Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 111.1 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
111.1
EPISTOLA XXXII. Rudolphus episcopo cuidam quemdam abbatem commendat. ( An. Dom. 1274, cod. Rud. XXXII.)
111.1
ARGUMENTUM.-- Vacante abbatia, cujus abbas erat princeps imperii, duobusque ad illam assequendam nitentibus, quae res mortui principis desiderium et ecclesiae illius discrimen Rudolpho suggerebat, idem rex Romanorum episcopo Constantiensi etiam atque etiam commendat illum qui in ecclesiae possessione erat, tanquam virum providum et probum atque ecclesiae eidem solatio futurum.
111.2
Ut mea vos sicut et nos argutae mentis oculata fide possetis agnoscere, quot et quantis aerumnarum pressuris sacrum Romanum concutitur imperium, concussis columnis quibus idem imperium vires recipere debuit subsistendi; hae pressurae in abbatia N. duabus personis in contrarium laborantibus pro eadem, in tantum se sensibus ingerunt singulorum, quod non solum nos defectum 469 tanti principis sustinemus, verum etiam ipsa ecclesia, si veloci subventione careat, recuperandae salutis spe sit perpetuo caritura. Id ex compassione loquimur, et extrema veritatis conscientia dicimus, quod N. in possessione ipsius ecclesiae nunc existens, ipsi praeesse et prodesse scit et potest, ac per ipsius sollicitudinem memorata ecclesia ad statum felicitatis pristinae pervenire. Vos itaque, pater reverende, amicorum sincerissime, inspecta causa justitiae supradicti N. ipsum nostri causa, quantum cum Deo et honestate poteritis, promovere precum nostrarum intuitu studeatis, sic quod praedicta ecclesia tam provido, tamque probo, sicut ipsum esse credimus, et ex certis signis cognoscimus, pastore gaudeat, et abjectis moeroribus, taudem consolationis beneficia per eumdem et nos recipere mereatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note