Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Rudolfus IEpis 62.1 · 8636-episto158More by Rudolfus I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rudolfus-i" aria-label="More works by Rudolfus I">
More
Original / primary: 8636 Episto158
62.1
EPISTOLA XX. Excitat Ladislaum regem Hungariae, et Andream ducem Sclavoniae, contra regem Bohemiae. ( An. Dom. 1276, cod. Rud. XX.)
62.1
ARGUMENTUM.-- Rudolphus Ladislao Ungariae regi, fratrique ejus Andreae duci Sclavoniae, tanquam adoptatis in filios, ac foedere secum junctis, nuntiat se eos, regnumque eorum a tyrannide Ottocari liberaturum; excelso magnoque animo eos esse jubet: etenim cum aequo ac fortunato principe sunt pugnaturi.
62.2
Placidae parentelae conjunctio, quae identitatis alternae nos unit amplexibus, sic est nostris infixa praecordiis, sic revera convaluit radicata tenaciter, et memoriae nostrae plantariis insita jugiter coalescit, quod inter caetera, quorum crebra sollicitudo nos afficit, illud inhaeret potissime votis nostris, qualiter vos et inclytum N. quos ut carnem ex carne nostra, et velut os ex ossibus nostris amplexu, sinuque paterno fovendos sumpsimus, a tyrannide 400 furibunda persecutoris iniqui possimus eripere, ac avitae haereditatis vestrae funiculos congruis finibus ampliare. Sic enim proculdubio nobis est cordi et curae illud magnificum et famosum Hungariae regnum in antiquae gloriae fascibus rediviva reformatione dirigere, sicque ipso illaeso persecutoris illius illidere feritatem, quod nulla prorsus personarum aut rerum dispendia evitare proponimus, quin ad edomandum ejusdem fastuosi superbiam sub victricibus aquilis, duce Domino exercituum, intendamus. Ut discat amodo, posito supercilio per se ipsum, quam sit durum quamque difficile contra stimulum calcitrare. Eia ergo princeps, in quem proavorum generosa strenuitas vires et animos derivatione gratuita propagavit, virum induite virtuosum, vos robore fortitudinis accingentes. Confidimus autem in divina clementia, quod non deerit vobis prosper eventus ad omnia, dum in causa facili et aequa militabitis, et sub principe zelatore justitiae fortunato.

Intertext edge

Open linked passage

Note