Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De benedictionibus patriarcharum
Rufinus AquileiensisPatr 13 · 21363-debepa3More by Rufinus Aquileiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/rufinus-aquileiensis345-411" aria-label="More works by Rufinus Aquileiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21363 Debepa3
13.1
BENEDICTIO ASER.
13.1
ASER, pinguis ejus panis: et ipse dabit escam principibus. Credo assertores literae hoc in his verbis intelligere, quod regio ejus et haereditas terrae, uber et pinguis exstiterit, ita ut etiam regiis usibus ministraret. Aliqui autem nostrorum etiam propter Annam dictum putant Prophetissam, filiam Fanuel, ex tribu Aser, quae prima cum Symeone refertur de Domino in Evangeliis prophetasse, et prophesiae suae fide velut escam dedisse principibus, id est, Apostolis caeterisque credentibus, quae de ipso fuerant prophetata. 39
13.2
Verum, quoniam Aser, beatus interpretatur, illius viri, quem ab errore per poenitentiam revocatum, paulatim per singulos gradus, usque ad beatitudinis nunc incrementa perducimus, post conversionem, post intelligentiam spiritalem, post tentationum victoriam, pinguis ejus esse dicitur panis. Edit enim illum panem, qui de coelo descendit, et vitam dat huic Mundo, et pinguis est ille panis.
13.3
Quod ait, pinguis panis, sic intelligere possumus. Illi qui nihil amplius in Christo intelligunt, nisi Christum Jesum hunc crucifixum, edunt quidem et ipsi panem de coelo, sed aridum et exilem: qui vero digni sunt, ut eis thesauri sapientiae 40 et scientiae revelentur Christi, sunt quibus pinguis est panis, sicut erat Paulo, qui dicebat: Scio et abundare et esurire, ad omnia et in omnibus imbutus sum. Etenim si Dominus et Salvator noster, quum figuram tauri dignatur assumere, taurus pinguis et saginatus poenitenti filio dicitur jugulari, cur non eodem modo, qui ad beatitudinem perveniunt, panis pinguis esse dicantur? Iste autem talis, cui jam pinguis est panis, etiam escam principibus dabit. Qualem escam? sine dubio verbi Dei; et dabit escam non quibuscumque pauperibus, aut accipientibus, sed principibus dabit: loquetur enim etiam ipse sapientiam inter perfectos.

Intertext edge

Open linked passage

Note