Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Rufinus AquileiensisPatr 12 · 21363-debepa3More by Rufinus Aquileiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
12.1
BENEDICTIO GAD.
12.1
PIRATERIUM tentabit illum, ipse autem tentabit eos post pedes. Per Historiam quidem non facile in Scripturis referri tale aliquid invenimus, nisi forte quis velut extorquere velit et dicere, quoniam Tribus ista, ultra Jordanem haereditatem in Arabiae partibus consecuta est, et quia ibi frequenter praedonum bella consurgunt, et assiduis inter se congressibus coeunt, haec eorum inter se 37 velut piratarum more certamina in his sermonibus designari.
12.2
Sed verior est spiritalis intelligentia, quae potest indicare illud Domini nostri, et Salvatoris, quod adversum diabolum habuit, positus in carne, certamen. Est ergo Tribus istius habitaculum eremo vicinum; Gad vero nunc tentamenta interpretatur. Potest ergo illud intelligi, quod Dominus Jesus Christus ductus est in eremum a spiritu, ut tentaretur a diabolo. Sed vide quanta in verbis Patriarchae mysteria continentur. Gad, inquit, piraterium tentabit illum. Ponamus, ut diximus, personam Domini esse in Gad: hanc piraterium tentabit. Piraterium vero dicitur cohors quaedam et conspiratio piratarum. Certum namque est, quod veniens diabolus ad tentandum Dominum, non absque ministris suis et satellitibus venerat; quia sicut aderant Domino Angeli spectantes ejus certamen( illi de quibus Evangelium dicit post tentationem, Et accedentes Angeli ministraverunt ei), ita etiam diabolo aderant Angeli sui, cum quibus ei gehenna praeparata est, sicut Dominus dicit: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et Angelis ejus( Ibid. 25.). Sed et Sancti quum in agone decertant, spectaculum facti dicuntur huic mundo et Angelis et hominibus. Tentabat ergo Dominum conspiratio tentatorum, quum dicebat ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti fiant 38 panes. Per haec ergo tentabat Dominum diabolus. Sed videamus, quid est hoc quod dicit: Ipse autem tentabit eos post pedes. Quomodo Dominus tentabat tentantes se? Si in prima tentatione Salvator declarasset diabolo, se esse Filium Dei, certum est quia secundo ad tentandum non fuisset ausus accedere; nunc autem vide quomodo tentatur ipse qui tentat. Dominus enim in eremo est quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postmodum esuriit. Si enim non esuriisset, agnovisset tentator Filium Dei: nunc autem esurit, ut per hoc quod Dominus fragilitatem in se carnis ostendit, tentetur ipse qui tentat, et tanquam ad hominem tentandum denuo adeat. Sic ergo veniunt ad Dominum tentatores. Ipse autem tentabit illos post pedes, hoc est, eisdem vestigiis quibus accesserat diabolus tentare eum, tentat.
12.3
Moralis itaque locus simili editione disseritur: ille enim homo noster confesso errore poenitens, se reddit conversum per intelligentiam, et aliquantulum profecit, ut post profectum veniat ad hoc, ut tentetur ab inimico, et virtus animi ejus et propositi constantia comprobetur: ita enim Scriptura dicit, Qui non est tentatus, non est probabilis. Nec ullo tempore omnino quis perveniet ad perfectionem, nisi prius in tentationibus suis[ Forte sui] documenta praestiterit.

Intertext edge

Open linked passage

Note