Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Rufinus AquileiensisPatr 11 · 21363-debepa3More by Rufinus Aquileiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
11.1
BENEDICTIO DAN.
11.1
33 1. DAN judicabit populum suum tanquam si una Tribus in Israel. Et fiat Dan serpens in via, adsidens super semitam, mordens calcaneum equi et cadet eques retrorsum. Salutem exspectans a Domino. Hujus loci Historia, quoniam in Scripturis sanctis, quantum ad mei sensus parvitatem spectat, non facile invenitur evidenter expressa, vel quomodo judicaverit Dan populum quasi unam tribum, vel quomodo in via adsederit: ne forte aliquid quod probamenta de Scripturis minus videatur habere, proferamus, magis quae scripta sunt ad spiritalem intelligentiam mihi videntur aptanda. Nisi forte in his bellis, quae sive ab Jesu Nave, sive in Judicum libro scripta referuntur, aliquibus inibi gestis, haec quae scripta sunt conferantur. Curiosius perquirentes nos tamen, licet nondum quod intentioni nostrae satisfaceret, deprehendimus: tamen, quae in nonnullorum opinione habentur, exponimus.
11.1
Dicunt quidam, Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum: alii de Juda proditore haec scripta esse suspicantur, et equitem atque equum, Dominum cum carne suscepta, designari volunt. Sed vix mihi videtur explicari posse talis intelligentia: quia et si in equo Deitatem ponere voluerint, morderi utique a serpente non potuit; si in equite, cadere 34 retrorsum, et salutem exspectare a Domino, Deitas Verbi non competenter dicetur. Inde puto, quod Dan fortasse ad illum rectius transferatur, qui judex exspectatur vivorum et mortuorum: quia Dan, judicium, vel judex interpretatur. Dominus ergo Jesus Christus qui dicit, Ego in judicium veni in hunc mundum: et iterum, Pater neminem judicat, sed omne judicium Filio dedit; ipse populum suum tanquam unam judicabit Tribum, non enim ultra erit divisio Tribuum, non ulla diversitas, sed sicut ipse ait: Erit unus grex, et unus pastor.
11.2
Quod autem aliquos videtur deterrere in hoc loco, iste sermo qui sequitur, dicens, Fiat Dan serpens in via: et quia serpens frequenter in Scripturis in diaboli persona ponitur, putant hoc non posse Domino convenire. Sed si redeamus ad Scripturas, sicut invenimus leonem dici diabolum, qui circumiens, quaerit quem transvoret.: et tauros dici contrarias virtutes, sicut ibi, Tauri pingues circumdederunt me; et iterum leonem dici etiam Dominum, paulo ante nobis expositus Judas edocuit: taurum etiam dici ipsum Dominum, invenimus, illum qui occisus est pro salute et reditu filii poenitentis. Sed et alia multa in Scripturis similia sunt, quae nunc ad bonam, nunc ad malam partem trahuntur: ita et serpens invenitur aliquotiens etiam in persona Domini scriptus, ut ipse de se dicit in Evangeliis: Sicut enim Moses exaltavit serpentem 35 in deserto: ita exaltari oportet filium hominis. Sed et Apostolus, quum praecipit, prudentes fieri sicut serpentes, nunquid non ad bonam partem, appellationem serpentis aptavit? Potest ergo et in hoc loco de ipso Domino dici: Fiat Dan serpens in via: assidens super semitam: id est, ipse qui judicat corda, et scit quae intrinsecus conteguntur; videns in via, hoc est, in hujus vitae cursu, equites itinere equitare non recto. Equites autem animae in corporibus positae, possunt intelligi, sicut ibi dicit: Dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos, id est, omnes qui sunt in corporibus, peccaverunt, sicut pronunciavit etiam Apostolus. Horum ergo equorum, vel equitum calcaneum serpens iste, viae adsidens, mordet; mordet autem calcaneum, quum corpus vel languoribus, vel aliis quibuslibet cruciatibus macerat, quo velocem cursum peccantium reprimat. Cum enim corpus adfligitur, et consumitur caro, tunc cadit eques retrorsum, id est, anima quae male currebat, et festinabat ad perditionem, cadit retrorsum, et ad patientiam[ Forte poenitentiam] revocatur, ut a malo cursu impedita revocetur retrorsum, et fiat post illum qui dicit, Venite post me. Puto tale aliquid etiam erga Petrum Apostolum gestum, cum, dicente Domino, Quia crucifigi oportet Filium hominis, et mori, ipse diceret, Propitius esto, Domine, non tibi erit hoc: in quo, cum prae amore nimio per ignorantiam non recte equitaret, in fine, velut a serpente mordetur a Domino, in eo quod dicitur ei: Vade retro me, Satana, scandalum mihi es, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Et sic retrorsum Petrus revocatus, salutem exspectat a Domino per crucem et resurrectionem, quam tunc fervidius equitans et currens, ignorantiam futuram nesciebat. Haec me moverunt in loco, non tamen 36 excludo etiam eorum opinionem, qui quod sentiunt, approbare Scripturarum auctoritate potuerint.
11.3
Ut autem ne ille quidem nos tertius praetereat locus, potest videri ille quem jamdudum in Isachar diximus profecisse, et in mandatis requiescere, atque animae suae agricolam factum, nunc etiam in hoc proficere in Dan, ut discernendi et dijudicandi populum suum, id est, cogitationes cordis sui, intelligentiam sumserit, tanquam unam tribum in Israel, id est, omnia in unitatem atque concordiam devocare, ita ut non sit in eo cogitationum, vel consiliorum ulla dissensio. Fit autem idem et serpens secundum praeceptum Domini, quod paulo ante diximus, Estote prudentes sicut serpentes; in via tamen assidet, nec unquam e semita discedit. Semita etenim angustior via intelligitur, quae ostendit, eum non per illam latam et spaciosam incedere, quae ducit ad mortem, sed per angustam et arctam, quae ducit ad vitam. Mordet autem equi calcaneum faciens illud, quod Paulus Apostolus dicit: Quia macero corpus meum, et servituti subjicio, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Haec autem facit, ut cadat equus retrorsum. Iste enim talis semper elationes et altitudines timet, et vult cadere animam suam a mala altitudine ad bonam humilitatem, ut discat ab Jesu, quia humilis est et mitis corde. Etenim proprium est proficientibus elationem metuere. Denique etiam tantus et talis Apostolus Paulus dicebat, Ne extollar, datus est carni meae stimulus, angelus Satanae, qui me colaphizet. Sic ergo revocat animam de altitudine, et retrorsum post humilitatem Christi redacta, salutem exspectat a Domino.

Intertext edge

Open linked passage

Note