Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
125.1
486 EPISTOLA XLVI. Rudolphus commendat quemdam litteratum. ( An. Dom. 1283, cod. Rud. XLVI.)
125.1
ARGUMENTUM.-- Aulicum suum litteris moribusque praestantem honorare pro meritis cupiens, ideoque de promotione ejus ad episcopalem sedem sollicitus; quia plurimis negotiis impeditus, per se non potest, in suae sollicitudinis partem vocat N. remque ei committit integram.
125.2
Regalis munificentiae consueta benignitas merita personarum sic provida dispensatione discernit, ut eos, qui litterarum scientia, morum et conversationis splendidiori nitore refulgent, favoris gratia efferat amplioris, et uberioribus studeat beneficiis honorare. Sane licet vir providus et honestus N. in domo regia amabiliter ambulans cum consensu, circa nos et nostros suae diffuso thesauro peritiae, tam eximie exercuerit, et adhuc indesinenter exerceat opera probitatis, quod ipsum teneamur beneficentia gratiae specialis attollere, et honoribus congruis exaltare; quia tamen influentium agendorum, quae latera nostra plerumque circumsilit, frequens et negotiosa congeries de promotione sua nos cogitare non patitur, 487 juxta desideria mentis nostrae, dum temporis ad hoc se habilitat aptitudo, nos de prudentia tua fiduciam obtinentes, quod per te redimi valeat negligentiae jam commissae defectus, discretioni tuae committimus, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).