universi quod constitutus in praesentia nostra venerabilis Odolricus episcopus, et Albertus abbas Sancti Maximini Miciacensis loci cum quibusdam fratribus humiliter petierunt serenitatem nostram innovari sibi privilegia quaedam a praedecessoribus nostris regibus, Clodoveo scilicet primo Francorum rege Christianissimo et Carolo Augusto, regia munificentia monasterio Miciacensi indulta, quorum videlicet privilegiorum sigilla prae nimia vetustate nobis videntibus fracta penitus fuerant et consumpta. Quorum petitioni digne faventes, pro animae salute propriae, mei scilicet Roberti regis et uxoris meae Constantiae, et nostrorum filiorum Hugonis regis et Henrici, Roberti quoque et Odonis, ad tutelam praedicti monasterii Miciacensis hoc nostrae regiae dignitatis praeceptum edidimus, ut absque ullo incommodo fratribus ibidem Deo servientibus emolumentum proveniat salutare, nostrumque apud illos perpetuum teneatur memoriale. Praedictorum igitur privilegiorum tenore considerato, ad notitiam futurorum placuit nobis in hoc pragmatico confirmari et adnotari possessiones quae in praedictis et in aliis regum privilegiis continebantur, quas praesentialiter ejusdem coenobii fratres gratia Dei secure et quiete possident.
12.4
Prior est fundus Miciacensis cum appendiciis suis, et fluvius Legiris et Ligeriti, et in civitate Aurelianensi possident in alodo claustrum Sancti Maximini ab omni exactione liberum et consuetudine; et capellam in honore ejusdem confessoris sacratam, et praebendam Sanctae Crucis perpetualem; et in burgo Dunensi furnulum unum in alodo, et juxta Sanctum Anianum abbatiam Sancti Maximini et burgum ejus; et in burgo Sancti Aniani dimidium furnilium in manu- firma, qui reddit censum denarios IV et obolum in missa Sanctae Crucis mensis Maii, et juxta sanctum Donatianum alodium unum; extra civitatem contra claustrum Sancti Maximini partem alodi, quae pertinet ad ipsum claustrum, et praebendam Sancti Aniani. Possident etiam ecclesiam Sancti Dionysii in alodo cum omnibus ibi pertinentibus terris cultis et incultis, pratis, pascuis, vineis, servis et ancillis, et villis, id est Bruerias, Caventonem, Alburias, Asinarias et aliam potestatem quae dicitur Nemesus, Masnitium et Boschellum in manu- firma, et curtem Dreani in alodo quae est in pago Gastnensi, et in pago Aurelianensi Ulmeri villam cum omnibus sibi pertinentibus, et potestatem Audoeniputei( Empuis), Bitriacum, montem Cuichet, Pyracium Sarcinum, Grangioli- villam, Viviniacum, Haia- corbi et Nocimentum. Has potestates Clotarius rex filius Clodovei senioris praedicto loco concessit.
12.5
Praeter haec autem possident capellam Sancti Maximini super Ligerim positam ab omni consuetudine et potestate ministerialium nostrorum liberam; et vallem et Cersiacum cum sibi pertinente terra et silva, et omnia quae ad eamdem villam pertinent et totas Spedas et Montiniacum, Vacheriam quoque et totum Ronedum[ al., Rollenum], sicut partitur terra Sancti Liphardi, et Alenam et Bonivillam, et casuarium unum in Sumone villa, et totam Silvestri villam. Has possessiones Childebertus rex praedicto loco contulit. Habet etiam in pago Carnotensi Fraxinulum, et Saumaricum, et Clessam villam cum omnibus sibi pertinentibus, et terram quamdam in villa quae dicitur Vonas, et Maissiam et Lincomisum; has possessiones Dagobertus rex dicto loco concessit. Et in pago Dunensi habent cellam in loco qui dicitur Mons- Letardi cum aqua Coneda, molendinis, silva, pratis, terris cultis et incultis, pascuis, vineis, mancipiis, servis: hanc cellam Theodericus rex ex haereditate Lupi pessimi ducis Miciacensi loco contulit. Cambiacum quoque possident ex dono Clodovei senioris cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus; Prunedum etiam et Berellam, Spinam, Toscham- rotundam, Brulium, et Boscum sancti Agili, et Brasias quasdam juxta silvam nostram, quae dicitur forest, ubi metae sunt positae.
12.6
Habent insuper ex dono Pippini regis Fontanas et Malverias quae sunt in alodo et in manu- firma, et Fauvanas et villam Marcelli; et Chandre cum omnibus sibi pertinentibus, terris cultis et incultis, servis et ancillis.
12.7
Et ex dono Ludovici imperatoris et Lotharii filii ejus habent discursionem trium navium per diversa imperii flumina, scilicet per Ligerim, Carum, Sequanam, Maternam, Vigenam, Sartam, Meduanam, Sidilum, pro quibuslibet monasterii necessitatibus, ut secure et libere ire et redire valeant, et non reddant teloneum vel ullam consuetudinem vel aliquam redhibitionem. Et ne quislibet exactor fisci de carris vel carretis vel sagmariis vel quocunque vehiculo sive per terram sive per aquam facto, vel de quocunque commercio pertinens ad praedictum locum exigat vel accipiat ullam omnino consuetudinem, nec de quibuslibet negotiis vel in villis vel in terris, sive in silvis aut in aquis praedicti monasterii factis undecunque judiciaria potestas aliquid exigere praesumat, aliquam legem vel consuetudinem accipere vel exigere, vel quamlibet molestiam inferre. Ipsis vero monachis consuetudines, quas volunt, sive in terris sive in aquis suis ponere liceat, id est, telonium salis et aliarum rerum, quae vehantur sive per terram sive per aquam, et caeteras leges id est sanguinem, raptum, homicidium, incendium, et alias leges quae solent exsolvi, in suis terris accipiant.
