Rufinus Aquileiensis345-411
De benedictionibus patriarcharum
Patr 14.1
Choose a text
More by Rufinus Aquileiensis345-411
—
21363 Debepa3
14.1
BENEDICTIO NEPHTHALIM.
14.1
ARBOR remissa( vel ut nostra exemplaria habent) vitis diffusa, proferens in fructibus decorem. Historia designat priorem Gad haereditatis sortem caepisse in ubertate camporum: et post hunc Nephthalim rura possedisse foecunda virgultis, et arboribus nemorosa.
14.2
In expositione vero Mystica, jam et in superioribus, quum de Zabulon discuteremus, etiam de nomine Nephthalim, velut cum illo in Evangeliis sociato, quae nobis visa sunt, diximus: Id est, quod velut radix et origo beatorum Apostolorum ex istorum locis et regione processerit, et quod populi eorum qui sedebant in tenebris, lucem viderint magnam. Sed et principes Zabulon et principes Nephthalim, qui per David praedicantur, ad personam utique referuntur Apostolorum.
14.3
Quantum vero ad explanationem tertiam spectat, Nephthalim nominis interpretatio haec ipsa est, quam nunc benedicens eum pater ejus exprimit: id est, vel arbor diffusa, vel vitis. Ille igitur noster homo, qui paulo ante pane pingui vescebatur, et ex ipso cibum principibus dabat( qui panis confortat cor hominis nunc consequenter ei etiam vera vitis Christus decorum protulit fructum, quo scilicet cor, quod pane confortaverat, nunc laetificet vino: in quo utroque in tantum mihi jam videtur venisse profectum, ut etiam sacerdotii sacramenta suscipiat. Si vero arborem magis, quam vitem diffusam intelligi malumus, quae proferat in fructibus decorem, quae alia erit arbor, quae decorem in fructibus proferat, quam sapientia Dei, de qua dicit Salomon, Arbor vitae est his qui amplectuntur eam?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).