Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Rufinus AquileiensisPatr 10 · 21363-debepa3More by Rufinus Aquileiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
10.1
BENEDICTIO ISACHAR.
10.1
ISACHAR bonum concupivit, requiescet in medio sortium, et videns requiem, quia bona est, et terram quia pinguis est. Etiam hic competenter Historiae ordo servatur, quod in medio sortium, id est, in divisionibus terrae, quae eis per Jesum filium Nave distributa est, habitavit. Quarta etenim sors ex posterioribus septem tribubus in libro Jesu Nave ipsius refertur exisse: quia duae semi tribus, id est, Judae et Ephraim, et media tribus Manasse priores acceperant. Ruben vero et Gad et dimidiae tribui Manasse ultra Jordanem possessio fuit. Est ergo medius Isachar, quia est quartus e septem: glebae uberis et feracis agricola, erga solum pingue, laborem libenter impendens. Et haec quidem dicta sint quantum ad Historiam.
10.2
Isachar vero, quia merces interpretatur, potest illorum figuram servare, qui dicunt: Si enim volens praedicavero, mercedem habeo. Et de quibus dictum est: Ecce Domini filii, merces, fructus ventris. Merces etenim Filii Dei, quod Virginis uterum intrare dignatus est, Apostoli recte putandi sunt: ipsi sunt enim qui concupierunt bonum, de quorum animabus in Canticis Canticorum dicitur, Adolescentulae dilexerunt 31 te; et quae dicunt ad Jesum: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Requiescentes in medio sortium, idest, in medio terrae bonae, terrae fluentis lac et mel: in medio ipsius requiescunt. Quae terra erat Jesus fluens lac et mel, super cujus pectus, non solum Joannes, sed in Joanne omnes discipuli recumbebant: et facti sunt agricolae. Istos fuisse agricolas, et excoluisse terram nostram, quam pinguem viderant et bonam, quamque Filius hominis venerat seminare, et semen ejus cecidit super terram bonam, quae adferret fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum. Omnis de hoc Scriptura testatur, et praecipue Paulus Apostolus, qui dicit: Dei enim administratio est, Dei cultura est. Et iterum idem dicit, Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Et iterum de semetipso dicit: Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Sed fortasse dicis: Et quomodo verum est, quia requiem viderunt Apostoli, sicut hic dicitur, Et videns requiem, quia bona est: quum constet Apostolos nunquam requiem habuisse, sed in laboribus, in persecutionibus, sicut Paulus Apostolus indicat, omne vitae suae tempus habuisse. Videamus ergo, ne illud sit quod sermo iste significat, dicens, Et videns requiem, quia bona est, quia considerantes futuram requiem, et regni coelorum beatitudinem, et omnium, quae repromissa sunt, gloriam contuentes, libenter humeros suos subjecerint ad laborem: ad illa enim respicientes quae futura sunt bona, patienter praesentia tolerabant mala, sicut et Apostolus Paulus de Mose dicit, quia spretis Aegyptiorum thesauris, elegit potius ferre improperium Christi: Respiciebat enim, inquit, ad retributionem.
10.3
Sed quoniam instituimus arcam Scripturae divinae, non bicameratam solum, sed tricameratam( sicut ad Noe a Domino dictum est) construere, videamus nunc qualiter nobis Isachar etiam tertium aedificet nidum. In superioribus adsumsimus eum hominem, qui tripartito animae motu( ut est totius animae languor) ira et furore 32 errantem, quod per concupiscentiam Ruben, et per iram Symeon, et Levi prudentiam non recte directam significari posse distinximus: sed hunc jam in Juda ostendimus poenitentem, et in Zabulon ex multa parte conversum, in Isachar vero, qui merces interpretatur, jam videmus eum etiam mercedem boni operis exspectantem, quia non solum abjecit malum, sed et concupivit bonum, etiam in medio sortium requiescit. In medio autem est, qui secundum commonitionem Sapientiae, non declinat neque ad dextram neque ad sinistram, hoc est enim, recte lineam tenere, et viam virtutis incedere, in quo etiam sortes sic possunt intelligi. Sors dicitur, per quam haereditatis portio unicuique tribuitur, non quae eventu aliquo constare videatur, sicut gentes putant; sed quae Dei judicio et dispensatione decernitur. Sortes ergo nobis in hac Morali expositione, mandata Dei, per quae haereditas caelestis capietur, intelligendae sunt. Iste ergo, qui jam conversus, etiam mercedem operum suorum sperat, semper in medio sortium, id est, in medio mandatorum Dei requiescit, videns requiem quia bona est, et terram quia pinguis est. Posteaquam pugnam, quae erat intra se cogitationum, dum in eo concupisceret caro adversum spiritum, et spiritus adversum carnem, depulit et exclusit, requievit spiritus ejus in Deo: et tunc vidit bonam esse requiem, quando jam dicere ei poterat Jesus, Venite paululum, et requiescite. Sed et terram vidit, quia bona est. Quando vidit terram bonam? quando carnem suam a vitiis et concupiscentiis expurgavit, tunc eam vidit terram esse bonam et pinguem sine dubio, quae adfert fructus justitiae in operibus bonis. Hoc enim videns, supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. Agricola terrae suae putandus est ille, qui campos animae suae, cordisque sui novalia indesinenter verbi Dei aratro et Scripturarum vomere scindit et sulcat, qui plantaria fidei et caritatis ac spei et justitiae de Israel fontibus rigat, et omnem agriculturae disciplinam in animae suae rure deprehendit.

Intertext edge

Open linked passage

Note