12.8
Possident etiam ex dono Caroli Calvi Gaudiacum cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus, terris cultis et incultis, pascuis, servis et ancillis et quibusdam villis; scilicet Montem Bellerii, Patiacum, Mauselanum et boscum qui dicitur Boscus regis, et boscum Gilfredi, boscum etiam Sancti Marcelli, et brasias quasdam inter montem Belleni et viam publicam, ubi metae positae sunt.
12.9
In Secalonia quoque habet curtem Vennensem cum ecclesia et omnibus sibi pertinentibus, et Macherias et Mesum et Brulium, et Cosdrenam silvam cum brasiis adjacentibus, et in Litiniaci parochia farinarium petrosum; has possessiones habent ex dono Lotharii filii Ludovici imperatoris.
12.10
Ex dono autem Clodomiri regis habent Fontanellas cum omnibus sibi pertinentibus, terris cultis et incultis, pascuis, silva, brasiis, servis et ancillis. Hanc etiam communitatem habent ex dono Alberici vicecomitis Aurelianensis, ut per totam silvam quae adjacet Fontanellae supradictae potestati monachorum, ubi inter eorum propriam silvam et silvas baronum et militum nostrorum metae positae sunt, omni tempore glandis porcos ducentos absque ullo pasnatico vel aliquo servitio habere sibi liceat.
12.11
Habet praeterea idem coenobium multas possessiones, quas, quia in privilegiis regum praecedentium, et authenticis pontificum nominatim expressae continentur, in praesenti pragmatico noluimus adnotari. Nos vero, ne inferiores videamur praedictis regibus, beneficio concedimus praedicti monasterii fratribus, duos farinarios censuales infra Ligeritum super Sanctum Hilarium, cum tota aqua illa quam dedit eis Hugo miles, solventes in censu solidos tres in missa Sanctae Crucis mensis Maii: et contra domnum Martinum in Ligerito, molendinos duos ex proprio jure nostro, cum aqua sibi pertinente, eis in perpetuum concedimus et confirmamus. Concedimus etiam eis ut homines nostri liberi et servi, qui manserint vel domos habuerint in terris eorum, omnes penitus consuetudines et ex nomine taliam quemadmodum proprii homines eorum perpetuo reddant. Et sicut piae memoriae genitor noster Hugo rex eis concesserat singulis hebdomadis per unam diem et noctem, quam voluerint, libertatem perlustrandi totam aquam nostri juris Ligeriti fluvii, quolibet modo piscationis, eis in perpetuum concedimus et confirmamus. Et quia ministeriales nostri Aurelianenses et milites, et servientes Landrici militis Balgenciacensis, et quidam alii, sicut ad nostras aures saepius pervenit, terras praedicti monasterii quotidianis vastant rapinis, et hominibus illic commorantibus multas injurias faciunt, per hoc nostrae regalis auctoritatis praeceptum id omnimodis amodo fieri prohibemus, Landrico milite Balgenciacensi, et filiis ejus Landrico, Joanne et Herveo ad ipsum consentientibus, et coram nobis et fidelibus nostris palam confitentibus se huc usque nullum omnino jus aut ullam consuetudinem vel servitium in omnibus terris Sancti Maximini vel hominibus de jure habuisse vel habere debere. Prohibemus igitur, et auctoritate regia praecipimus districte ut in Miciaco villa, et in potestate Sancti Dionysii, et in capella Sancti Maximini trans Ligerim, et in Cambiaco, et in Gaudiaco, Monte- Bellerii, Malvariis, Canariis, Fontanis, Villa- Marcelli, Rosariis, Asneriis in Meso, et in omnibus appendiciis quae ad has villas pertinere noscuntur, et in aliis villis, vel terris, vel hominibus eorum, ullus omnino ministerialium nostrorum, neque comes, neque missus, neque judex, aut villicus, aut quislibet publica potestate praeditus, ullam omnino legem, vel consuetudinem, vel servitium aliquod exigat, vel ullam inquietudinem aut contrarietatem deinceps facere praesumat; aut quidquam subtrahere, aut aliquam infestationem inferre: sed liceat praedictis fratribus memoratas possessiones, et omnia quae regum vel principum seu aliorum quorumlibet fidelium largitione in perpetuum adepti fuerint, sub nostra plenissima tuitione, nostris et futuris Deo disponente temporibus, quiete et libere possidere. Ut autem haec nostra auctoritas certius credatur, et a fidelibus, Deo annuente, nostris et futuris temporibus melius conservetur, sigilli nostri charactere subter eam jussimus roborari.
12.12
Signum Rotberti regis. Sign. Hugonis regis filii Rotberti. Sign. Henrici filii Rotberti regis. Sign. Rotberti filii Rotberti regis.
12.13
Nomina testium: Sign. Tetduini clerici, filii Reginae mulieris, cujus erat beneficium. Sign. Leutericus archiepiscopus Senonas. Sign. Gostinus archiepiscopus Bituricas. Sign. Odolricus episcopus Aurelianis. Sign. Guarinus episcopus Belvagus. Sign. Franco episcopus Parisius. Sign. comes Ivo de Bello- monte. Sign. Ebo miles. Sig. Guarinus miles Parisius. Sign. Amalricus miles de Monte- forte. Ego Balduinus cancellarius perlegendo subscripsi.
12.14
Actum Aurelianis publice, anno Incarnationis Domini millesimo vicesimo secundo, regni Rotberti regis XXVII, et indictione V, quando Stephanus haeresiarches et complices ejus damnati sunt et arsi sunt Aurelianis[ al., quando haeretici damnati sunt Aurelianis].
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).