Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 22.1 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
22.1
EPISTOLA XXII. Rudolphus mittit legatum ad summum pontificem. ( An. Dom. 1275, cod. Rud. XXII.)
22.1
ARGUMENTUM.-- Mortuo Ottone praeposito Spirensi et cancellario Rudolphi, ejusque oratore apud pontificem, alium mittit, qui praecipue de coronatione imperiali, aliisque negotiis tam imperii quam suis propriis apud Gregorium agat.
22.2
Plurima, beatissime pater, interpretis Scripturae mysteria, quibus paternis aspectibus filialis est repraesentata devotio, de nostri pectoris calamo hactenus effluxerunt, internae mentis affectum, quem ad sacrosanctam Romanam Ecclesiam matrem nostram invariabiliter gerimus, imperfectius indicantia et insufficienter exprimentia votum nostrum. Quia igitur aliunde absentium desideria plenius et planius vivae vocis explicantur oraculo, quam annotatione tacita litterarum; ecce quod honorabilem virum N. multa virtuositate conspicuum, moribus et scientia praeditum, nobis suae probitatis meritis acceptum, vobis etiam et Ecclesiae Romanae devotum ad beatitudinis vestrae pedes fiducialiter destinamus, vestram sanctitatem rogantes, quatenus ipsum, quem verum praedecessoris sui jam credimus per laudabilis actionis insignia sectatorem, et etiam successorem, habere dignemini propitiatione, 333 qua convenit, recommissum, eidem super principali nostro et imperii negotio, nec non super aliis petitionibus aeque justis, quas vestrae sanctitati porrexerit, gratiosae auditionis et favorabilis exauditionis effectum benignius impensuri. Datae.

Intertext edge

Open linked passage

Note