Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
—
Original / primary: 8636 Episto158
61.1
398 EPISTOLA XIX. Rudolphus Caesar excusat se apud pontificem Romanum, quod ad constitutum tempus non venerit pro corona imperii suscipienda. ( An. Dom. 1275, cod. Rud. XIX.)
61.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus protestatur Gregorio X se post Lausanense colloquium nil habuisse antiquius quam magnificum apparatum pro Italico itinere suscipiendo ad imperialem coronationem die sancto Pentecostes, ut constitutum fuerat; sed aliquandiu impeditum fuisse gravibus negotiis, quae suus legatus enarrabit.
61.2
Is, beatissime pater, zelus circa paterni beneplaciti peragenda mysteria incessanter exuberat; is revera in pectore filialis devotionis effectus effervet assidue, circa matris Ecclesiae ministerium cultu honorifico prosequendum, quod amodo cum ab amabili vestra nos contigit abiisse praesentia, nullis omnino pepercimus sumptuosis laboribus, quin regio apparatu decenter accingeremur ad iter, quo sperabamus incedere ad suscipiendum in termino nobis a vestra benignitate praefixo, de sacrosanctis manibus vestris imperii diadema. Sed votis hujusmodi successiva processuum aptitudo non abfuit[ Fors. adfuit]. Imo et casuum inopinabilium postmodum ingruentium intricata congeries promptum spiritum a tam grati operis exsecutione gratuita aliquantulum sequestravit. Quae quidem negotiosa obstacula vestrae sanctitati potius fidi interpretis eloquio duximus disserenda 399 quam scripto. Propter quod religiosum et honorabilem N. virum utique fide ac devotione conspicuum, coelibis vitae candore nitentem, nobisque praelucidis meritis suae probitatis acceptum, in cujus os super praemissis et aliis verba nostra perfecte transfudimus, ad beatitudinis vestrae pedes, ut casus hujusmodi referat, fiducialissime destinamus, humillime supplicantes, ut ei super his, veluti nobis ipsis, dignemini fidem credulam adhibere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).